Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

et eorum prudentiam desiderabant, quod loca sua tam BOOK temerè et inconsideratè deseruissent, ob juramentum recusatum. Quod etiamsi præstitissent, ab ejus tamen religione et observantiâ, authoritate Papæ, qui jura divina et humana relaxat, solvi potuissent. Sed Dominus Deus, qui Reginæ Elizabethæ, suisque Anglis omnia tam fælicia prospexit, Pontificios, in tanto discrimine suis cogitationibus et technis confusos, infatuavit, ut ne id facerent, quod papali authoritate licitum statuerunt, eidem fidem dare, atque fallere. Pontificiis autem tam sedibus quam mente jam privatis, suoque proposito ac deliberatione frustratis, ac ab Anglicanâ Ecclesiâ gubernandâ separatis, Regina Elizabeth consilium capit de integerrimis doctissimisque viris Anglicanæ Ecclesiæ gerendæ præficiendis. Ad quam tam sanctam à tam piâ 149 Principe in Christianâ rep. stationem faciendam, eradicatâ zizaniâ Pontificiâ, copiosa sementis, diuturna persecutione coercitâ, Deique benignitate conservata, tanquam in divinam futuram messem, uberrimê jam emissa et profusa est.

Atque pia Princeps, vitatis jam calumniis et insidiis Pontificiis, cum de toto regni sui statu, à Pontificiis jam diu turbato et vexato, esset anxia, propositaque sibi ante oculos, atque pœnè nota ista piorum atque doctorum hominum copia, unde sumere quos vellet posset; inter alios illustres et prudentes viros, quorum consilio tam turbulenta et tumultuosa reip. suæ negotia componeret et sedaret, adhibuit sibi duos: D. Baconum, virum et jure et usu regni peritum, cuique nihil defuit, quod Principi dando consilio desideraretur; eâ præterea fuit authoritate ac facundiâ, ut quicquid aut in senatu, aut ad populum pro tribunali (erat enim regni Cancellarius) diceret, ne contradicentibus quidem inimicis Pontificiis (quorum summa invidia flagrabat) à reliquis ei semper, assensum fuit. Cum hoc conjunctus Cecilius equestri ordine, sed ætate multo minor, qui antè Regis Ed wardi Secretarius fuisset, quique in Mariæ regno incommodá multa ob Evangelium tulisset, multaque jam priva tus, et à rebus gerendis vacuus, animo volvisset atque percepisset, ut ad Regina Elizabethæ curiam et consilium vocatus, alacrior, promptior, ac meditatior, divinitus accederet.

[blocks in formation]

IV.

BOOK Hunc quicunque dicentem intuitus sit, de quacunque reip.' causâ, et ad consideratè deliberandum, et ad paratè prompteque eloquendum, à Deo formatum, dicat.

Hos duos claros viros, vitâ ac religione integros, Pontificiis adversos, et in dispari tam in deliberandi, quàm eloquendi genere, ut etiam ætate, sic ubertate atque gravitate dicendi similes esse poterant, semper concordes atque pœnè pares, populus in summo habuit pretio ac honore; et quæcunque, illis suasoribus, statui putavit, sanctius observavit. Ex Academiâ Cantabrigiensi utrique profecti, eruditos viros summopere colebant. Quicquid autem rectum, moderatum, atque pium in rep. Regina gessit, id his mandatum videbat populus. Ideoque iisdem attribuebat omnia, quæ Reginæ atque regno prospera secundaque evenerunt.

Sed cum Episcoporum habendus esset delectus, et in tantâ rerum novitate intestinis ac externis malis regnum laboraret, prospiciendum erat, ne ex reformatâ religione motum seu calamitatem aliquam, aut bello civili, aut legum severitate, aut magistratuum minis ac decretis, resp. pateretur: quin populus omni humanitate fotus et allectus, nullâque atrocitate deterritus, amore magis quàm formidine Christianam religionem sequeretur. In hac consultatione prima occurrit de Cantuariensi Archiepiscopo cura et deliberatio; qui eâ prudentiâ atque temperantiâ provinciam suam regeret, ut sine acerbitate aut acri contentione, et suasione magis quàm vi, abolito Papismo, Evangelium propagaret. Ad quod munus, ex illa celebri doctissimorum hominum copia, qua nulla unquam ætas in Anglia magis eruditam atque piam produxit, summo Reginæ ejusque consiliariorum judicio, Matthæus Parker designatur, vir omni gravitate, sinceritate, doctrinâ, prudentiâ, mansuetudine, et urbanitate politus et excultus. Cujus ante susceptum archiepiscopatum ante acta hæc fuit vita.

Natus est Nordovici, celebri et episcopali orientalium Anglorum civitate, anno Domini 1504, sexto Augusti, parentibus liberis, civibus Norvicensibus, Gulielmo patre, Aloisia matre: ille anno Domini 1516, 10 Januarii: hæc 1553, 20 Septembris, perfuncti vitâ sunt. Qui eum primis literis

IV.

ac grammaticâ institui, ingeniumque ad reliquàm discipli- BOOK nam præparari, domi suæ, ad ætatis annum decimum septimum vel octavum, diligenter curabant. Deinde mortuo patre, in matris tutelâ positus, ad Cantabrigiensem Academiam missus, ejusque aliquandiu sumptibus in collegio Corporis Christi nutritus, in literarum studio progressus est: sed paucis postea mensibus, decretum ei fuit è collegii vectigalibus stipendium, ut sacra Biblia Sociis legeret: cujus generis Scholares Bibliotistæ dicuntur. E quorum numero cum esset, et matris sumptibus pepercit, et dialecticæ atque philosophiæ in Divæ Mariæ hospitio, collegio Corporis Christi pertinenti, operam sedulò dedit. In quibus artibus, tribus amplius annis versatus, ante quartum exactum Baccalaureatûs gradum suscepit; alteroque triennio liberalium artium Professor seu Magister, collegiique præfati Socius constituitur. Ita his humanioribus artibus doctrinisque accuratè imbutus et eruditus, maturiori jam ætate et scientia pro- 150 vectior, animum ultrò applicuit theologiæ. In quâ investigandâ, tanto ardore et studio vehebatur, ut Patrum orthodoxorum, et conciliorum volumina, quinque annis diligenter evolverit.

Quo absoluto et decurso spacio, ex umbratili otio prodit in lucem, et negotium Ecclesiæ. Nactusque Henrici VIII. diploma publicum, ac Thomæ Cantuariensis Archiepiscopi licentiam, verbum Dei pro concione et è suggestu, primùm in Academiâ, deinde in celeberrimis regni urbibus atque locis, maximâ audientium laude et commendatione, prædicavit. Posteaque sæpe conciones disertas habuit tempore Quadragesimali, quo ex more doctissimi ad id muneris deputantur, tam coram Rege Henrico VIII. quàm Edwardo VI. et Elizabethâ Reginâ.

Hujus fama et celebritas cum ad Henricum Regem delata esset, accersitus est ad aulam, et ab eodem Rege Annæ Reginæ, quam sibi matrimonio paulò antè junxerat, Capellanus constitutus. Ex hâc Annâ natus est ad Angliæ salutem Elizabetha Regina. Sed Annâ mortuâ, ab Henrico Rege, eoque mortuo, ab Edwardo in regiorum Capellanorum numerum assumptus est. Quorum principum beneficentiâ,

IV.

BOOK multis donis et dignitatibus affectus est. Namque præfecturam seu decanatum collegii de Stoke, quod per Clarensem in Suffolciâ villam positum fuit, Reginâ Annâ impetrante, obtinuit. Deinde Theologiæ Baccalaureatu suscepto in ecclesiâ cathedrali Eliensi ab Henrico Rege prebendâ donatus est. Cujus etiam intercessione atque literis, cum Theologiæ Doctor ac Professor in Academiâ Cantabrigiensi ordinaretur, à Corporis Christi collegii Sociis illius collegii Magister seu Præfectus electus est. Hoc collegium posteà Archiepiscopus, celeberrimâ veterum hujus regni scriptorum ac monumentorum bibliothecâ, locupletavit; plurimisque ac largis donationibus auxit. Quarum commemorationem atque laudem ab his proferri ac dilatari æquissimum est, qui tam singularis gratique patroni merito et beneficio sunt adjuti. Ac post Henrici Regis obitum, cum Edwardi Regis Capellanus esset, à tam benigno beneficoque Rege Lincolniensis ecclesiæ Decanus, et in eadem ecclesiâ Præbendarius de Coldingham præficitur. Ex collegii etiam sui Sociorumque concessione et patronatu, rectoriam de Landbeache in Eliensi diœcesi, à Cantabrigiâ quatuor milliaribus distantem, adeptus est.

In his omnibus muneribus atque dignitatibus administrandis, præter frequentem et assiduam divinæ veritatis enuntiationem, nullum aut requisitæ liberalitatis, aut justæ frugalitatis atque parsimoniæ, et ad suam laudem, et ad singulorum locorum utilitatem, officium prætermisit. Collegium autem de Stooke, quod à multis laicis expetitum erat, contra crebras ambitiosissimas intercessiones et postulationes, constantissimè retinuit. Donec, lege anno primo Edwardi VI. in parliamento latâ, collegium illud Regis usui addictum fuit. Quo facto illâc discedere coactus, annuâ quadraginta librarum summâ ex publico ærario persolvendâ compensatus est. Hujus collegii amissionem gravius molestiusque ideo tulit, quod scholam ibi construxerat, et ludimagistro ad juvenes in grammaticâ et humanioribus literis erudiendos annuum stipendium decerni curaverat. Quæ schola nobilium ac plebeiorum liberis undique confluentibus mox referta, magnum sibi tam pulchrum et dulcem juvenum cœtum decessu suo

.

IV.

dissipandum relinquendi, dolorem inussit. Quamvis jam BOOK discedens, totâ suâ effecit operâ, ut schola, etsi infirmis, tamen his quibus possit viribus, permaneret. Reliquorum autem beneficiorum à regibus acceptorum, uberrimum fructum, usque ad dura et sæva Mariæ tempora, quietè percepit.

Cujus regni anno secundo omnes clerici conjugati ab ecclesiasticis beneficiis amoti fuerunt. Etsi enim et æterno verbo Dei, super quod mortalem hominem sapere, et summæ est dementiæ, et intolerabilis superbiæ, et legibus in duobus Edwardi VI. parliamentis latis, conjugia clericorum rata fuerunt; Pontificii tamen, apud quos nihil fuit mite atque moderatum, quique sua decreta sanctis Scripturis aut paria, aut anteriora judicaverunt, sine discrimine suis sacris prohibebant omnes conjugatos. Hanc tam luctuosam calamitatem eo tulit moderatius, quod eadem omnibus piis clericis, perinde ac sibi, accidisset. Itaque bonis et possessionibus suis exutus, nulloque sibi ex tam opimis beneficiis stipendio, aut lege publicè concesso, aut a quocunque privatim aut gratis persoluto, toto illo, evangelicis funesto, Mariæ regno, 151 humili conditione contentus, infra domesticos parietes cujusdam sui amici abditus, vitam egenam atque inopem produxit. Hujus tam duri otii difficultates et molestias, studiis et divinâ contemplatione lenivit: vitæque genus aliis molestum atque grave, sibi literarum consuetudine et assiduitate jucundum placidumque reddidit. Ut suâ privatâ causâ non aliud sibi deligendum aut expetendum putavit, si illius pontificiæ tyrannidis (quam pauci evaserunt) metus ac periculum abfuisset. Nam Pontificii, præterquam quòd clericos conjugatos beneficiis spoliaverunt, eosdem etiam ab uxoribus separabant, et verissimis Christianæ religionis dogmatibus renuntiare compellebant, aut flammis et incendio committebant. Hæc Christianorum funesta strages ob Papæ dominatum ab Henrico Rege exactum, et à Maria restitutum, invecta fuit. Quam dum multi sancti martyres constanter denegabant, et in evangelicâ professione contra sanctiones papales perseverabant, multo atrociùs plectebantur, quàm ipsi furti, stupri, homicidii, aut cujuscunque flagitii rei.

« НазадПродовжити »