Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

Itaque ne hunc ducem suum pontificii sibi fidum puta- BOOK bant.

In quorum rebus tam dubiis et incertis, Regina Elizabeth, summa providentiâ misericordiâque divinâ, à crudeli pontificiorum custodia soluta, ad Angliæ imperium evecta est. Huic tantâ pietate et perseverantiâ Reginæ, nihil fuit prius et antiquius, quàm de religione à Romanà fæce perpurgandâ, et Christianæ integritati restituendâ, curare. Quam quidem ad rem celeberrimo regni concilio, Westmonasterii habito, imperium auspicata est. In quo, de exigendâ authoritate 148 pontificia, regiaque tam in ecclesiasticis quàm in civilibus causis potestate, lata lex, sanxit eos sacerdotiis mulctandos, qui Romani Pontificis, omnemque extraneam ecclesiasticam jurisdictionem juramento non detestarentur; eâque recusatâ, non agnoscerent regiam. Quod juramentum pontificii Sacerdotes et Episcopi, qui inveteratâ erroris sui consuetudine præfracti obduruerunt, præstare callido consilio abnuebant. Existimabant enim se amotis, non superesse ex reliquis setis magnum Clericorum numerum ad gerendas dieceses atque parochias. Itaque, se perseverantibus et conspirantibus, fieri nullo modo posse putabant, ut deferatur iis juramentum, aut eo delato atque recusato privarentur. In quo versuto consilio dum sibi sapere ac placere sibi visi sunt, quasi divino judicio ac vindictâ, decepti et infatuati fuerunt.

Multi enim perdocti atque pii viri, totâ illâ pontificiorum tyrannide, quæ (ut diximus) sex pænè annis duravit, aut in exilium abierunt, aut domi in latebris ita clam fuerunt, ut à pontificiis summâ sedulitate exquisiti, ne reperiri quidem potuerunt. Hi se tanquam divinitùs admoniti, toto illo exitioso et sævo Mariæ regno, in theologiæ studio contriverunt, et ad secunda feliciaque Elizabethæ tempora reservati, in maximis illis de religione à pontificiis motis controversiis, argumenta, quæ pontificii tam nodosa et inexplicabilia putabant, facillimè, tanquam divino Spiritu, difflaverunt. Qui, ex ærumnis et exilio prodeuntes, fuerunt contemptui pontificiis. Sed hominum, sine pontificiis ornamentis simplicium, et vitæ integritate, et morum gravitate, et animorum

IV.

BOOK magnitudine, et scripturarum, conciliorum, Patrum ortho

doxorum, totiusque ecclesiasticæ antiquitatis tam diligenti per eos habita indagatione, perspecta, pontificii, cum rationum vi, scriptaque authoritate pares esse non poterant, calumniis nitebantur superare. Suas enim partes, non jure, sed more et præscriptione, tuebantur. Quod in jure divino, semper eodem et immutabili, fieri non posse, ex omni jure certissimum est. Sempiterna enim, ex more, consuetudine, desuetudine, usu, vel præscriptione quacunque mutationem nullam capiunt, quin sibi semper una eademque constant, atque contraria refellunt et abolent, solâ veritate sine humani juris adminiculis. Pontificii itaque hoc, quod stabile firmumque sibi putabant, fundamento sublato, in reliquâ disceptatione, neque ratione, neque oratione usi sunt, sed muti totam controversiam silentio prætermittebant. Quæ disputatio, quoniam typis divulgata est, in hac narratione prætereatur.

Amoti itaque ob juramenti præstandi recusationem, omnes Episcopi pontificii, in uno fædere cohærentes, præter unum Antonium in Walliâ Landavensem Episcopum, fuerunt. Inferiores etiam Prælati atque Clerici, in eadem conspiratione conjuncti, multi ecclesiasticis dignitatibus et beneficiis abdicabantur. Sed eorum plerique ipsi, sibi valdè propitii, cum, præter expectationem et consilium initum, tam copiosam Evangelicorum multitudinem extare, ut optimus ac probatissimus ad gerendas Ecclesias delectus haberi possit, animadverterent, malebant a fide pontificiis confoederatis datâ recedere et Regiæ Majestati etiam in omnibus causis ecclesiasticis obedientiam juramento polliceri, omnemque aliam potestatem et authoritatem diffiteri, quàm de stationibus suis satis incautè decedentes, et amittere suas possessiones, et locum dare evangelicis. Hoc consultò et callidè factum fuit, ut multi evangelici ingressu multarum ecclesiarum prohiberentur, et pontificii, qui possessiones retinerent, inopiam illorum, qui jam depositi vel profugissent, vel domi delituissent, vel ob contumaciam sub custodia essent, suis facultatibus sublevarent.

Multi enim pontificii Episcoporum factum improbabant,

IV.

et eorum prudentiam desiderabant, quod loca suà tam BOOK temerè et inconsideratè deseruissent, ob juramentum recu-satum. Quod etiamsi præstitissent, ab ejus tamen religione et observantiâ, authoritate Papæ, qui jura divina et humana relaxat, solvi potuissent. Sed Dominus Deus, qui Reginæ Elizabethæ, suisque Anglis omnia tam fælicia prospexit, Pontificios, in tanto discrimine suis cogitationibus et technis confusos, infatuavit, ut ne id facerent, quod papali authoritate licitum statuerunt, eidem fidem dare, atque fallere. Pontificiis autem tam sedibus quam mente jam privatis, suoque proposito ac deliberatione frustratis, ac ab Anglicanâ Ecclesiâ gubernandâ separatis, Regina Elizabeth consilium capit de integerrimis doctissimisque viris Anglicanæ Ecclesiæ gerendæ præficiendis. Ad quam tam sanctam à tam piâ 149 Principe in Christianâ rep. stationem faciendam, eradicatâ zizaniâ Pontificiâ, copiosa sementis, diuturna persecutione, coercitâ, Deique benignitate conservata, tanquam in divi, nam futuram messem, uberrime jam emissa et profusa est.

Atque pia Princeps, vítatis jam calumniis et insidiis Pon. tificiis, cum de toto regni sui statu, à Pontificiis jam diu turbato et vexato, esset anxia, propositaque sibi ante oculos, atque ponè nota ista piorum atque doctorum hominum copia, unde sumere quos vellet posset ; inter alios illustres et prudentes viros, quorum consilio tam turbulenta et tumultuosa reip. suæ negotia componeret et sedaret, adhibuit sibi duos: D. Baconum, virum et jure et usu regni peritum, cuique nihil defuit, quod Principi dando consilio desideraretur; eâ præterea fuit authoritate ac facundiâ, ut quicquid aut in senatu, aut ad populum pro tribunali (erat enim regni Cancellarius) diceret, ne .contradicentibus quidem ini. micis Pontificiis (quorum summa invidia flagrabat) à reliquis ei semper, assensum fuit. Cum hoc conjunctus Cecilius equestri ordine, sed ætate multo minor, qui antè Regis Ed. wardi Secretarius fuisset, quique in Mariæ regno incommodá multa ob Evangelium tulisset, multaque jam privan tus, et à rebus gerendis vacuus, animo volvisset atque percepisset, ut ad Reginæ Elizabethæ curiam et consilium vo-, catus, alacrior, promptior, ac meditatior, divinitus accederet. YOL, III,

т

BOOK Hunc quicunque dicentem intuitus sit, de quacunque reip. IV.

causâ, et ad considerate deliberandum, et ad paratè prompteque eloquendum, à Deo formatum, dicat.

Hos duos claros viros, vitâ ac religione integros, Pontificiis adversos, et in dispari tam in deliberandi, quàm eloquendi genere, ut etiam ætate, sic ubertate atque gravitate dicendi similes esse poterant, semper concordes atque ponè pares, populus in summo habuit pretio ac honore; et quæcunque, illis suasoribus, statui putavit, sanctius observavit. Ex Academiâ Cantabrigiensi utrique profecti, eruditos viros summopere colebant. Quicquid autem rectum, moderatum, atque pium in rep. Regina gessit, id his mandatum videbat populus. Ideoque iisdem attribuebat omnia, quæ Reginæ atque regno prospera secundaque evenerunt.

Sed cum Episcoporum habendus esset delectus, et in tantâ rerum novitate intestinis ac externis malis regnum laboraret, prospiciendum erat, ne ex reformatâ religione motum seu calamitatem aliquam, aut bello civili, aut legum severitate, aut magistratuum minis ac decretis, resp. pateretur: quin populus omni humanitate fotus et allectus, nullâque atrocitate deterritus, amore magis quàm formidine Christianam religionem sequeretur. In hac consultatione prima occurrit de Cantuariensi Archiepiscopo cura et deliberatio; qui eâ prudentiâ atque temperantiâ provinciam suam regeret, ut sine acerbitate aut acri contentione, et suasione magis quàm vi, abolito Papismo, Evangelium propagaret. Ad quod munus, ex illa celebri doctissimorum hominum copia, qua nulla unquam ætas in Anglia magis eruditam atque piam produxit, summo Reginæ ejusque consiliariorum judicio, Matthæus Parker designatur, vir omni gravitate, sinceritate, doctrina, prudentiâ, mansuetudine, et urbanitate politus et excultus. Cujus ante susceptum archiepiscopatum ante acta hæc fuit vita.

Natus est Nordovici, celebri et episcopali orientalium Anglorum civitate, anno Domini 1504, sexto Augusti, parentibus liberis, civibus Norvicensibus, Gulielmo patre, Aloisia matre: ille anno Domini 1516, 10 Januarii: hæc 1553, 20 Septembris, perfuncti vitâ sunt. Qui eum primis literis

ac grammaticâ institui, ingeniumque ad reliquam discipli- BOOK

IV. nám præparari, domi suæ, ad ætatis annum decimum septimum vel octavum, diligenter curabant. Deinde mortuo patre, in matris tutelâ positus, ad Cantabrigiensem Academiam missus, ejusque aliquandiu sumptibus in collegio Corporis Christi nutritus, in literarum studio progressus est: sed paucis postea mensibus, decretum ei fuit è collegii vectigalibus stipendium, ut sacra Biblia Sociis legeret: cujus generis Scholares Bibliotistæ dicuntur. E quorum numero cum esset, et matris sumptibus pepercit, et dialecticæ atque philosophiæ in Divæ Mariæ hospitio, collegio Corporis Christi pertinenti, operam sedulò dedit. In quibus artibus, tribus amplius annis versatus, ante quartum exactum Baccalaureatûs gradum suscepit ; alteroque triennio liberalium artium Professor seu Magister, collegiique præfati Socius constituitur. Ita his humanioribus artibus doctrinisque accurate imbutus et eruditus, maturiori jam ætate et scientia pro-150 vectior, animum ultrò applicuit theologiæ. In quâ investigandâ, tanto ardore et studio vehebatur, ut Patrum orthodoxorum, et conciliorum volumina, quinque annis diligenter evolverit.

Quo absoluto et decurso spacio, ex umbratili otio prodit in lucem, et negotium Ecclesiæ. Nactusque Henrici VIII. diploma publicum, ac Thomæ Cantuariensis Archiepiscopi licentiam, verbum Dei pro concione et è suggestu, primùm in Academiâ, deinde in celeberrimis regni urbibus atque locis, maximâ audientium laude et commendatione, prædicavit. Posteaque sæpe conciones disertas habuit tempore Quadragesimali, quo ex more doctissimi ad id muneris deputantur, tam coram Rege Henrico VIII. quàm Edwardo VI. et Elizabethâ Regina.

Hujus fama et celebritas cum ad Henricum Regem delata esset, accersitus est ad aulam, et ab eodem Rege Annæ Reginæ, quam sibi matrimonio paulò antè junxerat, Capellanus constitutus. Ex hâc Annâ natus est ad Angliæ salutem Elizabetha Regina. Sed Annà mortua, ab Henrico Rege, eoque mortuo, ab Edwardo in regiorum Capellanorum numerum assumptus est. Quorum principum beneficentiâ,

« НазадПродовжити »