Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

de fructibus beneficiorum vacantium, et de bonis intestatorum BOOK .sive ab intestato vel per viam intestati decedente. Sic tamen quod Officialis et alii Ministri dicti Archidiaconi intersint (si voluerint) quibuscunque sequestrationibus per dictum sequestratorem pro tempore existen. fiend. et interponendis. · Item, Volumus, ordinamus, et decernimus, in vim submissionis et consensus prædict. quod ex feodis, proficuis et emolumentis, ratione exercitii hujusmodi jurisdictionis provénientib. debitis et contingentibus, necessariæ expensæ dict. Archidiaconi ratione visitationis dicti archidiaconatus Lin-105 coln. de tempore in tempus fiend. defalcentur, ac eidem Archido. Lincoln. officiariisque et Ministris suis de tempore in tempus allocentur.

Item, Volumus, ordinamus, et decernimus, quod feoda, proficua et emolumenta omnia et singula, ratione approbationis, et insinuationis quorumcunque testamentorum infra dictum archidiaconatum Lincoln. coram Vicario in spiritu.alibus generali, sive Commissario Episcopi Lincoln. ac Officiali Archidiaconi Lincoln. pro tempore respectivè existen. modo prædict. probandorum, approbandor. et insinuand. debita provenientia et contingentia, inter dictos Episcopum Lincoln. et Archidiaconum Lincoln. æquis portionib. dividantur et distribuantur; exceptis nihilominus feodis, proficuis et emolumentis, ratione commissionis administrationis bonorum quorumcunque, ab intestato vel per viam intestati infra dictum archidiaconatum Lincoln. moriente, debitis et provenientibus. Quæ omnia et singula dicto Episcopo Lincoln. -solummodo reservamus. . Item, Volumus, ordinamus, et decernimus, quod quoties in futurum continget, dictum Episcopum Lincoln. modernum ecclesiam suam cathedralem ac civitatem ac dioecesim Lincoln. de triennio in triennium, authoritate sua ordinaria, visitare; quod tunc dictus Episcopus omnia et singula feoda, proficua et emolumenta, ratione probationis, approbationis et insinuationis quorumcunque testamentorum, vel commissionum administrationum bonorum quorumcunque infra archidiaconatum Lincoln. ab intestato vel per viam intestati morien. vel decedente, per tres menses continuos, vel per

IV.

BOOK unum mensem ante incoeptam hujusmodi triennalem visitati

onem, ac per duos menses immediatè sequentes post incæptionem et inchoationem ejusdem tantùm, et non ultra insinuand. et convertend. debita provenientia et contingentia totalem et integralem habebit, ac percipiet in ejus proprios usus, sine aliqua contradictione, reclamatione vel molestatione. Archidiaconi Lincoln. prædict. vel officiariorum aut Ministrorum suorum quorumcunque.

Item, Decernimus et ordinamus, quod præter et ultra feoda, proficua, commoditates et emolumenta prædicta præfato Episcopo Lincoln. moderno sub modo et forma prædictis, except. et reservata, dict. archidiaconatus Lincoln. annuatim bene et fideliter solvet et satisfaciet, seu sic solvi et satisfieri faciet dicto Episcopo Lincoln. vel assignatis suis de tempore in tempus, summam triginta trium librarum per annum bonæ et legalis monetæ Angliæ, Episcopo Lincoln. pro tempore existen. de more antiquo, nomine præstationis, debitam et solvi consuetam, præter et ultra arreragia hujus modi præstationum hactenus à retro existentia per dictum Archidiaconum eid. Episcopo vel assignatis suis, citra primum diem mensis Augusti proxime futurum, fideliter responderi et satisfieri volumus, decernimus, et ordinamus.

Item, Volumus, laudamus, et ordinamus per præsentes, quod dictus Episcopus Lincoln. ejusque Vicarius in spiritualibus generalis, citra dictum primum diem mensis Augusti prox. futurum, benè et fideliter solvant et satisfaciant, seu sic solvi et satisfieri facient, et eorum uterque faciet, omnia et singula arreragia quorumcunque feodorum, commoditatum et emolumentorum eid. Archidiacono, vel ejus officiariis aut ministris, debitarum per dict. Episcopum, vel ejus Vicarium Generalem hujusmodi, seu eorum alterum, à tempore ortæ controversiæ prædict. recepta (siquæ talia receperint, vel eorum alter receperit) sine dolo, fraude aut ulteriore mora aut cessatione quacunque.

Item, Decernimus et declaramus, quod si contingat, aliquod dubium vel ambiguitatem in et circa interpretationem et verum intellectum præsentis nostræ ordinationis aut alicujus partis ejusdem in posterum oriri, quod tunc et in ea casu lice

IV.

bit et fas erit nobis, præfato Archiepiscopo Cantuar. et Epi- BOOK scopo Winton. eadem dubia et ambiguitates interpretari, ex- _ ponere et declarare; et partes prædict. et earum utræque interpretationi et declarationi nostris, in et circa præmissa stabunt, et eisdem obedient, sine aliqua contradictione vel reclamatione; reservando nobis potestatem et authoritatem huic præsenti ordinationi nostræ addendi, atque ab eadem subtrahendi ; necnon eandem in parte vel in toto mutandi pro loco et tempore congruis et opportunis, prout opus fuerit, ac nobis visum fuerit expedire.

In quorum omnium et singulorum præmissorum fidem et testimonium, nos Matthæus Archiepiscopus Cantuar. et Robertus Episcopus Winton. antedictis his præsentibus literis 106 testimonialibus indentat. sigilla nostra respectivè apponi mandavimus et fecimus. Dat. decimo die mensis Julii anno Domini 1572.

Number LXVI.
Mr. Gualter of Zurich, to the reverend Father in Christ,

the Bishop of Ely; excusing a former letter, written in
the year 1566, in favour of such as refused to wear the
habits.

S. ACCEPI (reverende in Christo Pater) literas tuas, MSS. penes quibus ad eas respondes, quas ego ante sexennium, anno ni." mirum 1566, ad D. Parkhurstum amicum veterem dederam. Ut autem ego vehementia quadam in scribendo usus fui, ita tu quoque mea non minus graviter diluis. Sed libertate tua adeo me non offendi scias, ut potius summi beneficii loco ducam tuam illam admonitionem, sive correptionem malis dicere. Nam ex ea amari me abs te intelligo, quem ego prius, licet facie ignotum, venerari solebam, propter pietatis ac eruditionis testimonium, quod piæ memoriæ vir, Petrus Martyr, tibi sæpius apud me tulit, et cujus argumentum evidens núnc in tuis literis conspicio. Pietatis enim esse scio, causam publicam contra quosvis tueri : amoris autem indicium est libera admonitio, qua fratris, ab aliis decepti, error arguitur, ut rectius sentire discat. Quod utrumque cum tu non

me.

VOL. III.

IV.

BOOK minus eruditè, quam verè facias, tuam pietatem merito exos

- culor, et spero offensionem istam quæ inter nos exorta fuit,

amicitiæ indissolubilis nobis causam fore. De tua enim humanitate mihi polliceor, quod culpam hanc mihi facile condonatura sit, si quo tempore, et quibus de causis, et ad quem ista scripserim, consideret. Fuit tempus illud exulceratissimum, et diversæ in singulos ferè dies ad nos literæ perferebantur, cum infelix illa de vestibus controversia apud vos ageretur. Monuimus tunc adversarios vestros, ne propter rem nullius momenti lites moverent in Ecclesia, et putabamus rem bene esse sopitam. Sed ecce! præter omnem expectationem, Genevæ adveniunt Angli duo, qui à D. Beza, cujus aures criminibus et calumniis oppleverant, literas afferunt piæ querimoniæ plenas, quibus ut rebus Angliæ afflictissimis opem ferremus rogabat, et ut ego ad vos profectionem instituerem hortabatur.

Accessit duorum istorum relatio, qui eadem nobis narrabant, quæ prius Genevæ profuderant, idque tanta cum confidentia, et pietatis simulatione, ut scripto quoque consignatos exhiberent errores, et abusus multos, atque nimium superstitiosos, quos jam in Anglia defendi dicebant, et ab Ecclesiæ ministerio dejici eos omnes qui illis consentire nollent. Addebant, hoc ipsis acerbissimum accedere, quod plerique Episcoporum se executores præberent eorum, quæ in aula ab hominibus, superstitioni et ambitioni deditis, indies conderentur. Quis vero aliquos tam impudentes esse suspicaretur, qui tanta cum fiducia auderent mentiri in causa publica, cujus cognitio non poterat diu latere ? Nos certè istorum narratio vehementer perturbavit, et fateor me extempore epistolium illud effudisse, et ad D. Parkhurstum, quocum mihi licere putabam liberiùs agere, propter veterem amicitiam, quæ ante annos triginta quinque Oxonii inchoata, postea domi meæ quatuor annorum hospitio ita confirmata fuit, ut et illi in me jus esse velim, et vicissim mihi de illo quidvis pollicear.

Nihil minus mihi in mentem veniebat, quàm ut meas literas ille latiùs spargeret. Nam ipsius potius sententiam audire cupiebam, qui tamen de hac causa nihil unquam sçrip

11.

sit. Quod me non multum movebat, eo quod non multum BOOK post D. Abelus, vir optimus, et amicus communis noster, de 1 hac re ad nos scriberet, vosque omnes hac culpa liberaret. Nihil ergo porro solicitus eram de meis illis literis, quas soli Parkhursto meo scripseram, de cujus in me studio dubitare neque possum, neque debeo. At quia eas latius sparsas fuisse nunc demum intelligo, id certè mihi vehementer dolet. Et tuæ amplitudini, (mi Pater reverende) me gratias ingentes debere fateor, qui vel serò tandem de eo me feceris certiorem. Et quia te de animi mei candore et affectu sincero non dubitare scribis, tuam humanitatem rogo reverenter, ut me apud alios etiam excuset, ad quorum manus mea illa epistola pervenit. Nobis certè ab eo tempore cum vanis istis rixatoribus nihil res fuit, qui neque ad nos unquam scripserunt, neque aliquid à nobis profectum jactare poterunt.

Nam non multo post evidentius apparuit quid molirentur, 107 quando in Palatinatu sub disciplinæ ecclesiasticæ prætextu, cujus illi caput et summam in excommunicatione constituunt, mutationis primi authores fuerunt, quæ Ecclesias illas vehementer concussit. Rursus ergo tuam amplitudinem rogo, reverende in Christo Pater, ne de Gualtero, Anglici nominis studiosissimo, aliquid sinistrum suspiceres. Faxo enim, sic volente Deo, ut publicum quoque extet meæ de vobis omnibus, qui illic Christo servitis, existimationis testimonium. Et sane nisi de nostro consensu mihi nihil non pollicerer, nunquam certe filium meum, qui mihi unicus est ex Zuinglia mea, cujus defunctæ memoria mihi pretiosissima est, in Angliam misissem. Quem si tuæ amplitudini a me hucusque commendatum non esse miraris, non alia de causa id abs me neglectum putabis, quam quod nullum antehac inter nos fuit literarum commercium : me vero puderet tibi tanto viro, et mihi non nisi ex nomine noto privatam ob causam aliquid negotii exhibere. Quæ apud nos feruntur, ex D. Sando Londinensi Episcopo rescire poteris, eadem hic repetere propter nuncii, qui mihi præter expectationem obtigit, festinatio nem, non licet. Christus Jesus tuam ampl. servet, suoque Spiritu regat. Amen. Tiguri, 9. Junii, anno 1572. Amplitudinis tuæ observantissimus,

Rodolphus Gualterus.

« НазадПродовжити »