Зображення сторінки
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

JII.

cessoribus nostris Archiepiscopis Cant. in libris dictarum BOOK ordinationum reservata est, habito primitus sup. hospital. prædict' diligenti tractatu, communicatione ac maturâ deliberatione, servatisque per nos omnibus de jure in hâc parte servand. ad honorem Dei, perpetuam rei memoriam, ac dict hospital. commodum et utilitatem, sic duximus ordinand. et ordinamus in hunc, qui sequitur, modum.

Imprimis, viz. quod per nos et successores nostros Cantuar. Archiepiscopos talis vir nominetur et præficiatur futurus Magister hospital. præd. qui pro tempore hujusmodi admissionis fuerit Commissarius generalis in civitate Cantuarien' per dictum Archiepiscopum, qui pro tempore fuerit nominandus, qui etiam in sacro Presbiteratus ordine constitutus fuerit (nisi aliter secum dispensatum fuerit) et non diutius ibidem Magister hospit. præd' sit, nisi quamdiu fuerit Commissarius Archiepiscopi præd. Et quod intra unum mensem postquam dict. hospit. adeptus fuerit de singulis ipsius hospitalis bonis sigillatim et specificè plenum conficiet inventorium ; cujus veram copiam nobis et successoribus nostris, quàm cito commode poterit, exhibebit, atque singulis annis inter festum Sancti Michael. Archangeli et duodecimum diem mens. Novembrprox' sequend' de administratione bonorum, fructuum, proventionum, jurium et reddit' dict' hospit' pro anno finito in festo Sancti Michael, antedicto, nobis et successoribus nostris, sive alicui alteri ad hoc per nos deputato plenam et distinctam rationem reddat, cum requisitus fuerit. · Volumus præterea quod ad dicti Magistri dispositionem et curam solicitam fructus, redditus, et proventus dictique totius hospitalis regimen, quamdiu ibid. Magister præd' fuerit, cum moderamine pertineant infra scripto. viz. quod ad placitum Domini Archiepiscopi tempore existentis, manebit et residens erit in domo mansionali hospitalis præd. vel in manerio suo de Bleen et Hothcourte, ut de reddit. et proventionibus terr' et possessionum hospital. præd. percipiet et habebit singulis annis sex libras, tresdecim solid. et inid. et xii. carectat. bosci de nemoribus pertinent' manerio súæ firmæ de Hothcourte, et quamdiu in pace vivitur sine

BOOK bello, singulis diebus Veneris non feriatis horâ nona, et si ml.__feriati fuerint hora duodecima, per totum anni circulum

absque aliqua omissione, ibidem præd. Magister hospitalis præd. per se, vel per legitimum deputatum suum, triginta pauperibus, et maximè indigentibus de civitate Cantuar' oriundis, vel ibidem diu habitantibus, in aliquo loco convenienti intra limites hospitii pauperum præd. congregat

ad ostium, sive in domo hospitii nostri Cantuariensis, omni 95 carnali affectione semota, super quo ejus conscientiam one

ramus, triginta denarios dabit, partim habendo respectum ad commendationem pretoris oppidi Cantuariens' pro tempore existent. Hoc tamen observatum volumus, quod nullas dictorum triginta pauperum eo tempore sit in alterutro nostrum hospitalium de Harbaldown vel S. Johannis extra Northgate in civitate præd. Illos enim (quoniam alias nostræ eleemosynæ participes sunt) ab ista distributione penitus excludemus. Verum si tempus inciderit quando bellum gerendum est, ita quod milites per civitat Cantuar' transire contigerit, quàm primum hujusmodi bellum publice fuerit denunciatum, dicta distributio triginta denarior quo libet die Veneris protenus cessabit, quamdiu hujusmodi bellum duraverit, et ad tres menses post, et ad sublevandos milites valetudinarios bellóve læsos per dict' civitat proficiscentes et redeuntes in dicto hospitali quotidiè ad summam quatuor denariorum pro numero singulorum dierum in anno de exitibus, reddit, proventionibus et bonis hospitalis præd' volumus expendi. Sani verò illuc accedentes, non habentes de suo, per noctem unam recipiantur, valetudi. narios autem (modò ne leprosi sint) cum sanis confluentes, tam ad moram quàm ad vitæ subsidia, juxta æstimationem præd' percipiend' sanis volumus anteferri.

Quod si dierum aliquo in usus præd' pauperum militum de exitibus, redditibus, proventionibus et bonis hospitalis ipsius, quia nullos vel paucos hujusmodi illic contigerit declinare, ad æstimationem præd expendatur, ordinamus et volumus quod diebus aliis, seu temporibus copiosioris adventus pauperum præd' ibidem quod minus diebus præcedentibus est expensum, in ampliori receptione subsidiorum

III.

que necessariorum, et ministratione pauperum hujusmodi BOOK juxta modum superius annotatum, suppleatur taliter cum effectu: et quotannis tam pacis quam belli temporibus in usu tam pio et laudabili de exitibus, redditibus, proventionibus et bonis hospital' præd' ad summam quatuor denariorum pro quolibet anni die discretione prævia integraliter, et fideliter erogetur. Qui in fata ibidem decedent in coemiterio nostræ Cantuar' ecclesiæ sepeliantur, loco ad hoc antiquitus assignato. Cautum insuper esto, ne dictum hospital quod solummodo in pauperum peregrinorum usum primitùs fundatum est, oneretur aliquando, quod habitationem pauperibus in civitate Cantuar' vel suburbiis ejusdem degentibus, aut illis qui per aliquod tempus proximè præteritum in eisdem aut intra septem milliaria à dicta civitate habitasse comprobentur.

In hospitali etiam præd. 12 lectos competentes cum suis pertinentibus ordinamus debere perpetuo consistere, ad usum confluentium pauperum militum hujusmodi, ac mulierem aliquam honestæ vitæ quæ 4° annorum ætatem ad minus excesserit, ministerio hujusmodi pauperum pro eo tempore tam in lectis quàm vitæ necessariis, ut præmittitur, ministraturam esse volumus. Cui mulieri ministretur de exitibus, redditibus, provent' et bonis dicti hospitalis, prout Magistro videbitur opportunum. Sint præterea in dicto hospitali duo libri; quorum alter sit instar kalendarii, in quo numerus pauperum ibidem pernoctantium, eorum yalitudo et pecuniæ illis erogatæ assiduè annotentur. Quem librum Magister exhibebit annis singulis nobis et successoribus nostris, unà cum computo suo de terris, tenementis et aliis proficuis dict hospital' pertinent tempore superius expresso et limitato. In altero dies, mensis, annus et nomina in hospitali præd' morientium, diligenter inscribantur.

Volumus insuper et ordinamus quod in domo aliquo dicto hospit. spectant custodietur schola per Magistrum hospit. præd' pro tempore existen' vel aliquem alium substituendum per eum ad hoc officium idoneum. In qua ipse libere et gratis docebit et instruet, seu doceri vel instrui faciet, de tempore in tempus pueros supra ætatem septem annorum,

[ocr errors]

BOOK et infra ætatem octodecim annorum, ad legendum, cantan

dum, et pulchrè scribend' et præsertim in cantando et scribendo, dummodo quilibet hujusmodi puer in schola præd' ultra 4 annos non manebit, et quod in schola præd' non instruatur sive doceatur simul ultra numer' vigint puerorum, et hoc liberè ac gratis, prout dictus Magister præd'hospitalis placuerit et cum substituto suo concordatum fuerit. Volumus etiam, quod in diebus ferialibus ter qualibet hebdomada omnes pueri præd' precationes in capella hospitalis præd' altâ voce canend' discent vel Letaniam vel alias so

lemnes orationes breves juxta ordinationem, Magistri, qui 96 pro tempore fuerit. Volumus etiam, quod postquam solutio

decem librar' per annum Willielmi Swerder nuper Magistri
hospital' prædict, quam jam ex concessione quadam occu-
pat, legitimè cessabit seu determinata fuerit, ex tunc in per-
petuum dict' Magister prædict hospital dabit et solvet su-
pradict' pueris sufficientia papyrum, calamos et atramentum
et alios libros maximè congruentes pro eorum usu in sacello.
Proviso, quod instructor puerorum tam in scribendo, le-
gendo et cantando per Magistrum semper deputandus sit
collector reddituum dict' hospital', qui pro tempore suo pro
hujusmodi collectione singulis annis recipiet xxvis. viiid. cum
una liberatura per Magistrum illi quotannis donand' tali
qualem aliis servis suis in futurum daturus est, et quod
recipiet pro labore instructionis suæ præd quatuor libras
annuatim sibi solvendas. Proviso etiam, quod præd’ Ma-
gister hospit' præd' si ipse in ædibus hospit' præd'habitare
vel noluerit vel non possit, quod tunc Rector ecclesiæ Sti
Andreæ in civitate Cantuar: vel substitutus suus præferatur
ad habitationem in eisdem domibus pro annali redditu xxvis.
vüid. et non amplius, modo idoneus ad idem officium in-
structionis puerorum fuerit per Magistrum hospit et De-
canum ecclesiæ Cantuar', qui pro tempore fuerit, semper
examinand' et approbandus.
onnrobandus.

.
Volumus præterea, quod ex redditibus annuis hospit'
præd solvatur duobus scholasticis ex collegio Corporis
Christi et Beatæ Mariæ in Cantabrigia instruendis juxta
eam formam quæ in indenturis quibusdam convenit inter

Magistrum hospit' prædict', et Magistrum et socios collegii BOOK prædictt. quamdiu terminus annorum hujusmodi indenturæ_HI. durabit, et eo modo eligantur et præficiantur quomodo in prædict. indenturis exponitur et declaratur.

Et ne hæc nostra ordinatio posthac veniat in oblivionem aut negligatur, quin semper temporibus futuris summa sex librarum ac decem solidorum ad usus pauperum tam pacis quàm belli tempore quotannis expendatur, et quod omnibus expensis et receptis ritè computatis, tam pro oneribus supradictis, quam pro reparationibus, dict. hospital. et aliis rebus eidem pertinentibus, quod residuum fuerit semper inter pauperes distribuatur: ita ut distributio eorum vel augeri vel diminui possit juxta æstimationem bonorum provenientium hospital prædict. Volumus etiam quod Magister dict. hospital. qui pro tempore fuerit, per se, vel per alium, singulis annis uno aliquo die Dominico inter festum Omnium Sanctorum et festum Natalis Domini, ante distributionem pauperibus erogandam, clarè et distinctè pronuntiabit Anglicè hanc nostram ordinationem, incipiendo ab eo loco, Volumus præterea quod ad dict. Magistri dispositionem et curam solicitam fructus, &c. legendo usque ad istam clausulam, Volumus etiam quod Magister, &c.

Et ad ordinationem præsentem in singulis suis articulis, prout est possibile, fideliter observandam, et, quatenus in eo est facere, fieri observandam, necnon de corrodiis, pensionibus, terris, possessionibus, nemoribus, aut bonis mobilibus, immobilibus seu juribus ipsius hospitalis non vendendis, concedendis imperpetuum, vel ad tempus donandis, vel ad firmam dimittendis et locandis, vel alio quovis alienationis titulo, non alienandis, nobis et successoribus nostris Archiepis. Cantuar. inconsultis et non consentientibus, ad hoc expressè per scriptum nostrum hoc testand. per quoscunque Magistros hospital. prædict. quibus ejus regimen committetur imposterum, Volumus et ordinamus in commissionibus singulis de ipso faciend. eidem corporal ad sanctum Dei Evangelium præstari juramentum. Proviso semper, quod si magis expediens videbitur Archiepiscopo, qui pro tem

« НазадПродовжити »