Зображення сторінки
PDF
ePub

as touching mine office I have not halted, but walked sincerely according to that skill and ability which I received at God's merciful hands. Lord, as a great sinner by reason of my frail flesh and manifold infirmities, I flee unto thee for mercy. Lord, forgive me my sins, for I acknowledge my sins. Lord, perform thy promise, and do away all mine iniquities. Haste the coming of thy Christ, and deliver me from this body of sin: Veni cito, Domine Jesu1. Clothe me with immortality, and give that promised crown of glory. So be it.

[Come quickly, Lord Jesus.-ED.]

[SANDYS.]

29

NOTES.

NOTES.

NOTE A. (See p. 88.)

Ως γὰρ ἀπὸ γῆς ἄρτος προσλαμβανόμενος τὴν ἔκκλησιν τοῦ Θεοῦ, οὐκέτι κοινὸς ἄρτος ἐστὶν, ἀλλ ̓ εὐχαριστία, ἐκ δύο πραγ μάτων συνεστηκυῖα, ἐπιγείου τε καὶ οὐρανίου· οὕτως καὶ τὰ σώματα ἡμῶν μεταλαμβάνοντα τῆς εὐχαριστίας, μηκέτι εἶναι φθαρτα, τὴν ἐλπίδα τῆς εἰς αἰῶνας ἀναστάσεως ἔχοντα.—Irenaei Op. Par. 1710. Cont. Hæres. Lib. iv. Cap. 18. p. 251.

Vani autem omnimodo, qui universam dispositionem Dei contemnunt, et carnis salutem negant, et regenerationem ejus spernunt, dicentes non eam capacem esse incorruptibilitatis. Si autem non salvetur hæc, videlicet nec Dominus sanguine suo redemit nos; neque calix eucharistiæ communicatio sanguinis ejus est, neque panis quem frangimus, communicatio corporis ejus est1.-Id. Cont. Hæres. Lib. v. Cap. 2. p. 293.

"

Professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indignum enim ut quid alienum concupisceret Deus), acceptum panem, et distributum discipulis, corpus illum suum fecit, "hoc est corpus meum' dicendo, id est, figura corporis mei. Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate; ergo panem debuit tradere pro nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit? non intelligens veterem fuisse istam figuram corporis Christi, dicentis per Hieremiam, Adversus me cogitaverunt cogitatum dicentes, Venite, conjiciamus lignum in panem ejus; scilicet crucem in corpus ejus. Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem, satis declaravit, corpus suum vocans panem. Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse, nisi carnis.—Tertull. Op. Lut. 1641. Adv. Marcionem, Lib. iv. 40. p. 571.

Nempe sæpe ita loquimur, ut pascha propinquante dicamus, crastinam vel perendinam Domini passionem, cùm ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cùm ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundùm illorum, quibus hæc gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus; et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam This passage is not extant in Greek.

« НазадПродовжити »