Зображення сторінки
PDF
ePub

|Postea sequatur antiphonamt [p. 294. Uirga uirtutis dei effloreat in manibus regis sicut triumphantis uictoriae palma insignis uirga equitatis mulceat et baculo misericordiae regat populum dei saluatoris.

cui subiungatur haec collecta. T Neffabilem misericordiam tuam omnipotens sempiternaef deus 1 suppliciter deposcimus. ut respícere dignéris super hunc famulum tuum regem nostrum qui tua gratia uirgam signum scilicet rectitudinis et iustitiae suscepit hodie ad regendum populum tuum. ut sicut comprimere rebelles et blandíre humiles. tribue ergo domine obníxe pétimus. in diebus suis tranquillitatem pacis. fidei. spei. et caritatis augmentum. concede ei domine contra hostes uictoriam. atque omnium bonorum semper habundantiam. ut per uiam iustitiae incédens. tibi qui es uia. ueritas. et uita gratiosus ualeat. inherére. uiuenti atque regnanti cum filio tuo domino nostro iesu christo. sanctóque spiritu : per [p. 295. infinita secula seculorum. Amen.

Cumque rex suscipit regale pallium dicatur sibi. A Ccipe nunc uestem summi honoris. regalis scilicet decóris a pallium. ut sit tibi scútum fidei. galea salutis. atque contra omnium inpugnantium aciem obstáculum. indue ergo ornamentum dignitatis regię. quatinus éo uallátus. úndique uigeas in omnibus actibus tuis. ut dauíd rex : pólleas sapientiae uigore ut salomón. ut de die in diem in bonis proficias. et ad premia sempiterna perueníre mereáris. ípso iuuante. qui trinus et unus deus. uiuit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.

: Tunc cantetur antiphona. Gloriosus uiasŤ rex in conspectu dei amictus purpura regalis pallii. circumdet te dominus salutis et letitiae indumentis semperque in cristo perpetua felicitate gaudeas cum anglisaxonicis.

Quam comitetur oratio. JoMnipotens deus cuncti honoris iustus dispositor. [p. 296.

hunc famulum tuum pio tuae miserationis fauore proséquere. quem hodierna die tua clementia regalis imperii pallio dignatus es decorare. té ergo domine deus pie et misericors humillime depóscimus. ut eum per hoc pallium régii scilicet decóris signum. ab omnibus inimicorum uisibilium et inuisibilium insidiis conseruare digneris clementer illésum. ita eum domine populum sanctae aecclesiae cum iustitia et recto iudicio, facias régere. quatinus isto regali circumtectus pallio. prosperitatem

mentis et corporis ualeat té annuénte percipere, et tibi summo deo studeat semper oboedíre. qui cum filio tuo atque spiritu sancto regnas ac móderas saecula cuncta. Amen.

Benedictio. fXtendat omnipotens dominus dexteram suę benedictionis. et

- effundat super té do/num sue protectionis. circúmdet[p. 297. té múro felicitatis. ac custódia suę propitiationis. sanctę mariae: ac beati petri apostolorum principis. sanctique gregorii anglórum apostólici. atque omnium sanctorum intercedentibus meritis. Amen.

Indulgeat tibi dominus omnia mala quę géssisti. et tribuat tibi gratiam et misericordiam quam humiliter ab éo depóscis. et líberet té ab aduersitatibus cunctis. et ab omnibus uisibilium et inuisibilium inimicorum insidiis. Amen.

Angelos suos bonos semper et ubíque qui té precédant: comitentur. et subsequantur. ad custodiam tui pónat. et a peccato séu gladio, et ab omnium periculorum discrimine súa té potentia liberet. Amen.

Inimicos tuos ad pacis caritatísque benignitatem conuertat. et bonis omnibus té gratíosum et amabilem faciat. pertinaces

quóque in tui insectatione et odio. confusione salutari [p. 298. induat. super té autem scificatiot sempiterna floreat. Amen.

Uictoriosum té : atque triumphatorem de inuisibilibus atque uisibilibus hostibus semper efficiat. et sancti nominis sui timorem pariter et amorem continumf cordi tuo infundat. et in fide recta ac bonis operibus perseuerabilem reddat. et pace in diebus tuis concéssa. cum palma uictoriae té ad perpetuum regnum perducat. Amen.

Et qui té uoluit super populum suum constitúere regem. et in praesenti seculo felicem. et eterne felicitatis tribuat esse consortem. Amen. Quod ipse.

Deinde ducatur rex ad státum regie suae psallendo. Ant. Dominus de throno maiestatis suae te glorificet qui, in regni solio regem hodie sublimauit. uigeas ut dauid pietate et fortitudine. polleas ut salomon sapientia diuitiis et gloria, hinc et cum anglisaxorumŤ collegio angelorum iungaris/ consortio.

[p. 299. Et dicatur ei. STá et rétine regalem státum. honoris uidelicet et regni sólium. w hereditário :: iure tibi delegatum per auctoritatem dei omnipotentis. et per presentem traditionem nostram atque omnium episcoporum. ceterorúmque dei seruorum. Sícque custodiendo testamentum dei. cuius sedes in seculum seculi permanet. felici regímine sedeas super hanc sedem régiae glorificationis. et quánto clérum sacris altaribus propinquiorem prospicis. tánto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris. quatinus mediator dei et hominum. té mediatorem cléri et plebis in hoc regni solio confirmet. et in regno aeterno sécum regnare faciat. iesus christus dominus noster. rex regum et dominus dominantium, qui cum deo patre et spiritu sancto.

Hic sonoriter moduletur hec antiphona. Uiuat rex. uiuat rex. uiuat rex. in aeternum. IO Mnipotens deus dét tibi de róre cęli et de pingue- [p. 300.

dine terrae habundantiam. et frumenti. uini et olei. seruiant tibi populi. et adórent té tribus, esto dominus fratrum tuorum. et incuruentur ante té filii matris tuae : et qui benedixerit tibi. benedictionibus repleatur. et deus erit adiutor tuus. omnipotens deus benedicat tibi benedictionibus celi dúsuper.f benedictionibus abyssi iacentis deorsum. benedictionibus patriarcharum abrahám. isáác. et iacob. benedictionibus angelorum et celestium gaudiórum. benedictionibus quoque diuinarum scripturarum omniúmque sanctorum té dominus benedicendo glorificet. quatinus horum munítus presidiis. ita dei gratia de uirtute in uirtutem proficias. ut cum in iudicio rex regum aduenerit. de sólio regiminis sui té glorificet. et in perpétuas aeternitates cum omnibus sanctis té conregnare concédat. /qui uiuit et regnat deus. per [p. 301. omnia.

Benedictio in conclusióne consecratiónis regis. REnedic domine hunc regem gratia tuae miserationis. qui

regna omnium regum a seculo moderáris. Amen. Et táli eum benedictione glorifica, ut dauítica téneat sublimitate, sceptrum salutis. atque in iudicio et iustitia regnum tuae gubernet propitiationis. Amen.

Sicque tua protectione anglisaxonicum éum fac régere populum. sicut salomónem fecisti regnum obtinére pacíficum. ut post cursum uitę huius percipiat iugiter regna celorum. Amen.

Quod ipse prestare dignetur. cuius regnum.

Finit consecratio regis. quam séquitur consecratio reginae. que propter honorificentiam ab episcopo sácri unguinis oleo super uérticem perfundenda est. et in aecclesia coram optimatibus cum condig|no honore et régia celsitudine in regalis thóri [p. 302. consortium benedicenda et consecranda est. quae étiam ánulo pro integritate fidei. et coróna pro aeternitatis gloria decorandu est.

i Originally optimamus.

incipit consecratio regine ab episcopo dicenda. IN nomine patris et filii. et spiritus sancti. prósit tibi haec unctio

olei in honorem, et récte fidei confirmationem aeternam. in secula seculorum. amen. éxinde canatur antiphona. Benedicat te deus.

Quam sequatur oratio.
Mnipotens sempiterne deus. affluentem spiritum tuae bene-

dictionis super hanc famulam tuam .ift. nobis orantibus. propitiatus infunde, et qué per manus nostrę impositionem hodie regina constituitur. ita sanctificatione tua digna et praeelecta permaneat. ut numquam postmodum de tua gratia separetur indigna. per dominum.

Hic detur ei anulus. et dicatur. TA Ccipe anulum fidei. signaculum uidelicet sanctae [p. 303.

integritatis et innocentiae. quo póssis omnes hereticas prauitates deuitáre. et barbaras gentes uirtute dei prémere. et ad agnitionem ueritatis aduocáre. prestante domino nostro.

póstea moduletur. Ant. Leturf gens anglica domini imperio regenda et regine uirtutis prudentia gubernanda. quam regum rex glorioso subarrauit fidei anulo alleluia.

Subsequénte oratiot hac. D Eus cuius est omnis potestas et dignitas. da huic famulę

tuae.N. signo tuae fidei prosperum suae dignitatis effectum. in qua tibi semper digna maneat. tibique iugiter placere contendat. per.

Hic coronetur. A Ccipe coronam glorię. Honórem quoque iocunditatis. ut splén

dida fulgeas, et eterna a domino exultatione coronéris. qui uiuit et regnat.

Post datam reginae coronam, cantetur haec antiphonamt.

Ant. Hodie nobis dei proudientia. cael' stillauerunt karismata. hodie /coronatur anglisaxonica diuine uirtutis gloria, hodie letamini (p. 304. iocunditate in regis et regine consecratione. hinc deo gloriam promamus et tota deuotione dicamus alleluia.

Hanc sequatur oratio. 0 Mnium domine fons bonorum. et cunctorum dator proféctum.f

tribue huíc famulae tuae .N. adeptam bene régere dignitatem. et a té sibi prestitam. in éa dignare bonis operibus corroborare gloriam. qui uiuis et regnas deus.

In consummatione consecrationis reginae. haec benedictio super eam

dicatur. REnedictionis suae dominus omnipotens ancillę suae uidélicet

D reginę nostrae conferat largitatem. qui regális impérii te uoluit ésse participem et in suę uoluntatis desiderio eam semper faciat perseuerabilem. Amen.

Quíque eam sua miseratione reginam constituit in populo. trariquillitatem pacis tribuat in tempore tuo. atque omnium bonorum affluentiam iure perpetuo. Amen.

Annuat sic éam per bona uoluntate fidé/liter transire [p. 305. terréna temporalia. quatinus cum omnibus sanctis capere merearis perhénnia quibus iugiter aeternę uítę cum domino perfruaris? gaudia. Amen.

Quod ipse.

Missa pro rege ordinato. Uesumus omnipotens deus. ut famulus tuus rex noster, qui z tua miseratione suscepit regni gubernacula. uirtutum étiam omnium percipiat incrementa. quibus decenter ornatus. et uitiorum monstra deuitare et ad te qui úia: ueritas. et uita. és gratiosus ualeat peruenire. per.

Secreta. M Unera domine quaesumus oblata sanctifica. ut et nobis

M unigeniti tui corpus et sanguis salutare fiat. et itt. regi ad optinendam animę corporísque salutem. et peragendum iniunctum officium té largiente usquequáque proficiat. per christum.

Prefatio. QĐ aeternc deus qui és fóns inmarcessibilis lucis. et origo perpetuę bonitatis. regum consecrator. honorum omnium [p. 305. attribútor. dignitatúmque largitor. cuius ineffabilem clementiam uotis omnibus exoramus. ut famulum tuum. itt. quem regális dignitatis fastígio uoluisti sublimari. sapientiae omniúmque uirtutum sanctarum ornamentis facias decorári. et quia tui est muneris quod regnat. tuae sit pietatis quo id feliciter ágat. quatinus in fundamento spei. fidei. caritatisque fundátus. efficiatur de uisibilibus et inuisibilibus hostibus triumphator inuictus. et in subiecti populi prosperitate et securitate, a deo uiuat exhilaratus. Sícque transitorii regni gubernacula inculpabiliter teneat, ut ad aeternę felicitatis infinita gaudia té miserante perueniat. per christum dominum nostrum.

Tat is written over the u of this word, and atur over aris.

« НазадПродовжити »