Зображення сторінки
PDF
ePub

Postea sequatur antiphonam†

[p. 294.

Uirga uirtutis dei effloreat in manibus regis sicut triumphantis uictoriae palma insignis uirga equitatis mulceat et baculo misericordiae regat populum dei saluatoris.

IN

cúi subiungatur haec collecta.

Neffabilem misericordiam tuam omnipotens sempiternaef deus suppliciter deposcimus. ut respícere dignéris super hunc famulum tuum regem nostrum qui tua gratia uirgam signum scilicet rectitudinis et iustitiae suscepit hodie ad regendum populum tuum. ut sicut comprímere rebélles et blandíre humiles. tribue ergo domine obníxe pétimus. in diebus suis tranquillitatem pacis. fidei. spei. et caritatis augmentum. concede ei domine contra hostes uictoriam. atque omnium bonorum semper habundantiam. ut per uiam iustitiae incédens. tibi qui es uia. ueritas. et uita gratiosus ualeat. inherére. uiuenti atque regnanti cum filio tuo domino /nostro iesu christo. sanctóque spiritu: per [p. 295. infiníta secula seculorum. Amen.

Cumque rex suscipit regale pallium dicatur sibi.

ACcipe nunc uestem summi honoris. regalis scilicet decóris

pallium. ut sit tibi scútum fidei. galea salutis. atque contra omnium inpugnantium áciem obstáculum. indue ergo ornamentum dignitatis regię. quatinus éo uallátus. úndique uigeas in omnibus actibus tuis. ut dauíd rex: pólleas sapientiae uigóre ut salomón. ut de die in díem in bonis proficias. et ad premia sempiterna perueníre mereáris. ípso iuuante. qui trinus et unus deus. uiuit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.

Tunc cantetur antiphona.

Gloriosus uias† rex in conspectu dei amictus purpura regalis pallii. circumdet te dominus salutis et letitiae indumentis semperque in cristo perpetua felicitate gaudeas cum anglisaxonicis.

Quam comitetur oratio.

Omnipotens deus cuncti honoris iustus dispositor. [p. 296.

hunc famulum tuum pio tuae miserationis fauóre proséquere. quem hodierna die tua clementia regalis imperii pallio dignatus es decoráre. té ergo domine deus pie et misericors humíllime depóscimus. ut eum per hoc pallium régii scilicet decóris signum. ab omnibus inimicorum uisibilium et inuisibilium insidiis conseruare digneris clementer illésum. ita eum domine populum sanctae aecclesiae cum iustitia et recto iudicio facias régere. quatinus isto regali circumtectus pallio. prosperitatem

mentis et corporis ualeat té annuénte percipere, et tibi summo deo studeat semper oboedíre. qui cum filio tuo atque spiritu sancto regnas ac móderas saecula cuncta. Amen.

Benedictio.

Extendat omnipotens dominus dexteram suę benedictionis. et effundat super té do/num sue protectionis. circúmdet [p. 297. té múro felicitatis. ac custódia suę propitiationis. sanctę mariae: ac beati petri apostolorum principis. sanctique gregorii anglórum apostólici. atque omnium sanctorum intercedentibus meritis. Amen.

Indulgeat tibi dominus omnia mala que géssisti. et tribuat tibi gratiam et misericordiam quam humiliter ab éo depóscis. et líberet té ab aduersitatibus cunctis. et ab omnibus uisibilium et inuisibilium inimicorum insidiis. Amen.

Angelos suos bonos semper et ubíque qui té precédant?' comitentur. et subsequantur. ad custodiam tui pónat. et a peccato séu gladio. et ab omnium periculorum discrimine súa té potentia líberet. Amen.

Inimicos tuos ad pacis caritatísque benignitatem conuértat. et bonis omnibus té gratíosum et amabilem faciat. pertinaces /quóque in tui insectatíone et odio. confusione salutari [p. 298. índuat. super té autem scificatio† sempiterna floreat. Amen.

Uictoriosum té atque triumphatórem de inuisibilibus atque uisibilibus hostibus semper efficiat. et sancti nominis sui timorem pariter et amorem continum† cordi tuo infundat. et in fide recta ac bonis operibus perseuerabilem reddat. et pace in diebus tuis concéssa. cum palma uictoriae té ad perpetuum regnum perducat. Amen.

Et qui té uoluit super populum suum constitúere regem. et in praesenti seculo felícem. et eterne felicitatis tribuat esse consortem. Amen.

Quod ipse.

Deinde ducatur rex ad státum regie suae psallendo.

Ant. Dominus de throno maiestatis suae te glorificet qui. in regni solio regem hodie sublimauit. uigeas ut dauid pietate et fortitudine. polleas ut salomon sapientia diuitiis et gloria. hinc et cum anglisaxorum† collegio angelorum iungaris/ consortio. [p. 299.

STá

Et dicatur ei.

Tá et rétine regalem státum. honoris uidelicet et regni sólium. hereditário. iure tibi delegatum per auctoritatem dei omnipotentis. et per presentem traditionem nostram atque omnium episcopórum. ceterorúmque dei seruorum. Sícque custodiendo testamentum dei. cuius sedes in seculum seculi pérmanet. felici

regímine sedeas super hanc sedem régiae glorificationis. et quánto clérum sacris altaribus propinquiórem prospicis. tánto ei potíorem in locis congruis honorem impéndere memíneris. quatinus mediator dei et hominum. té mediatorem cléri et plebis in hoc regni solio confirmet. et in regno aeterno sécum regnare faciat. iesus christus dominus noster. rex regum et dominus dominantium. qui cum deo patre et spiritu sancto.

Hic sonoriter moduletur hec antiphona.

Uiuat rex. uiuat rex. uiuat rex. in aeternum.

Omnipotens deus dét tibi de rore celi et de pingue- [p. 300.

dine terrae habundantiam. et frumenti. uini et olei. seruiant tibi populi. et adórent té tríbus. esto dominus fratrum tuorum. et incuruentur ánte té filii matris tuae et qui benedixerit tibi. benedictionibus repleatur. et deus erit adiutor tuus. omnipotens deus benedicat tibi benedictionibus cęli dúsuper.† benedictionibus abyssi iacentis deórsum. benedictionibus patriarcharum abrahám. isáác. et iacób. benedictionibus angelorum et celestium gaudiórum. benedictionibus quoque diuinarum scripturarum omniúmque sanctorum té dominus benedicendo glorificet. quatinus horum munitus presidiis. ita dei gratia de uirtute in uirtutem proficias. ut cum in iudicio rex regum aduenerit. de sólio regiminis sui té glorificet. et in perpétuas aeternitates cum omnibus sanctis té conregnare concédat. /qui uiuit et regnat deus. per [p. 301. omnia.

Enedic

BE

Benedictio in conclusióne consecratiónis regis.

domine hunc regem gratia tuae miserationis. qui regna omnium regum a seculo moderáris. Amen.

Et táli eum benedictione glorifica. ut dauítica téneat sublimitate. sceptrum salutis. atque in iudicio et iustitia regnum tuae gubernet propitiationis. Amen.

Sicque tua protectione ánglisaxónicum éum fac régere populum. sicut salomónem fecisti regnum obtinére pacíficum. ut post cursum uitę huius percipiat íugiter regna celorum. Amen. Quod ipse prestare dignetur. cuius regnum.

Finit consecratio regis. quam séquitur consecratio reginae. que propter honorificentiam ab episcopo sácri unguinis oleo super uérticem perfundenda est. et in aecclesia coram optimatibus cum condig/no honore et régia celsitudine in regalis thori [p. 302. consortium benedicenda et consecranda est. quae étiam ánulo pro integritate fidei. et coróna pro aeternitatis gloria decoranda est.

1 Originally optimamus.

IN

incipit consecratio regíne ab episcopo dicenda.

N nomine patris et filii. et spiritus sancti. prósit tibi haec unctio olei in honorem. et récte fidei confirmationem aeternam. in secula seculorum. amen.

éxinde canatur antiphona.

Benedicat te deus.

Quam sequatur oratio.

Mnipotens sempiterne deus. affluentem spiritum tuae benedictionis super hanc famulam tuam .ift. nobis orantibus. propitiatus infunde. et qué per manus nostrę impositionem hodie regína constituitur. ita sanctificatione tua digna et praeelecta permáneat. ut numquam postmodum de tua gratia separetur indigna. per dominum.

Hic detur ei anulus. et dicatur.

A Ccipe ánulum fidei. signaculum uidelicet sanctae [p. 303.

integritatis et innocentiae. quo póssis omnes hereticas prauitates deuitáre. et barbaras gentes uirtute dei prémere. et ad agnitionem ueritatis aduocáre. prestánte domino nostro.

postea moduletur.

Ant. Leturf gens anglica domini imperio regenda et regine uirtutis prudentia gubernanda. quam regum rex glorioso subarrauit fidei anulo alleluia.

DEus

Subsequente oratio hac.

Eus cuius est omnis potestas et dignitas. da huic famulę tuae.N. signo tuae fidei prosperum suae dignitatis effectum. in qua tibi semper digna maneat. tibíque iugiter placére contendat. per.

Hic coronetur.

ACcipe corónam glorie. Honorem quoque iocunditatis. ut splén

dida fulgeas, et eterna a domino exultatione coronéris. qui uiuit et regnat.

Post datam reginae coronam. cantetur haec antiphonam†. Ant. Hodie nobis dei proudientia. cael' stillauerunt karismata. hodie /coronatur anglisaxonica diuine uirtutis gloria. hodie letamini [p. 304. iocunditate in regis et regine consecratione. hinc deo gloriam promamus et tota deuotione dicamus alleluia.

Hanc sequatur oratio.

Mnium domine fons bonorum. et cunctorum dator proféctum.

tribue huic famulae tuae .N. adéptam bene régere dignitatem. et a té sibi prestitam. in éa dignare bonis operibus corroborare gloriam. qui uiuis et regnas deus.

In consummatione consecrationis reginae. haec benedictio super eam dicatur.

Benedictionis suae dominus omnipotens ancillę suae uidelicet

reginę nostrae cónferat largitatem. qui regális impérii te uoluit ésse participem et in suę uoluntatis desiderio eam semper faciat perseuerabilem. Amen.

Quíque eam sua miseratione regínam constituit in populo. tranquillitatem pacis tribuat in tempore tuo. atque omnium bonorum affluentiam íure perpetuo. Amen.

Annuat sic éam per bona uoluntate fidé/liter transíre [p. 305. terréna temporalia. quatinus cum omnibus sanctis cápere merearis perhénnia quibus iugiter aeternę uítę cum domino perfruaris1 gaudia. Amen.

Quod ipse.

Q

Missa pro rege ordinato.

Uesumus omnipotens deus. ut famulus tuus rex noster. qui tua miseratione suscepit regni gubernacula. uirtutum étiam omnium percipiat incrementa. quibus decénter ornatus. et uitiorum monstra deuitáre et ad te qui úia: ueritas. et uita. és gratíosus uáleat peruenire. per.

Secreta.

Munera domine quaesumus oblata sanctifica. ut et nobis unigeniti tui corpus et sanguis salutare fiat. et ill. regi ad optinendam anime corporísque salútem. et peragendum iniunctum officium té largiénte usquequáque proficiat. per

christum.

Prefatio.

aeterne deus qui és fóns inmarcessibilis lucis. et orígo perpetuę bonitatis. /regum consecrator. honorum omnium [p. 306. attribútor. dignitatúmque largitor. cuius ineffabilem clementiam uotis omnibus exoramus. ut famulum tuum. itt. quem regális dignitatis fastígio uoluísti sublimari. sapientiae omniúmque uirtutum sanctarum ornamentis facias decorári. et quia tui est muneris quod regnat. tuae sit pietatis quo íd feliciter ágat. quatinus in fundamento spei. fidei. caritatísque fundátus. efficiatur de uisibilibus et inuisibilibus hostibus triumphátor inuictus. et in subiecti populi prosperitate et securitate. a deo uiuat exhilarátus. Sícque transitorii regni gubernacula inculpabiliter téneat. ut ad aeternę felicitatis infiníta gaudia té miserante perueniat. per christum dominum nostrum.

1at is written over the u of this word, and atur over aris.

« НазадПродовжити »