Зображення сторінки
PDF
ePub

oratio alia. DF Eus qui populis tuis uirtute consulis. /et amore [p. 281.

domináris. da huic famulo tuo. itt. spiritum sapientiae cum regimine disciplinę. ut tibi toto corde deuótus. in regni regimine mancat semper idóneus. tuóque munere ipsius temporibus securitas aecclesiae dirigatur. et in tranquillitate pacis deuotio christiána permaneat ut in bonis operibus perseuerast ad eternum regnum té dúce ualeat peruenire. per.

Alia oratio. IN N diebus tuis oriatur omnis aequitas et iustitia amicis

adiutorium. inimicis obstáculum. humilibus solácium. elatis correctio. diuítibus doctrina. pauperibus píetas. peregrinis pacificatio. propriis in patria pax et securitas. Tú unum quémque secundum suammensúram moderate gubérnans. té ipsum sédulus discútias. ut supérna irrigátus compunctione. omni populo christi plácita uitae prebére possis exempla. et per uiam sueritatis cum grége gradiens. tibi súbdito. ópes [p. 282. frugales iustitiae et misericordiae habundanter adquiras. et regale imperium omnibus ad salutem non solum corporum : sed étiam animarum a deo tibi concessa. felicitate létus accipias. Sic que in té cogitatum animi consilíumque omne deo inspirante compónas. ut plebis gubernacula cum pace simul et sapientia dei semper regere uidearis. christo auxiliánte presentis uitae prolixitatem percipias, et per temporalia bona pacifice usque ad summam senectutem peruenias. postque huius fragilitatis finem perfectum: ab omnibus uitiorum uinculis líber supernae pietatis largitate caelos transcéndas. et infinite prosperitatis premia perpétua. angelorumque aeterna commercia consequaris. auxiliante. domino nostro iesu christo.

Tunc incipiat archyepiscopus hanc antiphonam. /Redemptor mundi conseruet uitam tuam.

[p. 283 Sequitur consecratio regis ab episcopo qui arcém tenuerit super

eum dicenda. OMnipotens sempiterne deus: creator ac gubernátor cęli et

terrae: conditor et dispositor angelorum et hominum. rex regum et dominus dominantium. qui abrahám fidélem famulum tuum de hostibus triumpháre fecisti. moysi. et iósué populo tuo prelátis. multiplicicemf uictoriam tribuisti. humilem quoque dauid puerum tuum regni fastigio sublimasti. eúmque de ore leonis et de manu bestigiae atque golíae sed et de gladio maligno saúl et omnium inimicorum eius liberasti. et salomónem sapientiae pacisque ineffabili munere ditasti. Respice propitius ad preces nostrae humilitatis. et super hunc famulum tuum. it. quem

supplici deuotione in regem anglórum uel saxónum/ [fo. 284. pariter eligimus. benedictionum tuarum dona multiplica. et eum dextera tuae potentiae semper ubique circúmda. quatinus predicti abrahé fidelitate firmatus. moysi mansuetudine frétus. iosué fortitudine munitus. dauíd humilitate exaltatus. atque salomónis sapientia decoratus. tibi in omnibus complaceat. et per tramitem iustitie inoffensuf gressu semper incédat. hic domine quaesumus totius regni anglosaxónum aecclesiam déinceps cum plebibus sibi commissis ita enútriat. ac doceat. múniat. et instruat. contraque omnes uisibiles et inuisibiles hóstes idem potenter regalitérque tuae uirtutis regímine régat et defendat. ut in regále sólium uidelicet anglórum uel saxónum tua gratia sublimátus, ad pristine fidei pacisque concordiam eorum animos té opitulante reformet. atque populorum débita sub/iectione fúltus. et condigno amore glorificatus: per [p. 285. longum uitę spatium. patérne ápicem glorię. tua miseratione uníta stabilire et gubernáre mereatur. tue quoque domine protectionis gálea munitus. et scúto insuperábili iugiter protectus. armisque celestibus circúmdatus. optabilis uictoriae triumphum de hostibus feliciter capiat. terrorémque sue potentiae infidelibus inferat. et pacem tibi militantibus letanter optineat. uirtutibus christe hunc quibus prefátos fideles tuos decorasti. multiplici honoris benedictione condecóra. et in regímine regni sublimiter cólloca. et oleo gratiae spiritus sancti perúnge. per dominum. in unitate eiusdem.

Hic unguatur oleo et haec cantetur. Ant. Anglica' non es oblita in conspectu domini in te enim exaltetur rex qui regat populum dei anglicum unguatur oleo letitiae et confortetur dei uirtute.

Oratio.

C
Hriste perúnge hunc regem in régimen regále. unde [p. 286.

unxisti sacerdotes. reges. perprophetas.f ac mártires. qui per fidem uicerunt regna. et operati sunt iustitiam atque adepti sunt repromissiones. Tua sacratissima unctio christe super caput eius defluat. atque ad inteoraf descendat. et cordis illíus íntima pénetret. ut promissionibus quas adepti sunt uictoriosíssimi reges. gratia tua dignus efficiatur. quatinus et in presenti seculo feliciter régnet. et ad eorum consortium in celesti regno perueniat. per.

1 Thus. A letter (e) between g and I has been erased. Before Anglica there is written in margin a red A. for Antiphona.

Alia. DEus

Eus electorum fortitudo et humilium celsitudo. qui in

primordio per effusionem diluuii crimina mundi dilúere uel expiáre uoluisti. et per columbam rámum olíue portantem. pacem terris rédditam demonstrasti. iterúmque ááron famulum tuum per unctionem olei sacerdotem sanxísti et póstea per huius ungenti infusio/nem. ad regendum populum israheliticum [p. 287. sacerdotes. ac reges, et prophétas perfecisti. uultúmque aecclesiae in oleo exhilarandum per propheticam famuli tui uocem dauíd ésse predixisti. té quaesumus omnipotens pater. ut per huius creature pinguedinem. hunc seruum tuum sanctificare tua benedictione digneris. eumque in tuo seruitio diligenter regni fastígia in consilist scientiae et aequitateiudícii semper obtinere, uultúmque hilaritatis

per

hanc olei unctionem et iudicium iustitiae et misericordiae in populo tuo té inspirante clementer exhibére concedas. qui uiuis et regnas deus.

Item alia oratio. DE Eus dei filius iesus christus dominus noster qui a patre oleo

exultationis unctus est pre participibus suis. ipse per presentem sacri únguinis infusionem. spiritus sancti paráclyti super caput tuum infundat benedictionem. eandemque usque ad interiora /cordis tui penetrare faciat. quatinus hoc uisibili (p. 288. et tractabili dono inuisibília dona dei precipias. et temporalia regna iustis moderaminibus regendo. eternalia cum christo possidere merearis qui uiuit et regnat.

Hic detur anulus regi et dicatur.
A Ccipe anulum: signaculum uidelicet sancte fidei

. soliditatem regni. augmentum potentiae. per quem scías triumphali potentia hostes repellere. héreses destrúere. iustitiam dei colere. et súbditos catholice fidei corroborare constantia. per dominum.

Post datum anulum. canatur antiphona. Ant. Signaculum sanctae trinitatis muniat cor regis glorietur anulo fidei ad augmentum honoris regni. pax et habundantia salutis sit in nationibus cunctis anglisaxonicae gentis.

Exinde sequatur oratio. DEus cuius est omnis potestas, et dignitas. da famulo tuo per tatis/ effectum in qua tua benedictione longéuus per- [p. 289. maneat. té semper tímeat. tibique iugiter placere contendat. per.

[blocks in formation]

dicatur sibi. quando rex gladio cingitur ab episcopis. A Ccipe huric gladium cum dei benedictione tibi collátum. in quó

per uirtutem spiritus sancti resistere et eicere. omnes inimicos tuos: et cunctos sanctae dei aecclesiae aduersarios uáleas. regnúmque a deo tibi commissum tutari atque protégere dei uirtute proficias. per auxilium inuictíssimi triumphatoris domini nostri iesu christi. qui cum patre in unitate spiritus sancti uiuit et regnat.

Post dátum gladium roboeturt antiphona. Ant. Diuina protectione munitus et comitatus choris angelicis rex noster inexpugnabili accingatur gladio et glorietur potentis dei uictoria.

Tunc dicatur oratio. DEų Eus qui prouidentia tua : caelestia simul et terréna moder

áris. propitiare christianíssimo regi nostro. et eum inexpugnabilis potentiae tuae circumcinge constantia. ut [p. 290. omnis hostium suorum fortitudo uirtute gladii spiritualis frangatur, et per té sancte dei aecclesię ad nichilum rédigat inimicos. de óre fidelium. laus tua non deficiat in perpetuum. qui uiuis et regnas.

Hic coronétur rex eique dicatur. Coró Orónet té deus coróna gloriae. atque iustitiae honore. et

opere fortitudinis. ut per officium nostrae benedictionis. cum fide recta. et multiplici bonorum operum fructu. ad coronam peruenias regni perpetui ipso largiénte. cuius regnum permanet in seculof seculorum. Amen.

postmodum canatur. Ant. Corona iustitie et iocunditatis super caput regis effulgeat. coronet eum dominus triumphis et uirtutibus gaudeat coronatus et adeo glorificatus. Deinceps dicenda est hec oratio super regem : post quam

fuerit coronatus. DEus perpetuitatis. dux uirtutum. et cunctorum hostium

uictor. benedic hunc famulum tuum. itt. tibi [p. 291. caput suum humiliter inclinantem. et longéua sanitate. et prospera felicitate eum conserua. et in omnibus pro quibuscumque auxilium tuum inuocauerit. cito ei ádsis. et eum prótegas ac deféndas. tribue étiam ei quesumus domine diuitias gratiae tuae. cómple in bonis desiderium eius, et coróna eum in misericordia tua: ut tibi domino pia deuotione iugiturf famulétur. per doniinum nostrum.

hic detur regi sceptrum eique dicatur. A Ccipe scéptrum regalis clementiae signum. et régię potestatis

insigne décus. uirgam scilicet regni rectam. uirgam uirtutis. quá té ipsum bene régas. et sanctam aecclesiam populum uidelicet christianum tibi a deo commissum. regia uirtute ab ímprobis defendas. prauos córrigas. rectos pacífices. et ut uíam rectam tenére possint tuo iuuámine dírigas. quatinus de temporali regno/ ad aeternum regnum peruénias. (p. 292. ipso adiuuante. cuius regnum et imperium. sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

Dato ergo regi scéptro psallatur hec antiphona. Innocentia iustitiae dei et cordis prudentia imperiale a domino rex et regale possideat sceptrum et regnandi dominium a deo salutari

suo.

dicendo orationem hanc super eum. OMnium domine fons bonorum, cunctorumque deus institútor

profectuum. tribue quaesumus famulo tuo itt. adeptam bene régere dignitatem. et a te sibi concessum honorem dignare in éo corroboráre. honorifica eum pre cunctis regibus terre. caelesti eum benedictione locupléta. et in solio regni firma stabilitate consólida. élige tibi domine eum in sobole. et presta ei prolixitatem uitę in diebus eius oriatur iustitia. ut cum iocunditate et letitia aeterno gloriétur in regno. per.

Hic regi uirga detur, et dicatur. A Ccipe uirgam uirtutis dei, aequitatis scilicét/ et. [P: 293.

misericordiae a deo prouidentiam. per quam intellegas iustitiam dei colere. aecclesiam dei pacifice régere. sua cúique iura seruáre: et subiectos in iudicio non sinas dominari per potentiam. sed quod aequum est diiudicare per iustitiam. hodie uirgam uirtutis suae emittet dominus ex syón. et dabit tibi gentes hereditatem tuam. et possessionem tuam terminos terrae. ut régas eos in uirga clementiae et gratiae dei. quatinus ipso largiente úirga sis récta. uirga regni ảnglisaxónici. in progenie et gerationef seculorum. imitáre ipsum qui dícit. diligas iustitiam. et odio habeas iniquitatem. ut oriatur in diebus tuis iustitia. et habundantia pacis per omnipotentem dominum. qui et proptérea únxit té deus deus tuus oleo letitiae, ad exemplum filii sui quem ánte secula únxerat pre participibus suis. iesum christum dominum nostrum. qui uiuit et regnat deus per omnia secula seculorum. Amen.

« НазадПродовжити »