Зображення сторінки
PDF
ePub

APOSTATRIX

lemmate. Qui apostataverunt Deo. Hæc autem lectio confirmatur ab acrostide, ex qua componitur sequens carmen.

*APOSTATRIX, icis, f. 3. drootatis, desertrix. Vulgat. interpr. Ezech. 2. 3. Gentes apostatrices.

APOTAMIA corrige ÅPŎTĂMIX..

ĂPŎXĬŎMĚNOS. In fin. adde: V. DISTRINGO §. 9.

APPĀRITOR. In fin. adde: 4. Etiam sacerdotum ministri apparitores dicti sunt. Inscript. apud Murat. 185. 3. Matri Deum magnæ Idea Palatinæ ejusdem religionis apparitor Cajus Januarius. Alia apud eund. 918. 3. Apparitor sacris. Alia apud Grut. 1087. 6. Apparitor pontificum.

APPELLATIO. 1. in fin. adde: Etiam nomina adjectiva dicuntur appellationes. Id. ibid. p. 397. Errant longe qui opinantur, moribundus, vitabundus, furibundus esse participia: sunt enim appellationes.

APPELLO,¶ 6. in fin. adde: Dummodo parenthesi includas ea verba servamque appellans, nullus est huic novæ interpretationi locus, congruus apparet sensus, nihilque mutandum est. *APPENDIUM, ii, n. 2. pondus, quod reis ac debitoribus in sublime sublatis ad pedes suspendere solebant veteres. Cassiod. 10. Variar. 29. Appendia ipsa cruciatis debitoribus aliquando solvuntur; ista autem (podagra) vincula, cum semel potuerint illigare captum, nesciunt in tota vita dissolvere. V. Plauti loc. cit. in DEPENDO §. 2.

APPENDIX. 1. in fin. adde: Nazar. Paneg. 3. Cujus cum. divina virtus, et ejus misericordia comes, appendixque victoria urbem Romam afflictam ac plane jacentem excitarit, recrearit, erexerit. h. e. victoria, quæ virtutem semper subsequitur. Appendices pluviæ quænam sint, V. in PENDIX in Append.

APPENSUS, a, um. In fin. adde: Venant. 10. carm. 10. 42. Rupibus appensis pendet et ipse legens (h. e. vinitor).

APPETO. 7. in fin. adde: Cic. 5. Fin. 20. Ut appetat animus aliquid agere semper.

*APPIĂDÆ, arum, m. pl. 1. patronym. Appii Claudii, ut Æneada Eneæ, Scipiada Scipionis. Inscript. apud Murat. 347. 1. Progenies Claudius Appiadum. scil. per syncopen pro Appiadarum. APPRĚTIĀTUS. In fin. adde: scil. ex Vulgat., interpr. Matth. 27. 9. Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati.

APPROMISSOR. Lin. I. post chi promette per altri adde: mallevadore. V. EXPROMISSOR.

*APPRŎPIO, as, avi, n. 1. approssimarsi, prope accedo: verbum ex ad et propio compositum. Coripp. 5. Johann. 370. et appropians vitales invenit herbas. Hic autem Petr. Mazzucchellius hæc adnotat: Miror, Forcellinum ad calcem sui Lexici inter verba barbara rejecisse verbum appropio, quamvis propio, minus usitatum ab antiquis scriptoribus, retinuisset. Sane apud ipsum Vulgat. interpr. idem verbum adhuc superest duodecies usurpatum. Sulpic. Sev. 3. Dial. 6. Vidi quendam, appropiante Martino, in aera raptum, manibus extensis in sublime suspendi. Vulgat. interpr. Exod. 3. 5. Ne appropies, inquit, huc. Id. 1. Machab. 11. 5. Et appropiavit Iudas.

*APRENSIS, e, adject. A'npaios, ad Thraciæ coloniam pertinens, a Claudio Aug. deductam, cui nomen Apros, a Ptolem. l. 3. c. 12. et Plin. 4. 11. 18. memoratam, quæ a Philippis aberat CLXXX. mill. pass. Inscript. apud Murat. 1101. 1. quæ nunc exstat prope Patavium in Museo Obiciano. C. Antonio M. F. Volt. Bufo, flamini divi Aug. Col. Cl. Aprens. et Col. Jul. Philippensis, etc.

APRĪLIS. 1. col. 2. lin. 5. post habebit adde: Primum vero etymon magis probandum videtur ex sententia Verr. Flacc., qui in Fast. a Fogginio edit. hæc habet: Aprilis sacer Veneri, quod ea cum Anchise parens fuit Æneæ regis, qui genuit lulum, a quo Pop. R. ortus est: alii putant ita appellatum esse, quia fruges, flores, animaliaque ac maria, et terræ aperiantur. Macrob. 1. Saturn. 12. Cum omnia hoc mense aperiantur, arbores quoque, nec minus cetera, quæ continet terra, aperire se in germen incipiant; ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum, quasi aperilem, sicut apud Athenienses avecтnpiwv idem mensis vocatur ab eo, quod hoc tempore cuncta florescant. 3. in fin. adde: Est etiam cognomen feminæ. Inscript. apud eund. 318. 1. Lollia Aprilis.

*APRILLĂ, æ, f. 1. diminut. Apri. Est cogn. R. Fragm. jur. antejust. ab A. Maio edit. p. 7. Flavia Aprilla. Hæc progenita videtur ex Flavio Apro, cujus meminit Plin. 3. ep. 14., aut ex M. Flavio Apro Cos. ann. a Chr. n. CXXX., vel ex alio Cos. ann. CLXX.

APRINUS. In fin. adde: Apic. 8. 1. a med. Aprina perna. APTĀTŪRĂ. In fin. adde: V. SOLEA §. 5.

|

AQUILINUS

APTENSIS. In. fin. adde: V. VULGIENTES.

13

*APTŌTĒ, adverb. dztwτws, sine casuum inflexione. Probus grammat. ab A. Maio edit. in Class. auct. T. 5. p. 155. Litterarum nomina genere neutro aptote, et numero tantum singulari declinanda sunt.

APTUS. 7. in fin. adde: ¶7 Aptus cum infinito usurpatur ab Ovid. 1. Amor. 5. 20. Forma papillarum quam fuit apta premi! Id. 2. Fast. 254. de ficu. Non erat apta legi. ¶7 Apta est etiam cogn. R. in Inscript. inedita, quæ exstat Patavii in Mus. lapid. Cæsonia Apta.

*ĂPŬLEJĀNUS, a, um, adject. ad Apulejum Madaurensem pertiuens. Sidon. 4. ep. 3. Nec Frontonianæ gravitatis, aut pouderis Apulejani flumen æquiparem.

APULEJUS scribe APŮLEJUS, deinde in fin, adde: Inter alia veterum testimonia, quæ hac de re afferri possent, est versus ille Christodori in Anthol. Gr. Palatina T. 1. 50. Jacobs. Aleτο παπταίνων Α'ποληϊος, ὅντινα μύστην Αυσονὶς ἀῤῥήτου σοφίης ερέ ψατο Σειρήν.

AQUA. 15. in fin. adde: Et aqua alicujus uti apud Apul. Apolog. p. 503. Oud. Mea aqua licet ad hoc utare. ¶ 18. in fin. adde: et LAUTUS §. 3..

AQUALĬCŬLUS. ¶ 3. in fin. adde: Hieronym. 2. in Jovinian. 21. Rubent bucca, nitet cutis, come in occipitium frontemque tornantur, protensus est aqualiculus, insurgunt humeri, turget guttur, et in obesis faucibus vix suffocata verba promuntur.

AQUALIS, le. In fin. adde: Sidon. 8. ep. 6. a med. Aqualis pœna. h. e. submersio, qualem solent exsequi maritimi homines, dum reum malo navis suspensum terque quaterque in aquam mergunt, usquedum pereat.

AQUALIS, lis. Lin. 3. post aqualem oum aqua adde: h. č. vas aquæ plenum, quæ exanimato offundatur, ut resipiscat. AQUARIŎLUS. In fin: adde: V. BACAR.

AQUARIUS. Lin. 4. pro mola aquaria integrum auctoris lo-cum adde: Si aquæ copia sit, fusuras balnearum debent pistrina suscipere, ut, ibi formatis aquariis molis, sine animalium, vel hominum labore frumenta frangantur. Lin. 6. pro aquarum et aquæductuum .... rationem reddit repone exportandarum et importandarum mercium in portu Ostiensi et Puteolano. V. QUÆSTOR §. 8. in Append. In fin. adde: V. NOTIALIS.

AQUATILIS. 1. in fin. adde: Aquatile horologium apud Cassiod. Institut. div. litt. 3o. V. HOROLOGIUM 4. in Lex. et Append. In Inscript. apud Murat, 1981. 15. Neptuno et DIS aquatilibus, habetur. 3. in fin. pro le galle corrige le garpe. AQUATUS. q. 1. in fin. adde: Gargil. de pom. apud A. Maium in Class. auct. T. 3. p. 423. n. 22. Nuces rotundæ virides, utpote adhuc aquatioris humoris, stypticæ et frigidæ virtutis, stomacho aliquid vigoris adquirunt. Theod. Priscian. 1. 16. Tumor humorem aliquando pinguem, aliquando aquatiorem mittens. 2. in fin. adde: Hieronym. ep. 22. n. 40. Aquatius vinum bibimus.

AQUENSIS. In fin. adde: 3. Aquenses etiam fuerunt incolæ urbis in Helvetia, quæ Aquæ Helvetia est appellata prope hodiernum Wittingen. Hinc Inscript. apud Grut. 8. 2. 9. et emendatior apud Örelli n. 457. L. Annusius Magianus VI. vir Aquensis.

AQUIFLAVIENSES. Lin. 3. pro fontem lapideum corrige pontem lapideum.

AQUÍLA. 1. in fin. adde: Aquila pullos nondum volantes describit Cassiod. 1. Variar. 38. 3. in fin. adde: Plin. 14. 1.3. Centurionum in manu vitis, et opimo præmio, tardos ordines ad lentas perducit aquilas. Tardos scilicet ordines et lentas aquilas vocat, quia maturæ jam ætati centurionatus concedebatur. AQUILEGUS. In fin. adde: V. et Manil. 4. 261., Vitruv. 8. 1., Plin. 31. 3. 27. et Pallad. 9. 8.

*AQUILEJUS, a, um, adject. idem ac Aquilejensis. Priscian. Perieg. 374. Atque sinum penetrans Aquilejum colligit undas. scil. vertens illud Dionys. Περιήγ. 581. Πόντον ἐπ' ἀγχίπορον Α' κυλήϊον.

*AQUILIENSIS, e, adject. ad Aquilium quendam pertinens. Cic. fragm. orat. pro Font. (edente A. Maio in Class. auct. T. 2.p. 366.) Aquiliense portorium.

AQUILIFER. Lin. 2. post signifer adde: signifer vero, qui signum cujusque cohortis proprium ferebat. V. SIGNIFER §. 3. in Append.

AQUILINUS. In fin. adde: 3. Aquilinus est etiam nomen servile et cognomen ingenuum. Inscript. apud Grut. 606. 9. D. M. Aquilini Cæs. ser. Alia apud eund. 115. 7. S. A. S. pro sal. Aquilini villici Aug. et T. Julii Aquilini Julia Stratonici V. S.

[blocks in formation]

AQUILO. In fin. adde: 2. In Inscript. apud Grut. 338. 5. Aquilo appellatur equus Circensis. 3. Est etiam cogn. R. Inscript. apud Kellerm. Vig. Rom. laterc. p. 70. n. 265. Gavius L. F. Vel. Aquilo.

*ĂQUINUS, a, um, adject. ad aquam pertinens. Est cogn. R. Tacit. . Hist. 7. Cornelius Aquinus.

ARĂ. ¶ 3. in fin. adde: Hinc Inscript. apud Kellerm. Vig. Rom. laterc. p. 72. n. 283. C. Julio Isidoriano Julia Chelidon uxor marito consacratissimo, et Julius Heliodorus filius per Jul. Ursinum tutorem suum aram consacraverunt. In fin. adde: 13. Ara dictus etiam fuit lapis terminalis. Hygin. de limit. agror. p. 19. Goes. Certis locis aras lapideas ponere.

ĂRĂBIA. 2. in fin. adde: V. EUDÆMON §. 1. *ĂRĂBIO, onis, m. 3. diminut. Arabis. Est nomen proprium hominis apud Cic. 15. Att. 17.

*ARACHNEUS, a, um, adject. ad Arachnen pertinens. Auet. incertus Epithal. Laur. et Mar. in Anthol. Lat. T. 2. p. 635. Burm. Serica arachneo densentur pectine texta.

ĂRĂCYNTHUS. In fin. adde: 2. Est etiam cogn. R. Inscript. apud Fabrett. p. 40. n. 204. M. Ulpius Aracynthus.

ĂRATIO. In fin. adde: 4. Aratio translate est eadem ac auvoucia. V. Plauti loc. cit. in PUERA.

ĂRĀTĬUNCŬLĂ. In fin. adde: Hic aratiuncula translate accipitur pro ovvovoia, ut supra in ARATIO §. 4. in Append.

ARAUSIENSIS. Lin. 4. post deducta fuit adde: Videtur tamen iterum deducta fuisse ab Imp. Claudio, vel Nerone, quia Claudia cognominatur in Inscript. apud Fabrett. p. 558. n. 81. Ulpio Flavino Eq. Sing. Aug. Cl. Araus. etc. Alia apud Kellerm. Fig. Rom. laterc. p. 64. n. 219. Ælius Aventinus Eq. Sing. Aug. Col. Cl. Araus. etc.

ARBITRĂ. In fin. adde: Hinc etiam more adjectivi, arbiter, tra, um, usurpatur in Edict. Dioclet. præf. n. 1. Convenit prospicientibus nobis, qui parentes sumus generis humani, arbitram rebus intolerandis curam admovere.

ARBITRĀTUS. In fin. adde: A'exx in Inscript. apud Grut. 204. lin. 26. Arbitratuu Genuatium scribitur. 3. Etiam abitratu pro arbitratu per metaplasmum dempta litterar dicunt poeta. Consent. de barbar. ei metapl. (edente A. G. Cramero) 16. Ennius: Huic statuam statui majorum abitratu Athenis. ARBOR. 3. in fin. adde: V. FELIX. §. 7. ARBORARIUS. In fin. adde: V. OSTENTARIUS. ARBUSCULĂ. In fin. adde: Item cogn. R. Inscript. apud Grut. 1141. 5. Flavia Arbuscula. Hinc etiam Arbusculus cognomen est in Inscript. apud Fabrett. p. 601. n. 21. D. Junius Sex. F. Arbusculus.

ARBUSTUS. ¶ 1. in fin. adde: V. Cic. loc. cit. in PASCUus. 3. lin. penult. pro Quid amputant corrige Quidam putant. ARCĂ. Totus ¶5. ita corrigendus et supplendus videtur: ¶ 5. Ex arca solvere est præsenti pecunia et ex domo sua debitum solvere, cui opponitur de mense scriptura, h. e. argentariorum, qui in foro erant, et pecuniam debitoribus sub prædiorum pignore dabant. Donat. ad illud Ter. Adelph. 2. 4. 13. Ego ad forum ibo, ut hunc absolvam; hæc habet: Tunc enim in foro, et de mensæ scriptura magis, quam ex arca domoque vel cista pecunia numerabatur. Id. ad illud Ter. Phorm. 5. 7. 28. Sed transi, sodes, ad forum, atque illud mihi argentum rursum jube rescribi: hæc adnotat: Per scripturam, id est de mensæ scriptura dari, unde hodie additur chirographis: domo ex arca sua, vel ex mense scriptura. Hinc Paul. Dig. 12. 1. 40. init. Lecta est in auditorio Emilii Papiniani Præf. prætorio, JCti, cauuo hujusmodi: Lucius Titius scripsi me accepisse a Publio Mævio quindecim mutua numerata mihi de domo: et hæc quindecim proba recte dari Kal. futuris stipulatus est Publius Mævius, spopondi ego Lucius Titius. Senec. ep. 26. §. 7. Puta, me non dicere, unde sumpturus sim mutuum: scis cujus arca ular. Exspecta pusillum, et de domo fiet numératio: interim commodabit Epicurus, qui ait, etc. Inscript. apud Murat. 1439. 7. Au. relia Victorina, quæ emit ex arca, ex proprio suo. Papyrus apud Marin. Papir. diplom. n. 115. p. 175. Auri solidi dati, numerati et traditi sunt domi ex arca, vel ex sacculo suo, testibus præsentibus intrascripturis. Hæc fere ex Marin. Papir. Diplom. P. 337. V. MENSA §. 13.

*ARCALIS, e, adject. ad arcam pertinens. Arcales tituli memorantur in Valentiani Novell. Neque domum divinam etc. (inter Theodosian. tit. XXI) opponunturque iis, quos sacri vel privati ærarii partibus deputavit vetustas.

ARCEO. In fin. adde: ¶12. Arcerat pro arcuerat apud Paulin. Petroc. de visit. nep. 26. Me quoque submotum pietas ar

ARCUARIUS

cerat ab omni officio. Ego tamen arcebat potius legendum pu

tarem.

ARCĂRĂ. In fin. adde: Nempe ex Fragm. orat. pro Font. 2. in fin. apud Niebuhr., et apud A. Maium in Class. auct. T. 2. p. 367., cujus videsis notam ibidem subjectam.

ARCESIUS. In fin. adde: V. ACACESIUS in Append. *ARCESSITIO, onis, f. 3. idem ac arcessitus. Translate pro morte usurpat Cyprian. de mortalit. ad fin. Cum arcessitionis propriæ dies venerit, incunctanter et libenter ad Dominum, ipso vocante, veniamus.

ARCESSITUS. In fin. adde: Ut in alia apud Donat. 362. 11. Raptus a Diibus.

ARCEUTHÏNUS, a, um, adject. dpxeúdos, ex junipero ortus. Vulgat. interpr. 2. Paralip. 2. 8. Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano.

ARCHÆUS. In fin. adde: Diomed. 3. p. 482. Putsch. Satyra est carmen apud Romanos, nunc quidem maledicum, et ad carpenda hominum vitia archææ comoediae charactere compositum, quale scripserunt Lucilius, Horatius, et Persius.

ARCHĔLAIS, ĭdis, f. 3. A'exeλats, cognomen R. Inscript. apud Grut. 668. 7. Annia Archelais.

ARCHIATRIA corrige ARCHIATRIA; mox dexarpia corrige αρχιατρεία, nam αρχιστρία esset mulier princeps in arte medendi. ARCHIBUCULUS. In fin. adde: Orellio ad n. 2351. videtur esse princeps sacerdotum Dei Bacchi, sub tauri forma interdum culti. V. HEBON.

ARCHIDIACONUS. In fin. adde: Ita etiam Cassiod. 5. Hist. Eccl. 48. init. Eo tempore fertur, archidiaconem ejus Ecclesiæ, adhuc eo loquente, extensa manu ejus os obstruxisse.

ARCHIMAGIRUS. Col. 2. lin. 3. pro præpositus coquorum corrige præpositus cocorum.

ARCHIMANDRITĂ. In fin. adde: V. MANDRA §. 3. ARCHĨNĔĂNISCUS. Lin. ult. pro suciniani scribe Suciniani. *ARCHITECTĬCUS, a, um, adject. architectonicus. Cassiod. 3. Variar. 52. In astronomicis rebus, et in musicis, et in mechanicis, et in architecticis aptam rationem ipsius disciplinæ (geometriæ) esse docuerunt.

ARCHITECTOR. In fin. adde: At vidit A. Maius, qui ad Jul. Valer. res gest. Alex. M. 1. 23. p. 3o., ubi ita legitur: Adhibitis autem architectoribus: hæc habet: Nota vocabulum architector, quod apud Plaut. Most. 3. 2. 73. legebat Turnebus. Hinc Frid. Osann in Mem. dell'Institut. archeol. T. 1. p. 34o., probata hujusmodi Maii annotatione, subjungit: Neque injuria utrumque locum Maius consuluisse, vocisque architector formam singularem propter ipsius insolentiam, et codicum consensum defendisse videtur. In Plauto quamquam hodie architectónem legatur, tamen Pareus ad auctoritatem plurium codicum insolentiorem alteram formam retinuit; eandem lectionem præterea vidi extare in libro MS.to Mostellaria Laurentiano optimæ notæ. Adde, in Amphitr. prol. 45. pro architectus, quod vulgatur, in nonnullis codicibus, quibus adjice duos a me collatos, Parisiensem et Londinensem, pariter architector offerri. ARCHITECTUS. 4. in fin. adde: 4. Architecti apud Romanos plerumque parum ingeniosi habiti fuisse videntur. Martial. 5. 56. Si duri puer ingen videtur, Præconem facias, vel architectum. V. METALLICUS §. 4. in Append.

ARCHON. In fin. adde: ¶ 2. Archontes dicuntur etiam primarii et principales viri cujuscumque civitatis et populi. Tertull. 4. adv. Marcion. 42. Astiterunt reges, et archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Ita Tertull. ex Psalm. 2. 2., ubi apud Vulgat. interpr. legitur principes, in textu vero Græco doxovtes. Adde 5. ibid. 4. a med.

ARCITÈNENS. In fin. adde: 4. Inde derivatum nomen triremis in Inscript. apud Marin. Frat. Arv. p. 409. Circenius Fronio (lege Fronto) ÏÏÌ. Arc. I. H. B. M. F. h. e. triere Arcitenenti heres bene merenti fecit.

ARCOBRÍGENSIS. In fin. adde: Inscript. apud Murat. 2049. 2. Cælicus (lege Cæcilius), Fronto Arcobrigensis. ARCTĒ, Lin. 2. pro Octavia corrige Elia.

ARCTION, i, n. i. doxtiov. Probanda est animadversio El. Johanneau, qui ad Plin. T. 1. p. 357. edit. Paris. ann. 1829. putat, hæc ita esse corrigenda: ARCTIOS, ii, m. 2. doxтios. Etenim sic genus masculinum hujus nominis recte congruit cum verbis illis similis est verbasco etc.

ARCTÛRUS. ¶ 4. corrige hic etiam arctios et ARCTIOS pro

arction et ARCTION.

ARCUĀRIUS. In fin, adde: V. FABRICA §. 2.

ARCUATILIS

ARCŬĀTĬLIS. Lin. 2. In triclinium repone In hiemale triclinium. Lin. 3. pro caligine corrige fuligine.

ia

ARCŬLĂ. ¶ 1. in fin. adde: V. CAPSULA §. 2. in fin. ¶ 2. lin. 4. post tavolozza repone: Ex tab. 3. T. 7. Mus. Borbon., qua cernitur femina pingens Bacchum, patet, arculam non eamdem esse cum Italorum tavolozza, sed potius cum ea, quam rectius cassetta Italice dixeris; quo autem nomine Latini tavolozza Italorum indicassent, hactenus incompertum est.

ARCULUM. Lin. 1. ex malo Punico corrige ex malo Punica. ARCUS. 3. in fin. adde: Lucan. 4. 15. Saxeus ingenti quem (Sicorim) pons amplectitur arcu. ¶ 10. in fin. adde: et PA

RIETICULUS.

ARDEATINUS. In fin. adde: 2. Est etiam cogn. R. Inscript. apud Asquini, del Forojul. de'Carni p. 5. M. Volumnius Ardeatinus. ÁREA. 8. Præstat hic integrum Tertulliani loc. cit. affer re: Cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Area non sint, areæ ipsorum non fuerunt; messes enim suas non ege runt. Hic Tertull. ludit in voce; prius enim de areis sepulturarum, mox de areis messium loquitur. 11. in fin. adde: ¶ 12. Aria pro area sæpissime scriptum esse in antiquis monumentis affirmat probatque Marin. loc. cit. in §. 8.

ARENA. 1. in fin. adde: Senec. 2. Quæst. nat. 3o. Ætna aliquando multo igne abundavit, ingentem vim arena urentis effudit. h. e. di lava Vulcanica; et mox: Aliquando Cambyses ad Ammonem misit exercitum, quem arena Austro mota, et more nivis incidens, texit, deinde obruit.

ARĒNĀRIUS. 2. Arenarius, ii, m. qui in theatro pugnat, ut bestiarius, gladiator, etc. hæc ita corrige: Arenarius, ii, m. Inpouaxos, qui in amphitheatro contra bestias pugnat, idem ac bestiarius. Etenim Vitale in bin. Inscr. glad. p. 21. recte putat, arenarios esse eosdem ac bestiarios. Ejusdem est sententiæ Labusius in not. ad Cavedon. Marm. Mod. p. 3o4. et in Fast. della Chies. T. 2. p. 482. At Muratorius ad Inscript. 511. 3. fuisse, qui arenam ex fodinis in fabricarum usum effodiebant; et Zaccaria in Instit. lap. p. 48. eosdem ac gladiatores.

*ĂRĒNO, as, avi, atum, a. 1. intonacare, induco arenam cum calce mixtam in parietes. Hieronym. Amati in Giorn. Arcad. T. 33. p. 333. putat, vocabulum arenato, quod legitur tum in Inscript. in ARENATUS allata, tum bis apud Caton. loc. ibid. cit., esse imperativum ex verbo areno, as.

ÁREŎPĂGUS. ¶ 1. in fin. adde: Multa de Areopago disputat Augustin. 18. Civ. D. 10.

AREPENNIS. 1. in fin. adde: Vet. auct. grammatic. apud Goes. p. 321. Arapennis est, quem semijugerum dicunt; idem est quod et actus major habens undiqueversum pedes CX. (corrige CXX.), perticas vero XII. Inscript. apud Murat. 2048. 2. Cum besse vineæ arepennis.

ARĒTĀLŎGUS. Lin. penult. inter varias minorum species corrige inter varias mimorum species. Deinde adde: Idem sentit Bothius ad Poet. Lat. com. p. 205., et putat, eos ideo aretalogos esse vocatos, quia multa falsa de suis virtutibus prædicarent, qualis Plautinus ille Pyrgopolinices, et Terentianus Thraso. Hinc Ausonius epist. 13. Axium Paulum rhetorem, quasi talis esset, traducere videtur, quem et aretalogum et poetam vocat, mimosque et carmina scripsisse, et lautioribus cœnis delectatum passim innuit.

ARETHŪSĂ. ¶ 1. in fin. adde: Arethusæ fons in Scylatino territorio affabre describitur a Cassiod. 8. Variar. 32. ARGĚMĂ. Lin. 1. post n.- 3. adde: apysμa. Col. 2. lin. 2. pro 78. corrige 47. ARGEMONIA. In fin. adde: Marcell. Empir. 6. Herba, quam Græci sarcocollam, nos argemoniam appellamus, si viridis erit trita, etc.

ARGENTĀBULUM. In fin. adde: In præf. T. 5. le Pitture d'Ercolano affertur delineata, et adnotationibus illustratur perna ære ductili fabrefacta, cujus pars antica horologium sciothericum continet, et bractea argentea obducta est: id mirum in modum Oriolii conjecturam apprime confirmat.

ARGENTĀRIUS. In fin. adde: V. PAUSARIUS §. 2. ARGENTUM. 3. in fin. adde: V. SESTERTIUS §. 9. ¶ 6. in fin. adde: 17. Argentum lentum est stannum cum ære fusum. Virg. 7. Æn. 634. Aut leves ocreas lento ducunt argento. ARGO. Lin. 1. Jasonem corrige Iasonem. ARGOS. Lin. 4. ἵπτος corrige ἵππος.

ARGUMENTĀLĪTER. In fin. adde: En locus Aggen. Urbic. Multa sunt, quæ generaliter pro veris observantur, multa quæ specialiter; quædam quæ argumentaliter, quædam conjecturaliter metiri artifices coguntur.

[blocks in formation]

ARGUMENTŌSUS. Lin. 5. in fin. adde: Id. carm. 2. 175. Argumentosis dat retia syllogismis.

ARGUMENTUM. In fin: adde: 9. Secunda syllaba perperam corripitur in versu iambico a Paulin. Nolan. carm. 10. 94. Namque argumentum mutuum est Pietatis, esse Christianum; et impii, Non esse Christo subditum.

ARGUS. 2. in fin. adde: Hygin. fab. 3. 5. in fin. adde: 6. Est etiam nomen servile in Inscript. apud Murat. 1636. g. *ARGŪTĀTRIX, icis, f. 3. parlatrice, ciarliera, quæ argutat, loquax est. Festus. Lingulaca genus piscis, vel mulier auguratrix. Corrige argutatrix. Hic Festus respicit locum Plauti. Cas. 2. 8. 61. Vin' lingulacas? St. Quid opus est, quando uxor domi est? Ea lingulaca est nobis; nam nunquam tacet.

*ARGŪTIO, onis, m. 3. diminut. argutetto. Est nomen proprium servile. Inscript. apud Grut. 1025. 5. Fl. Aurelius Prot. domesticus, qui vixit annis L. M. IIII. D. IIII., Arcutio libertus ejus posuit patrono suo. Hic Arcutio est pro Argutio, sæpe enim c in g mutatur.

*ARGYRIS, idis, f. 3. quæ argentea est. Cogn. R. in Inscript. apud Fabrett. p. 90. n. 177. Aulia Argyris. ARIA. V. AREA §. 12. in Append.

ĂRIADNĂ. In fin. adde: 2. Est etiam cogn. R. Inscript. apud Fabrett. p. 498. n. 13. Junia Ariadne.

ĀRĪDULUS. In fin. adde: Cinna apud Isid. 6. Orig. 12. carmina Levis in aridulo malvæ descripta libello.

ĂRIES. ¶ 2. in fin. adde: Accuratam arietis descriptionem habes apud Ammian. 23. 4. §. 8. 2. Cassiod. 7. Variar. 6. vocat arbores monium importabiles arietes, quia tanquam ma-. china bellica ipsa moenia paulatim subruunt et evertunt.

ARIMANIUS corrige ARĪMĀNIUS. Lin. 3. O'poudoons corrige Ωρομάσδης.

*ĂRIMASPUS, a, um, adject. ad Arimaspos pertinens. Priscian. Perieg. 40. At Boreæ qua gens fervens Arimaspa sub armis.

ARIMPHÆUS scribe ARIMPHÆUS, nam Licent. carm. ad Augustin. 118. Aut ab Arimphæis Rhipheos, aut oppida Caspî, Cimmeriasque domos sejungere flumine largo. V. RHIPEUS §. 4. in Append.

ĂRION. 1. in fin. adde: Etiam Fronto Arionis fabulam descripsit eo scripto, quod inde Arion nuncupatur, inter ejus opera editum ab A. Maio.

*ARIS, inis, m. 3. nomen proprium viri Sardi apud Cic. fragm. pro Scaur. (edente A. Maio in Class. auct. T. 2. p. 277.-325.) 6. Opinio fuit, Arinis uxorem pellicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem Romam se contulisse, arsisse dolore muliebri, et mori, quam id perpeti, maluisse.

ARISTIGER. In fin. adde: Hanc tamen inscriptionem, qua sola nititur omnis hujus vocis auctoritas, suspectissimam merito habet Orelli n. 1493.

ĂRISTIPPĒUS. Adde vel ĂRISTIPPIUS. In fin. adde: Gell. 19. 1. Aristippius ille discipulus. et mox: Aristippia anima. ARISTOTELIUS. In fin. adde: Macrob. 2. Somn. Scip. 14. a med. Aristotelica ratiocinatio.

ĂRITHMĒTICUS. In fin. adde: V. IMAGINARIUS §. 3., et §. 3.a in Append.

ARMA. ¶ 7. in fin. adde: Ovid. 1. Art. am. 702. de Achille Deidamiam jam stupraturo. Fortia nam posita sumpserat arma colo. h. e. mentulam arrexerat.

ARMĀMENTĀRĬUM. In fin. adde: Cic. 1. Orat. 14. Si Philonem illum architectum, qui Atheniensium armamentarium fecit, constat, etc. Curt. 6. 7. Metron nobilis juvenis super armamentarium positus. h. e. præfectus armamentarii. 2. Est etiam repositorium machinarum scenicarum. Inscript. apud Murat. 620. 4. M. Ulpius Aug. Lib. Calistus pater, præpositus armamentario ludi magni.

ARMATŪRĂ.2. lin. 8. post Leg. ejusdem adde: Alia apud Donat. 299. 3. Sex. Rullius Sex. F. Q. N. Auctus miles dupl. arm. ARMĀTUS. 5. in fin. adde: Cassiod. 8. Variar. 12. ante med. Probatum est, quid utilitatis habeat moribus armata facundia. *ARMĬCUSTOS, odis, m. 3. custos armorum. V. CUSTOS §. 7.* in Append. Inscript. apud Cardinali Dipl. imp. p. 327. n. 614, D. Julius Doles ex armicustode veteranus.

ARMIDOCTOR. Lin. 3. Alex. Ser. corrige Alex. Sev. *ARMIS, ĭdis, f. 3. quæ apta est: ab doo, apto, præt. perf. pass. pua. Est cogn. R. Inscript. apud Alessi Stor. d'Este p. 184. Satria C. L. Armis.

ARMÖRACEX. Lin. 2. ῥαφανές, αγρία repone ραφανὶς ἀγρία. ARNAS. Lin. 1. post Umbria municipium adde: quod nunc Civitella d'Arna vocatur.

[blocks in formation]

ARO. 5. in fin. adde: V. ARATIO et ARATIUNCULA, et ARVUS. §. 2. in Append.

AROMATARIUS. In fin. adde: Alia, et quidem multo praestantior, apud Orelli n. 114. L. Apentejo L. F. Zmaragdo aromat., qui vascul. dulciar. CCC, it. HS. LX. testam. rel. C. Statilio Prago aromat. genero suo, ut ægr. inop. col. fel. Lor. pharm. et muls. s. pr. erog. plebs urbana Lor. V. benigniss. B. M. F. h. e. aromatario, qui vascula dulciariorum CCC., item HS. LX. testamento reliquit C. Statilio Prago aromatario, ut ægris inopibus coloniæ felicis Lorii pharmaca et mulsum siue pretio erogaret, plebs urbana Lorii viro benignissimo bene merenti fecit.

*AROMATIZANS, antis, particip. ab inusit. aromatizo, dpeau.a Tilov, aromatico, aromata spirans. Vulgat. interpr. Eccli. 24. 20. Sicuti cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi. ARPŎCRAS. V. HARPOCRAS in Append. *ARRHYTHMĀTUS, a, um, adject. qui sine rhythmo est: ab a privat. et pusuis, numerus. Capell. g. p. 328. Temporum, quae ad numeros copulantur, alia sunt, quæ enrhythmica tempora nominantur; alia, quæ arrhythmata; tertia, quæ rhythmoides (lege rhythmoidea) perhibentur. Arrhythmata sunt quse sibi nul la omnino lege consentiunt, ae sine certa ratione conjuncta sunt. *ARRYTHMUS, a, um, adject. d'g'duos, qui sine numero est. Capell. 9. p. 527. Verba, quae in numerum cadere possunt, tribus vocabulis discernuntur, hoc est, enrhythmon, arrhythmon, rhythmoides.

ARRIDEO. 4. in fin. adde: Plin. 1. ep. 24. Si modo arriserit pretium.

ARRIGO. 2. lin. 3. inguine arrigat corrige inguina arrigat. ARRODO. 1. lin. 2. post circumrodo adde: Jul. Obseq. 79. Frusinone aurum sacrum mures adroserunt.

ARROGATIO. 1. lin. r4. post consentiat adde : Id. vero addit in Instit. 1. (edente Goeschenio) S. 99. Et quia populus rogatur, an id fieri jubeat. Ex quo patet, reipublicæ tempore veram arrogationem fieri solitam, cum populus rogabatur; sub principibus autem, quorum auctoritate ea fiebat, tertia hæc causa hujus nominis prætereunda fuerat.

ARROGO. 3. in fin. adde: Ex iis, quæ adnotata sunt in ADOPTIO § 3. in Append., videtur ille, qui arrogabatur, non mutasse plerumque nomen gentilicium, quemadmodum mutabat ille, qui adoptabatur.

ARS. 1. lin. 4. post μpos adde: Cassiod. Istit. lib. litt. præf. Ars dicta est, quod nos suis regulis arctet atque constringat. MARSINE, es, f. 1. Apatvon, soror eademque uxor Ptolemai Philadelphi: ab paig, elatio, et vios, mens. V. ÁRSINOEUM. ¶ 2. Est etiam cogn. R. Inscript. apud Orelli n. 4428. Ælia Arsinoe et P. Antonius Arsinous, etc.

*ARSINOITES, e, m. 1. Apocyosing, nomus Egypti prope lacum Meridem, cujus urbs primaria fuit Arsinoe. V. EPISTRATEGIA. *ARSINOUS, i, m. 2. A'paivoos, cogn. B. V. Inscript. in ARSINOE in Append.

*ARTĀNI, orum, m. pl. 2. incolæ oppidi Artani, alias ignoti, quod idem est fortasse cum Attano sive Curlettano, vico Cremonensi. Inscript. apud Orelli 4096. Juventuti Artanorum posuit collegium.

*ARTAXERIES, is, m. 3. A'prasions, plurium Persiae regum nomen fuit: ab aptains Persice, usyas Graece, magnus, et épins Persice, dorios Grace, bellicosus, ut habet Herodot. 1. 6. c. 98. Hinc Artaxerxes Longimanus (Maxooxeip), qui patrem habuit Xerxen. Nep. Reg. 1. et Justin. 3. 1. q 2. Artaxerxes Mnemon, Darii Nothi filius. Nep. Reg. 1. et Justin. 5. 11. ¶ 3. Hujus filius Artaxerxes Ochus. Justin. 10. 3.

ARTEMAS. Lin. 1. pro dorepris, incolumis repone: A preus est diminut. Artemidori, cujusmodi nominum inflexio præcipue Alexandrinorum propria fuit, ut docet Sturzius De dial. Alex, p. 135. Hoc etiam probat locus Varr. 7. L. L. 9. Sic tres cum emerunt Ephesi singulos servos, nonnumquam alius declinat nomen ab eo, qui vendit Artemidorus, atque Artemam appellat. ARTEMISIĂ. In fin. adde: V. DIANARIUS. 2. Est etiam cogn. R. Inscript. apud Grut. 59. 2. Æmilia Artemisia. *ARTEMISIUS. a, um, adject. ad Artemidem, seu Dianam, pertinens. Est nomen servile R. Inscript. apud Fabrett. p. 345. n. 1. Artemisius pædagogus et libertus.

ARTEMON. In fin, adde: 5. Est etiam cogn. R. Inscript. apud Grut. 521. 7. Antonius Paterio M. Coh. X. Pr. 7. Artemo

nis, etc.

ARTERIASIS, is, f. 3. dpenplasts. V. RAUCEDO. ARTICULATUS. In fin. adde: Cassiod. de orthogr. praf. Vox articulata nos a pecoribus sequestrat: scribendi vero ratio ab

ARVUS

imperitis dividit et confusis; ita perfectum hominem duo ista si

bi vindicant ac defendunt.

ARTICULUS. 1 1. in fin. adde: Petron. Satyr. g6. Caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. h. e. talitro. Articulorum crepitus apud Senec. Ira. 3. 4. est lo scroscio della nocca. V. CONTERO §. 1. et INFRINGO §. 2. 9. in fin. adde: Priscian. 5. p. 670. Putsch. Mile indeclinabile est... et barbara plurima; sed magis omnia .... In his ergo, id est carentibus declinatione finalium syllabarum, quæ monoptota nominamus, videntur casus fieri non vocis, sed significationis dumtaxat. Itaque articulis diversis utimur pro varietate significationis, nec non etiam structuræ rationem servamus, sicut in declinabilibus per sex casus. Hic Seb. Ciampi in Acroasi de usu linguæ Ital. p. 34. putat, articulos esse idem ac significationes, quod postremum segna casi interpretatur: ideoque censet, Prisciant tempore vulgus Latinum habuisse usum articulorum, quemadmodum nunc Itali recentiores. Illum igitur consule, qui multa ibidem hac de re docte disputavit. 14. Legitur in Cod. Justin. 1. 33. 3. corrige Cod. Justin. 1. 34.2.

*ARTIO, onis, f. 3. Dea nomen apud Helvetios. Inscript. Reperta ann. 1832. prope urbem Bernam, supposita signo æneo Dea sedentis, pateram dextra ferentis, sinistra vero plures flores, quæ edita est in Bullett. dell'Instit. archeol. anno eodem p. 166. Dea Artioni Licinia Sabinilla.

ARTOCREAS. In fin. adde: Idipsum præcipue apparet ex his verbis Vopisci in Aurelian. 48. Statuerat, ut, quemadmodum oleum et panis et porcina gratuita præberentur, ita etiam vinum populo Romano daretur. Gloss. Philox. Visceratio, d'próxpeas.

*ARUBIĀNUS, a, um, adject. ad Arubium pertinens, urbem in Masia inferiore ad ripam Danubii, cujus mentio est in Tab. Peutinger. Inde videtur ita cognominatus fuisse Juppiter in duabus Inscript., quas mecum per litteras communicavit Barpt. Borghesius. In H. D. D. I. O. M. Arub. et sancto Bed. Vind. Vers. BF. Cos. Leg. II. Ital. P. F. Sever. ex voto Pos. Id. Mais Imp. DN. Severo Alexandro Aug. II. et Marcello II. Cos. h. e. ann. a Chr. n. CCXXVI. Alia ibid. 1. O. M. Arubiano et Bedaio sancto Tul. Juvenis BF. Cos. Leg. II. Ital. Antoninian, V. S. L. M. Idib. Mais . . . . . et Sacerdote Cos.

*ARUCCĪTĀNUS, a, um, adject. ad Arucci pertinens, oppidum Hispaniæ Bæticæ, cujus meminit Plin. 3. 1. 3., quodque nunc Moura vocatur. Inscript. apud Grut. 46. 11. Resp. Aruccitana. Alia apud eund. 238. 7. Nova civitas Aruccitana.¶2. Aruccitani, orum, absolute, sunt incolse illius oppidi. Alia apud eund. 368. 1. Aruccitani vet. et jun.

*ARVERNAS, atis, adject. omn. gen. ad Arvernam pertinens Galliæ Aquitanicæ urbem, de qua vide vocem sequent. Jornand. Get. 45. Arvernam Euricus occupat civitatem, ubi tunc Romanorum dux præerat Decius nobilissimus senator, et relicta patria, maximeque urbe Arvernate hosti, ad tutiora se loca collegit. ARVERNI. Lin. 2. post oppidum adde: Augustonemetum olim,

nunc.

ARVIGĂ. Col. 2. lin. 5. Phorm. 4. 28. corrige Phorm. 4. 4. 28. ĀRŬLĂ. ¶ 1. in fin. adde: Inscript. optimæ notæ apud Grut. 62. 8. Silvano et Herculi sanctissimis Deis sacrum: Arulam a sol. de sua impendia Cajus Domitius Marcus donum fecit D. D. *ARUNCULEJUS, a, um, adject. fortasse ad arunculum pertinens, diminutivum arunci. Est cogn. R. Inscript. apud Gud. 25. 3. L. Gabonio Arunculejo Valeriano, etc.

ARUNCUS. In fin. adde: V. SPIRILLUM.

ARUNDINARIUS. Lin. 4. pro 4. L. harundinarius repone A L. Nicepor. harundinarius: mox adde: Ceterum Valchius ad eandem Inscript. in Act. Societ. Lat. Jen. T. 4. p. 57. incertus hæret, num arundinarius sit negotiator fistularum, vel sagittarum, vel calamorum scriptoriorum, vel perticarum jugandis vitibus aut dimetiendis agris aptarum. Hagembuchius vero apud Orelli n. 4199. putat, esse, qui arundines aut hamatas piscibus, aut viscatas avibus capiendis venumdat. V. ARUNDO § 4. et 5.

*ARUSNĀTES, ium, m. pl. 3. incolæ pagi Veronensium in valle Pœnina, nunc Val. Policella. Inscript. apud Maff. Mus. Ver. 75. 3. Nymphis Aug. et Genio pagi Arusnatium C. Papirius Threptus. Alia apud eund. ibid. 8g. 3. C. Octavius M. F. Capito Udisnam Augustam loco privato Arusnatibus dedit. V. Asquini, Lett. sul pago degli Arusnati.

*ARVUS, a, um, adject. qui aratur, aut arari solet. Cic. 5. de rep. (edente A. Maio) 3. Ob eas causas agri arvi, et arbusti, et pascui, lati atque uberes definiebantur, qui essent regii, quique colerentur sine regum opera et labore, ut eos nulla privati

AS

negotii cura a populorum rebus abduceret. Isid. 15. Orig. 13. Omnis ager, ut Varro docet, quadritariam dividitur. Aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum, et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. ¶2. Translate. Plaut. Truc. 1. 2. 47. Non arvus hic, sed pascuus est ager. scilic. loquitur hic meretrix, quæ ait, se non liberorum procreandorum causa arari, quasi uxorem, sed voluptatis tantum ergo, atque ut ab adventoribus lucrum capiat.

AS. Totus 7. bic alieno loco positus est, atque hæc omnia in BES S. 4. potius transferenda sunt. q8. in fin. adde: ¶ 8. Ab asse quæsitus est ex parvo ære pluries seposito sibi conquisitus. Inscript. apud Fabrett. p. 408. n. 331. V. F. Q. Minicius Faber ab asse quesitum (ita pro quæsitum) VI. Aug. recuie (pro requie. V. REQUIES §. 2. in Lex. et §. 2. in Append.) et memoriæ diuturnæ Lolliæ Severa uxsori, Festæ F., M. filio, Salvillo F., Messori F., Flavia Prisca uxsori; P. Minicius marmuris (ita pro marmoris) quram hegit (h. e. curam egit), in Fr. P. L. in Ag. P. L. Ex his patet, Quintum Minicium Fabrum cognomine et professione, sevirum Augustalem, ex artis suæ compendio, utpote qui in ipso lapide repræsentatur dolabra rotam fabricans, monumentum fecisse Lolliæ Severæ et Flaviæ Priscæ uxoribus suis, Festæ filiæ, et tribus filiis suis, quibus Marci, Salvilli et Messoris cognomen fuit; atque hujus marmoris, quod titulum sepulcri præfert, curam egisse, post mortem Quinti Minicii, quendam Publium Minicium, qui illius affinis et heres fuisse videtur; huic autem monumento concessum esse terræ spatium quaquaversus quadratum pedum quinquaginta. Alia apud Grut. 652. 1. Vibia L. L. Chresta mon. fecit sibi et suis, et C. Rustio C. L. Thalasso filio, et Vibiæ 5. L. Calybeni libertæ lenæ ab asse quæsitum lucro suo, sine fraude aliorum, H. M. H. N. S. Vides itaque, Vibiam Chrestam Lucii libertam monumentum fecisse sibi et suis, nempe C. Rustio Thalasso Caji liberto, filio suo, et Vibiæ Calybeni Caje (h. e. suæ) libertæ, quæ, quamdiu ipsa artem meretriciam exerceret, lenoniam operam eidem sedulo præstiterit, ideoque ab ea libertate donata fuerit; addit autem, hoc monumentum sibi ab asse quæsitum, h. e. ex mercede meretricia, quæ plerumque asse constabat, ut habetur apud Martial. 1. 104. Asse cicer tepidum constat, et asse Venus. et 2. 53. Si plebeja Venus gemino tibi jungitur asse; adjicit etiam id ipsum ex lucro tantum suo, et sine fraude seu damno aliorum à se factum fuisse; tandem jubet, ut illud heredem suum minime sequatur, sibique soli et filio suo Thalasso, et Calybeni lenæ et libertæ suæ reservetur. V. CALYBA §. 3. in Lex. et § 3.a in Append. ¶9. in fin. adde: Id. 9. ep. 14. Ex asse vegetus.

ĂSĂRUM. In fin. adde: V. VULGAGO.

ASCAULES, is corrige æ.

ASCITES. In fin. adde: 2. Item Ascitæ, arum, appellati Arabes illi, quibus e re nata datum nomen: nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt, vectatique hoc ratis genere præ tereuntes infestant sagittis venenatis. Hæc Solin. 56., quæ ipse mutuatus est ex his Plin. 6. 29. 34. ad fin. Arabes Ascita appellati, quoniam bubulos utres binos sternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis.

*ASCLĂ, æ, f. 1. doxλn, apud Hesych. idem est ac doxnois, exercitatio. Est cogn. R. Inscript. apud Grut. 107. 1. Blandus C. Afinii Asclæ ser.

"ASCLEPIACUS, a, um, adject. ad Asclepium pertinens. Est cogn. R. Inscript. apud Orelli n. 4457. P. Ælius Asclepiacus. *ASCLEPIADES, æ, m. 1. Aoxλicons, medicus celeberrimus Prusiensis ex Bithynia, qui vixit Philippi regis Macedonum tempore. Ille primus vino opitulari ægris reperit, teste Apul. Florid. n. 19. V. et Plin. 7. 37. 37. et Scribon. præf. compos. 2. Fuit etiam hoc nomine poeta. V. ASCLEPIADEUS. Est item cogn. R. Inscript. apud Grut. 1145. 1. L. Scribonius Asclepiades.

3.

*ASCLĒPĪTĀNUS, a, um, adject. V. EPIDAURITANUS §. 3. ASCLEPIUS. 1. in fin. adde: Etymol. M. in V. A'cxeλès, hujus vocis etymon inde derivat, quod cum hic medicus prius Hog, h. e. mitis, nominaretur, postquam Ascletem Epidauri tyrannum opaλuia laborantem curasset, mutato nomine, Asclepius est appellatus: aliam etiam affert nominis rationem, quia nempe τὰ ἀσκελῆ τῶν νοσημάτων ἤπια ποιεῖ, h. e. dura morborum mollia facit.

ASCULINUS. ¶ 2. in fin. adde: V. OSCULANUS. ASELLIO. In fin. adde: V. P. Sempronium Asellionem in Ind. scriptor. Latinor. huic Lexico præmisso.

[blocks in formation]

ĂSINĂ. In fin. adde: Etiam Vinius Asina memoratur ab Horat. 1. Ep. 13. 8.

ĂSINĀRIUS. In fin, adde: 6. Asinaria herba vocatur in Gloss. Philox. rhododaphne, quæ et rhododendron dicitur, Italice nunc oleandro; ejus autem appellationis causa repetenda est ex eo, quod ejus flos, qui rosa laurea vocatur, letalis est cuncto pecori, ac præcipue asinis, si comederint, ut habes apud Apul. 4. Met. p. 240. Oudend. V. et Isid. 17. Orig. 7. n. 54. ASINIVĚHIDĂ. V. CALYBA §. 2.

ĂSINIUS. In fin. adde: De Asiniorum genealogia multa habet Jo. Rud. Thorbecke in Commentať. de C. Asinio Pollione, et præsertim Barpt. Borghesius in Giorn. Arcad. an. 1832. Settemb. p. 323. et seq., et Clem. Cardinali in Mem. Rom. di antich. e bell. art. T. 2. p. 105-110., ubi texitur ejusdem genealogia. ĂSINO. In fin. adde: At eadem inscriptio legitur in Mus. Mant. p. 28. ubi pro Asinoni habetur Asinioni: hinc patet, Asinio, onis, diminutivum esse Asini, quod unice probandum.

ĂSINUS. 3. In fin. adde: Hinc Arcadicus juvenis dicitur in scholis, qui minime discendo proficit. Juvenal. 7. 158. culpa docentis Scilicet arguitur, quod læva in parte mamillæ Nil salit Arcadico juveni, cujus mihi sexta Quaque die miserum dirus caput Annibal implet. scil. die Veneris, ut apud nos die sabbati, discipulis totius hebdomadis dictatorum summa colligenda erat, quæ apud nostrates la ripetizione appellatur. Huc etiam pertinet illa locutio Asinum vivit. V. VIVO S. 17.

ASMĚNUS. Lin. 2. Macci Asmeno corrige Maccius Asmenus. *ASPALĂTHUM, i, n. 2. Spalato, villa Diocletiani ad mare Hadriaticum, quatuor mill. pass. a Salonis distans, ubi nunc urbs episcopalis exstat, in qua ille mortuus et sepultus fuit. Hieronym. in Chron. Euseb. ad ann. a Chr. n. CCCXVII. Diocletianus haud procul a Salonis in villa sua Aspalatho moritur, et solus omnium privatus inter Deos refertur.

ASPER. 2. in fin. adde: Pers. 3. 69. Quid asper Utile nummus habet? V. ASPRIO in Append.

ASPERGO, inis. ¶ 4. in fin. adde: Front. 2. ad amic. ep. 6. a med. (edente iterum A. Maio). Cujus infamiæ aspergo inquinat simul multos, et dedecorat.

ASPĒRITAS. 4. in fin. adde: ¶ 4. De oculis; atque idem est ac aspritudo, quam vocem vide §. 3. Senec. ep. 64. Hoc (collyrio) asperitas oculorum conlevatur.

*ASPHALTUS, i, m. 2. dopaλtos, asfalto, bitumen. Pelagon. Veterin. 6. circa med. Sandaracæ uncia una, et asphalti una.

ASPĪRĀMEN. Lin. 1. post inis, n. 3. adde: esalazione, aspiratio. Cassiod. de anim. 9. circa med. Odoratus diversos odores assumens, vim redolentium corporum, quasi quodam invisibili fumo narium suscepto, competenti aspiramine perpendit. 2. Translate etc.

ASPĪRĀTIO. In fin. adde: 3. Apud auctores Christianos est inspiratio, seu gratia divina. Cassiod. 11. Variar. 2. ad fin. Novit divinitas magna præstare. Ipsa retundat invidos, ipsa nobis faciat cives cælesti aspiratione gratissimos.

*ASPRILLUS, a, um, adject. diminut. aspri. Est cogn. R. Inscript. apud Durandi Delle città di Pedona ec. p. 59. Atilia M. F. Secunda Asprilla.

*ASPRIO, onis, m. 3. monetæ species, cujus mentio est in Papyr. n. 8o. quæ pertinet ad ann. a Chr. n. DLXIV. apud Marin. Pap. ant. p. 124. Sagma valente asprione aureo uno. ASSATŪRĂ. In fin. adde: Vet. Scholiast. ad Pers. 2. 43. Solet etiam porcina eodem genere condita servari, aut ad assaturarum jura.

*ASSĀTUS, a, um, particip. ab asso: arrostilo, idem ac assus. Gargil. de pom. (edente A. Maio in Class. auct. T. 3. p. 423.) 19. In cinere, aut in vase fictili assatæ castaneæ,

ASSECLA. ¶ 2. in fin. adde: Ita vero habet Cod. Vatic, apud A. Maium in Class. auct. T. 2. p. 159., ad quem Ciceronis locum sic Vet. Scholiast, ab eod. editus ibid. Adsecula enim ipse Vatinius, socer vero Piso hic intelligendus est.

*ASSENTIĂ et Adsentia, æ, f. 1. idem ac assensio. Lactant. Plac. Gloss. apud A. Maium in Class. auct. T. 3. p. 429. Ad

« НазадПродовжити »