Зображення сторінки
PDF
ePub

LECTORI BENIGNO

JOSEPHUS FURLANETTUS

S.

Octo circiter abhinc annis in præfatione tertiæ editionis Lexici totius Latinitatis ab Egidio Forcellino elucubrati, et a me aucti et emendati, pollicitus sum, me propediem Appendicem hujus Lexici evulgaturum esse, quæ mille et amplius novarum vocum contineret. Sed anno MDCCCXXXVII. cum typographo opus tradere incepissem, et fere ex parte dimidia typis impressum fuisset, inopina mors viri mihi amicissimi, qui totum editionis negotium in se receperat, impedimento fuit, quominus eidem fiuis tunc imponeretur. Hinc factum est, ut, dum dies de die differtur, et Latinorum auctorum scripta assidua cura, ut meus est mos, versarer, nova itidem vocabula, aliasque plures additiones et emendationes colligerem, quæ partim priori, partim etiam alteri Appendici, inserendæ essent, earumque omnium numerus triplo major, quam antea erat, fieret.

hi

Plurimas vero voces ex labentis etiam Latinitatis scriptoribus hinc inde collectas, et a me nunc primum Romana civitate donatas, Lexico totius Latinitatis addendas curavi, ut huic titulo opus ipsum magis responderet; et non modo classicorum, hoc est primi ordinis, sed cujuscumque etiam ætatis auctorum vocabula comprehendenda esse putavi, præcipue cum viderem, Lexicographos immerito ea plerumque omisisse, quæ ad scientias pertinent, iisque fere colligendis sedulam operam dedisse, quæ ad artem oratoriam, storiam ac poesin spectant. Hinc Calii Aureliani opera medica, et Anicii Boethii philosophica compilare aggressus sum, cum deprehenderem illius quidem paucas tantummodo voces, hujus autem eas solum, quæ in opere De consolatione philosophiæ habentur, Latino Lexico additas fuisse. Versio quoque Vet. Testamenti ex textu Hebraico, et Novi ex Græco, quæ Vulgata nuncupatur, quæque partim ex pervetusta versione Italica, partim ex interpretatione D. Hieronymi est concinnata, minime negligenda mihi visa est; ideoque ex ea aliquot vocabula Lexico adjeci. Fateor equidem, quæ a Cœlio Aureliano, ab Anicio Boethio, et a Vulgato interprete usurpata sunt, ad sequiorem Latinitatem pertinere; sed quis poterit certo affirmare, quæ in posterioribus scriptis reperiuntur, adhibita non fuisse etiam in vetustioribus? Satis itaque fuerit, adnotasse vocabulorum auctorem, cujus ætas et ratio scribendi jam innotescit, ut cuicumque liberum sit eadem omittere, si meliora occurrant.

Quamvis autem sextum et sexagesimum ætatis annum pæne compleverim, nec firma sim valetudine præditus, tanta adhuc mihi est animi vis et alacritas, ut ab incepto labore, dum vita suppetat, numquam desistam; nunc vero tranquillo quasi in portu collocatus, et, beneficio FERDINANDI I. Augustissimi Imperatoris nostri, inexspectato decoratus honore, ac etiam pensione auctus, non abjiciam spem elucubrandi aliquid, quod nec mihi dedecori, et aliis utilitati esse possit. Huic itaque Appendici non ita multo post tempore duo alia maxime profutura a me esse adjicienda profiteor. Horum alterum est Index etymologicus secundum radices digestus Latinorum omnium vocabulorum, quæ alphabetico ordine in Lexico Latino exposita sunt. Index hic illo valde locupletior erit, qui in Jo. Matthiæ Gesneri Thesauro linguæ et eruditionis

Romanæ, edito Lipsiæ ann. MDCCXLIX., a Jo. Casim. Happachio, industrio et erudito adolescente, confectus habetur, quia non solum vocabula omnia complectetur, quæ Latinæ sunt originis, quorum tamen plurima in illo desiderantur, sed ea insuper, quæ a Græca atque ab Orientalibus linguis derivantur, ab eodem Happachio consulto prætermissa. Alterum vero est Elenchus alphabeticus terminationum verborum, nominum, adverbiorum etc., in quo indicabitur eorum origo num Græca, num Latina, num Orientalis, vel incerta ea sit, eorumque significatio propria et primitiva exponetur. Hinc, quemadmodum alphabetica methodus in Latinis Lexicis usurpata uniuscujusque vocabuli initium reperiendi facilem cuilibet modum sufficit, ita Elenchus noster, terminatione jam cognita, ad integras Latinas voces non multo labore deprehendendas valde conducet. Quod quidem percommodum erit tum ad vocabula illa supplenda, quæ aut injuria temporum, aut hominum incuria in lapidibus, æneis tabulis, numismatibus, palimpsestis, aliisque antiquis monumentis detrita aut mutila sunt, tum ad veram ac propriam eorum significationem ex ipsis terminationibus, facta harum comparatione, internoscendam.

Quod pro viribus ingenii dare potui, boni consulas, rogo, Lector benigne, quæque me daturum fore spero, paulisper exspecta. Vale.

A

A, AB, ABS. ¶ 7. in fin. adde: Id. 6. ibid. 7. Positis castris a millibus passuum XV. 8. in fin. adde: Plaut. Curc. 1. 1. 51. Tam a me pudica est, quasi soror mea sit. Vopisc. Aurelian. 42. Valerianus cum optimus fuerit, ab omnibus infelix apparuit. 27. in fin. adde: V. Inscript. in FACIO §. 2.a in Append. 31. in fin. pro lacchi amica corrige recens a partu Iacchi, ut apud Juvenal. 7. 196. adhuc a matre rubentem. Hoc autem confirmat Suidas: Taxxos, Arovucos śni tự μactio. 37. in fin. adde: 37. Cadentis Latinitatis auctores pro præ usurpant. Hieronym. ep. 21. n. 41. Qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia missus est ad vineam.

a

ABACUS. Lin. 10. post descripserunt adde: Sunt tamen qui vocem deducunt ab äßağ, h. e. sine basi: etenim hæc habet Etymolog. Μ. Α'βαξ, ὁ μὴ ἔχων βάσιν. Ineptum vero etymon laudare videtur his verbis Capell. 6. p. 190. Abacus nuncupatur res depingendis designandisque opportuna formis: quippe ibi vel lineares ductus, vel circumflexus, vel triangulares abraduntur anfractus. h. e. coæquato pulvisculo tolluntur.

ĂBĂLIĒNĀTUS. 3. in fin. adde: Id. 6. Verr. 27. Abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque.

*ĂBĂLITES seu Avalites, æ, m. 1. ita est appellatus sinus Ethiopiæ trans mare rubrum apud Plin. 6. 2. 24. Is dicitur a Ptolem. et Stephan. Byz. Avaλiτng xoλños, nunc la baja di Zeila.

ad

ABALUS, i, f. 2. insula ora septentrionalis veteris Germaniæ, quam electrum reperiebatur. Plin. 37. 2. 11.

ABANTIADES. In fin. adde: Id. 4. ibid. 606. Solus Abantiades, ab origine cretus eadem, Acrisius superest. h. e. Acrisius filius Abantis. 2. Est etiam hoc nomine unus ex Æonibus apud Tertull. advers. Gnost. 10. et alibi.

*ĂBĂORTE, arum, m. pl. 1. Indiæ populus ad Indum fluvium. Plin. 6. 20. 23.

*ABARIMON, ita appellatur regio Scythiae apud Plin. 7. 2. 2., in quadam convalle magna Imai montis. Schellerus putat, esse genitivum plur. A'ßapipov, ut scilicet populi nomen significet.

*ABARIS, is, m. 3. viri nomen ab Euryalo interfecti. Virg. 9. En. 344. Fadumque Herbesumque subit, Rhotumque, Abarimque. 2. Item alterius a Perseo occisi. Ovid. 5. Met. 86. Caucasiumque Abarim, Sperchionidenque Lyceum.

ABARITĀNUS corrige ABĂRITANUS.

*ABDŎLŎNÝMUS, i, m. 2. qui et Abdalonymus scribitur, rex ex hortulano ab Alexandro M. Sidone, Phoenicia urbe, constitutus, ut narrat Justin. 11. 10., et cujus æquanimitatem, qua Alexandro dixisse fertur: Nihil habenti nihil defuit, laudat Curt. 4. 1. ABDUCTIO. In fin. adde: Labantem hujus scriptoris auctoritatem confirmat locus Vulgat. interpr. Eccli. 38. 20. In abductione permanet tristitia.

ĂBĚĀTES, ium, m. pl. 3. incolæ Abeæ, urbis in Messenia. Plin. 4. 6. 10. Aliphiræi, Abeates, Pyrgenses.

* ABGĂRUS, i, m. 2. A'Byapos. Plures fuerunt hoc nomine reges sive dynastæ Osroenæ, regionis in Mesopotamia, ita denominata ab Osroe seu Chosroe seu Chosdroe, qui primus anno CXXXVII. ante Chr. n. illius regionis imperium arripuit, de quo consule Visc. Iconogr. Gr. T. 3. p. 45. edit. Mediol. Hinc Abgari mentio sub Antonino Pio apud Capitolin. Antonin. 9., item alterius sub Septimio Severo apud Spartian. Sever. 18. 2. Etiam Abgar scribitur in Inscript. apud Murat. 665. 1. Abgar Phrahates filius rex prineipis Orrhenorum. scil. qui Romæ obiit sub eodem Severo, dum ibidem obses a patre Romanis datus fuisset. Herodian. l. 3. c. 9. *ABJECTACULUM, i, n. 2. id quod abjicitur, vel abjiciendum est: ab inusit. abjecto, ut spectaculum a specto, derivatur. Plaut. Truc. 2. 7. 38. Usque abjectaculum jussit ali. h. e. jussit ali puerum abjiciendum potius, quam alendum. Ita edidit et interpretatus est Bothius; alii leg. Usque ad jentaculum. MS. habet adectaculum, unde facili negotio deducitur abjectaculum.

ABIETARIA. In fin. adde: Hinc apud Vulgat. interpr. Exod. 35. 35. Opera abietarii. h. e. mensarum fabricatoris. ABIETINUS corrige ĂBIĔTĪNUS.

ABIGEIUS. In fin. adde: scil. qui velociter currendo ex oculis spectantium citissime subtrahitur.

*ĂBII, orum, m. pl. 2. Aßtot, populus Scythiae, cujus et Homer. Iliad. 13. 6. meminit. Curt. 7. 6. Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt. Adde Ammian. 23. 6. §. 53.

ABSQUE

ABJUDICATUS corrige ABJUDICATUS.

*ABJŪRĀTOR, oris, m. 3. qui abjurat. Cassiod. 11. Variar. 3. ad fin. Non sum callidus abjurator. Alii leg. adjurator, alii arbitrator. *ĂBILĒNI, orum, m. pl. 2. incolæ Abilæ Lysaniæ, urbis in Syria, in regione Decapolitana. Inscript. apud Örelli n. 4997. Imp. Cæs. M. Aurel. Antoninus Aug. et Imp. Cæs. L. Aurel. Verus Aug. viam restituerunt per Jul. Verum Leg. Pr. Pr. provinc. Sur. impendiis Abilenorum.

*ABLACTATIO, onis, f. 3. droyaλaxtiopos, spoppamento, actus ablactandi. Vulgat. interpr. Genes. 21. 8. In die ablactationis ejus. ABLACTĀTUS. In fin. adde: Vulgat. interpr. Isai. 28. 9. Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.

*ABLACTO, as, avi, atum, a. 1. slattare, dñoyaλaxtile, depello a lacte, ab ubere matris. Vulgat. interpr. 1. Reg. 1. 22. Donec ablactetur infans. et 23. Donec ablactes eum.

*ABLEPSIA, æ, f. 1. àßhefia, animi cæcitas. Serv. ad Virg. 7. En. 647. Nam ablepsiam nefas est dicere. Suet. Claud. 39. Græcis litteris eandem vocem scribit.

*ABLĚVO, as, a. 1. idem ac sublevo, scil. mæstitiam. Ambros. hoc verbo sæpius utitur.

ABMATERTĚRĂ. Lin. 2. ex parte paterna corrige ex parte ma

terna.

ABNŎBĂ. In fin. adde: 3. Etiam absolute. Inscript. apud Orelli n. 4974. Abnobæ C. Antonius Silo V. S. L. L. M.

ABOLLĂ. In fin. adde: Suet. Cal. 35. de veste regia Ptolemæi regis. Convertit hominum oculos fulgore purpurea abollæ. Martial. 8. 48. Tyria abolla. h. e. purpurea.

ABORIGINES. Ita efferenda videtur quantitas vocalium hujus vocis ex loc. cit. in ABORIGINEUS, et ex veteris oraculi versu Græco, qui in Dionysii et Stephani loc. cit. in §. 3. legitur: Ho' A'ßoριγινέων Κοτύλην, οὗ νᾶσος ὀχεῖται.

'ABŎRIOR. Lin. 1. dele antinoμai, quod monstrum verbi huc incautius subrepsit.

ABORSUS, us. In fin. adde: Tertull. de fug. 3. ad fin. Nolite in lectulis, nec in aborsibus, et febribus mollibus optare exire.

ABORTUS, a, um. In fin. adde: Sed certa est lectio Isid. 9. Orig. 5. De geminis, uno aborto, alter, qui legitime natus fuerit, vopiscus nominatur.

*ĂBŌSUS, a, um, adject. odiato, qui aliis odiosus est: ex ab, et osus, voce et significatione passiva. Čommodian. 71. 7. Vel si pigeret ire ad pauperem semper abosum, Mitte nummos, et unde se reficere possit. scilicet ex Proverb. 14. 20. Etiam proximo suo pauper odiosus erit.

ABRĂ. V. HABRA.

ABRADO. In fin. adde: 3. Particip, abradendus apud Colum. 4. 10. Semina abradenda.

*ABRĚNUNTIO, as, a. 1. rinunziare, idem fere ac renuntio. V. hanc vocem §. 5. Cassiod. 1. Hist. Eccl. 11. ante med. Scribit, (monachos) inchoantes philosophiam, cedere omnibus sibi competentibus rebus, cunctisque abrenuntiare permixtionibus, et extra muros in solitariis agris, et hortis inhabitare. Id. 6. ibid. 2. Ut studeret abrenuntiare ecclesiastica confessioni.

ABSCONSIO. In fin. adde: At habetur apud Vulgat. interpr. Isai. 4. 6. Tabernaculum erit in absconsionem a turbine et a pluvia. ABSĪDĀTUS. In fin. adde: Cassiod. 4. Variar. 51. Caveas illas (theatri) saxis pendentibus absidatas crederes cryptas excelsi montis.

ABSINTHIATUS. ¶ 2. post absinthii succo conditum_adde: Pallad. 3. 32. Conditum vel absinthiatum, vel rosatum, vel violatum procedere sponte fertur ex vitibus, si etc. In fin. adde: V. RECENTARIUS, ubi Alexander Trallian., qui vixit sexto a Chr. n. sæculo, ita vocat Græce hujusmodi vinum, quemadmodum et poσατον pro ῥοδίτην; ut scilicet Romanorum ita loquentium consuetudinem sequeretur.

*ABSOLUTOR, oris, m. 3. qui absolvit. Cassiod. 11. Variar.præf. Facile absolutor est alieni conscius sui: neque in illis semper valemus, quæ interdum posse judicamur.

ABSORBEO. In fin. adde: Absorptus apud Cassiod. 8. Hist. Eccl. 2. Sancti viri cum igne atque mari pugnantes novissime sunt absorpti. ABSQUE. In fin. adde: 4. Cum accusativo. Jul. Valer. res gest. Alex. M. (edente A. Maio) 1. 18. Ergo doctus evidentibus monitis, non absque numen illud curam esse sui, etc.

[blocks in formation]

ABSTĒMÏUS. In fin. adde: V. tamen quæ de C. Rabirio habentur in Ind. Scriptor. Latinor. huic Lexico præmisso.

*ABSTENTIO, onis, f. 3. impedimento, cohibitio. Col. Aurel. 3. Acut. 18. sub init. Difficilis urinæ egestio, ita ut plerumque ster corum abstentio fiat. V. ABSTENTUS §. 1. ad fin.

ABSTINENTIĂ. Lin. 2. pro que corrige quas.

ĂBUNDANTIĂ. In fin. adde: 4. Est etiam eadem ac annona. Inscript. apud Grut. 439. 6. Quo (tempore) etiam Munatii Concessiani filii sui demarchia, cumulatiore sumptu liberalitatis, abundantia (ita pro abundantiam) universis exhibuit civibus, etc. Hinc Florentiæ nunc abbondanza dicitur quæ et grascia; et abbondanziere appellatur præfectus annonæ.

ABYDUS. In fin. adde: 3. Licenter nimis penultimam corripuit Avien. Perieg. 693. Sestus ubi, atque Abydus parvo sale discer

nuntur.

ABYSSUS. In fin. adde: 3. Nimis licenter penultimam corripuit, exclusa altera consona s, Paulin. Nọl. carm. 26. 651. Effractisque abysis cælos penetravit apertos. 4. Perperam autem masculino genere effertur a Commodian. 27. 19. Sic habet abyssus noster de Dei secreto.

*ĂCĂCESIUS, ii, m. 2. A'xaxolos, cognomen Mercurii, ab Acaco ejus educatore, qui templum habuit in colle ejusdem nominis in Arcadia, ut narrat Pausan. l. 8. c. 3. et 36. Inscript. apud Grut. 53. 10. Deo Mercurio Arcesio (corrige Acacesio). V. ARCĒSIUS §. 2. ĂCARNAN. In fin, adde: alii rectius legunt Acharneus. *ĂCĂTANCHUS, a, um, adject. non suffocatus: ab a privat. et xaτdyxo, suffoco. Est cognomen R. Inscript. apud Rosin. Diss. isagog. tab. 15. col. 3. in fin. C. Calvisius Acatanchus.

ĂCĂTUS. In fin. adde: Legitur etiam in Not. Tir. p. 178. Myoparon, agatus. Lege acatus. Auson. epist. 22. 31. Acatis, phaselis, lintribus, stlatis, rate Tarnim et Garumnam permeat.

ACCENDIUM. Lin. 2. pro viridia, sponte repone viridia, ignem sponte. V. in INFLAGRO.

*ACCENSĪBĬLIS, e, adject. accensibile, xavopos, qui accendi potest. Vulgat. interpr. Paul. ep. ad Hebr. 13. 18. Non accessistis ad accensibilem ignem.

ACCENSUM, i. Ex 5. tolle Inscriptionem, quæ ibidem perperam allata est: etenim in ea Adjutor est cognomen, non officium Q. Vatinii.

a

*ACCEPTINUS, a, um, adject. ad acceptum pertinens. Est cogn. R. Inscript. apud Murat. 783. 2. Aptius Acceptinus. ACCEPTUS, a, um. ¶ 14. in fin. adde: 14.a Est etiam nomen proprium servile, item cognomen R. Inscript. apud Fabrett. p. 701. 201. Accepto Chie servo etc. Alia apud Murat. 975. 9. D. Salustio Accepto etc.

*ACCESSIBILITER, adverb. accessoriamente, per accessionem. Claud. Mamert. de stat. an. 3. sub init. Quod in Deo virtus est, et in homine virtus est; hoc tantum differens, quod illic substantialiter, heic accessibiliter.

*ACCIDOUS, a, um, adject. qui accidit, accidens. Paulin. Nol. carm. 26. 136, neque quisquam erat index Accidui. h. e. ejus rei quæ acciderat.

ACCIPIO. ¶ 2. ad fin. adde: Inscript. apud Grut. 48. 5., et emendatior apud Romanelli Topogr. Nap. T. 3. p. 391. in cantharo marmoreo. Herculi sancto sac. P. Pomponius Noetus votum sol., amicos acc. (h. e. accepit) bene. L. Eggio Marullo et Cn. Papirio Eliano Cos. (h. e. ann. a Chr. n. 184.) L. D. D. D. Kal. Jul. ACCITĀNUS corrige ACCĪTĀNUS.

ACCOMMŎDO. In fin. adde: Accommodaturus apud Cic. 10. Att. 8. Si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi

essemus.

ACCŬBĬTUM. In fin. adde: Inscript. apud Donat. 177. 5. Porticum cum accubito vetustate collapsum restituit. h. e. porticum eum scamnis, mensis, ut legitur in alia apud Fabrett. p. 232. n. 611.; illuc enim quandoque conaturi conveniebant, ut apud nos usuvenit, æstivo præsertim tempore.

*ACCUMBANTIA vel Accumbentia, æ, f. 1. idem ac accubatio. Inscript. apud Grut. 129. 14. L. Gallius Helius, et Calpurnia ex jusso hoc locum accumbentia fecerunt. Lege hoc locum cum accumbentia. At Mazoch. Epigr. ant. Urb. 118., unde hausit Gruterus, habet accumbantia.

a

ACCUMBO. 4. in fin. adde: 4. Etiam pro concumbere. Tibull. 1. 10. 75. Huic (uxori divitis avari) tamen accubuit noster puer. ACCŪRĀTUS. 2. in fin. adde: ¶ 2.a Culinae etiam verbum proprium est. Apic. 1. 24. Ante accuratas rapas et compositas perdes myrta baccis cum melle et aceto. h. e. præparatas et comminutas admiscebis, atque ita ne appareant, abscondes myrtæ baccis.

*ĂCĒDIOR, aris, dep. 1. cxndiaw: ab a privat. et xñdos, cura,

ACREOPHAGIA

hinc dxndia, quæ Græcis litteris legitur apud Cic. 12. Att. 45., ægre fero, morosus sum. Vulgat. interpr. Eccli. 6. 26. Ne acedieris vinculis ejus. et 22. 16. Non acediaberis in stultitia.

ĂCENTĒTĂ. Lin. 2. post puncturis adde: V. IMPUNCTUS. ACEO. In fin. adde: 2. Translate. Sidon. 7. ep. 6. a med. Tantum ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut etc. h. e. displicet.

ACERNEUS. Adde melioris auctoritatis exemplum in Inscript. quæ pertinet ad Claudii Aug. tempora, apud Fabrett. p. 743. n. 515. Et clypea inaurata VI., et cancellos acerneos pod....

*ACERNIA, æ, f. 1. piscis cujusdam nomen. V. CARPA in Append. ACERRĂ. Lin. 4. post appellatur adde: Probabilis tamen videtur Vossii sententia in Etymol., qui vocis etymon deducit ab acere, unde acerra sit pro acerna, h. e. ex acere facta, ut pyxis a , h. e. buxo, nomen accepit. 3. Post sparsum fuisse adde: aut turibulo impositum.

ACESCO. In fin. adde: 2. Etiam acisco scribitur. Gargil. de pom. (edente A. Maio in Class. auct. T. 3. p. 419.) Persicorum cibus stomacho iuutilis, quod cito sucus ejus aciscat, et caro ejus indigestionem faciat.

*ACESĪNES. is, m. 3. A'xecing, fluvius Indiæ, qui in Hydaspen delabitur. Avien. Perieg. 1344. magnus sorbet Hydaspes Delapsum summa saxorum mole Acesinem.

*ẶCĒSĪNUS, a, um, adject. ad Acesinum pertinens, fluvium Sarmatiæ in Chersonneso Taurica, a Plin. 4. 12. 26. memoratum. Val, Flacc. 6. 69. Acesina agmina.

*ĂCĒTO, as, avi, n. I. idem ac acesco. Apul. Herb. 3. Herbæ verbenacea ramulos ex vino decoquito, et conterito; deinde quod acetaverit, plage imponito, et adaperito.

ACHAIUS. In fin. adde: ¶ 2. Trisyllabam facit non imitandus Venant. 5. carm. 2. 14. Andreæ monitis exstat Achaja seges.

*ĂCHĂRIS, e, adject. ayas, ingratus. Vulgat. interpr. Eccli. 20. 21. Homo acharis quasi fabula vana.

*ĂCHĂRISTUM, i, n. 2. collyrii cujusdam nomen: ab axapatos, injucundus. Marcell. Empir. 8. ad fin. Descriptio acharisti collyrii, etc. *ĂCHARNEUS, ei, m. 2. trisyĺlab. A'yapveus, qui est ex Acharnis, pago Atheniensium in tribu Œneide, LXX. stadiis ab urbe distante. Senec. Hippol. 21. qua tepidis subditus austris frigora mollit Durus Acharneus. Alii male leg. Acarnan.

*ǎCHELAIS, idis, f. 3. A'xeλats. Est cogn. R. Inscript. apud Grut. 77. 2. Aulia Achelais.

ACHŌRES. In fin. adde: Hinc Theod. Priscian. 1. 5. Acoras, papillas dicimus, quæ per cavernas brevissimas humorem pinguissimum mittunt.

*ACHŌRISTUS, a, um, adject. dyptotos, inseparabilis. Est cogn. R. Inscript. apud Fabrett. p. 3o. n. 141. C. Sabinius Achoristus. ĂCĬCŬLĂ. In fin. adde: Incertam vocis hujus lectionem obfirmat mutila Inscript. apud Grut. 1004. 5. Scite calamistris usæ, aciculis affabre. ...

ĂCIDĂLIUS. In fin, adde: Acidalia ales est columba apud Auct. carm. ad Pis. 79. Testis Acidalia quæ condidit alite muros.

ACIDĒ. Lin. 1. post cum aciditate adde: Positivum acide habetur apud Vulgat. interpr. Eccli. 4. 9. Non acide feras in anima tua. ĂCIES. 7. in fin. adde: Acie desideratus est qui in prœlio occisus fuit. Inscript. apud Fabrett. p. 172. n. 331. Aur. Gallus trib. leg. VII. Cl., qui in bello Thracico acie desideratus fuit.. ĂCINĀTICIUS corrige ĂCINĀTĪCIUS.

ĂCISCO. V. ACESCO in Append.

*ACMŎRHŒÃ, æ, f. 1, flos arboris mali granati: ab axun apex, flos, et ford malum granatum. Gargil. de pom. 24. (edente A. Maio in Class. auct. Ť. 3. p. 425.) Flos ejus arboris, qui emnonruas (ita mendose legitur in codice) vocatur, siccatur in umbra.

ACŒMETUS. In fin. adde: Meam conjecturam, qua Postumius Acœmetus legendum sit pro Postumus Acomitus, confirmat Petr. De Lama in Guida al Mus. di Parma p. 106. qui lapidem vidit et interpretatus est.

*ĂCŎMUS, a, vel ē, um, adject. axoμos, non comatus: ab a privat. et xóun, coma. Est cogn. R. Inscript. apud Murat. 1581. 15. Casonia . L. Acome.

ACONITI. Lin. penult. tactum me (quod corrige tactum (quod. *ACORIS, e, adject. dxoprs, idem ac axopsotos, insatiabilis. Est cogn. R. Inscript. apud Grut. 975. 10. T. Flavius Acoris.

*ACQUISITUS, a, um, particip. ab acquiro: adscitus, acquistato. Capell. 9. p. 322. Primum systema vocis est, quod ab acquisito, quod Græce прooλaußavóμevov dicimus; ad mediam, quam me sen diximus, omne conficitur. Adde Cassiod. loc. cit. in ADDUA in Append.

ACREOPHAGIĂ. Lin. 3. pro

16.

repone 56.

« НазадПродовжити »