Зображення сторінки
PDF
ePub

ne cui, qui filiofamilias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, actio petitioque daretur. Cuius sanctionis auctorem fuisse senatui Vespasianum narrat Suet. Vesp. 11. V. Tacit. 11. Ann. 13. et VICENARIUS.

MĂCELLĂ, ae, f. Deminut. a macula; parva macula. Not. Tir. p. 67. Macula, macella, maculentus.

MĂCELLARIUS, a, um. Adiect. a macellum; ad macellum pertinens, sive ad res, quae in macello venduntur. Val. Max. 3. 4. n. 4. Miro gradu Varro ad consulatum ex macellaria patris taberna conscendit. Inser. apud Grut. 647. 5. Negotiator artis macellariae.—2) Absolute, substantivorum more,

MACELLARIUS, ii, m. Est qui obsonia omne genus vendit, agoinam, bubulam, suillam, aves, pisces, et huiusmodi: in quo differt a lanio, qui carnes pecudum tantummodo vendit. Lanius igitur qui plebeias carnes vendebat, macellarius conciliator cupediarum; venditore di carni fine, di cibi delicati. Varr. 3. RR. 2. a med. Num pluris nunc tu e villa illic natos verres lauio vendis, quam hic apros macellario Seius? Et ibid. 4. Ornithonem fructus causa habent macellarii, et in urbe quidam, et rure maxime. Suet. Caes. 26. Ea, quae ad epulum pertinebant, quamvis macellariis oblocata, etiam domesticatim apparabat. Id. Vesp. 19. Convivabatur assidue, ac saepius recta ac dapsili, ut macellarios adiuvaret.

MĂCELLIO, ōnis, m. Nomen a macellum, quod exponitur in Gloss. apud Mai, Class. Auct. F. 8. p. 348. (a macer) macellum et hic macellio; idest, macellarius, qui carnes vendit.

MĂCELLOTĂ, ae, f. V. voc. seq. §. a.

c) De

MĂCELLUM, ¡, n. Nomen parum certae originis. Festus apud Paul. Diac. p. 125. Müll. Macellum dictum a Macello quodam, qui exercebat in Urbe latrocinia: quo damnato censores Aemilius et Fulvius statuerunt, ut in domo eius obsonia venderentur. Hoc idem confirmat Varr. apud Donat. ad Ter. Eun. 2. 2. 25. et Romanium Macellum dictum fuisse eum latronem, tradit. Alia ad rem habet l'arr. etiam 5. LL. 32. « Ea loca (in quibus separatim varii generis obsonia vendebantur etiam nunc Lacedaemonii vocant macellum (Cf. Hesych. v. pánsddog et páncλx); sed lones ostia ortorum (sic) macellotas ortorum et castelli macella. . . Haec omnia postea quam contracta in unum locum, quae ad victum pertinebant, et aedificatus locus, appellatum macellum, ut quidam scribunt, quod ibi fuerit ortus: alii, quod ibi domus fuerit, cui cognomen fuit Macellus, quae ibi publice sit diruta: e qua aedificatum hoc, quod vocetur ab eo macellum. » Rectius fortasse vocabulum conferri potest cum Graeco páɣzipa vel páxŋ; pugna, caedes, ut macellum proprie sit dictum a mactandis pecoribus, ut habet Isid. 15. Orig. 2. 44. Cf. MACELLIO. b) Masculino gen. Martial. 10. 96. Hic pretiosa fames, conturbatorque macellus. rivata, macellarius, macellio, macellota. MACELLUM proprie locus est, in quo obsonia (inter quae et pisces veniebant: V. OBSONIUM) venduntur; piazza, dove si vende ogni sorta di companatico. Plaut. Aul. 2. 8. 3. Venio ad macellum, rogito pisces, indicant Caros, aguinam caram, caram bubulam, Vitulinam, cetum, porcinam, cara omnia. Varr. 3. RR. 17. Macellum piscinarium; h. c. in usum piscium in piscinis conclusorum. Horat. 1: Ep. 15.31. Pernicies, et tempestas, barathrumque macelli, Quidquid quae. sierat, ventri donabat avaro. Varr. 3. RR. 2. Collegiorum coenae excandefaciebant annonam macelli. Martial. 10. 59. Dives et ex omni posita est instructa macello Coena tibi. Inscr. quae exstat in Museo Lateran. L. Calpurnio Daphne argentario Macelli Magni. Alia in Bullett. dell' Istit. Archeol. a. 1851. p. 106. Procurator Macelli Magni. In numo Neronis apud Cohen, n. 148. figura exhibetur Macelli cum epigraphe: MACELLVM AVGVSTI. Varr. apud Non. 6. 2. Trisulcum fulmen mittit in tholum macelli. Vulg. Interpr. 1. Cor. 10. 25. Omne, quod in macello venit, manducate. 2) Antiquis Romanis et frugi hortus pro macello fuit: oleribus enim fere victitabant. Plin. 19. 19. 3. Ex horto plebi macellum, quanto innocentiore victu! Varr. 5. LL. 52. Forum olitorium: hoc erat antiquum macellum, ubi olerum copia. Cic. Catonem loquentem inducens, Senect. 16. a med. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Cf. supra §. a. —3) Quod in macello etiam olera venderentur, colligitur tum ex cit. Varron. loc., ubi contracta fuisse ait in unum macelli locum fora piscaria, oltoria, etc., tum ex Plin, qui loc. cit. scribit, in qua domo indiligens hortus sit, e carnario aut macello vivendum esse; h. e. emendam carnem et olera, quae in horto domestico per indiligentiam non colantur. — 4) In macello prostabant etiam coqui, conducentibus parati. Plin. 18. 28. 1. — 5) Per synecdochen est ipsa macelli annona, seu cibi, qui in macello venduntur. Manil. 5. 570. Numidarum pascimur oris, Phasidos et damnis: arcessitur inde macellum, Unde aurata novo convecta est acquore pellis.

MĂCELLUS, a, um. Adicct. demiuut. a macer; aliquantum macer; magretto. Lucil. apud Non. 2. 524. Si noşti, non magnus homo est, nasutu', macellus. Varr. 8. LL. 40. Magnitudinis vocabula cum pos

sint esse terna . . . ut in his macer, macriculus, macellus, niger, nigriculus, nigellus. Non. I. c. Macellum dictum pro macilentum. Adde Fest. apud Paul. Diac. p. 7. Müll. sub v. Altellus. V. loc. in

ALTELLUS.

II. MACELLUS, i, m. V. MACELLUM §. b.

MACEO, es, ere. Verbum intransitiv. a macer, idem quod macreo; dimagrire. Plaut. Aul. 3. 6. 28. Qui ossa atque pellis totus est: ita cura macet.

MACER, cra, crum. Adiect., quod quidam ducunt. a paxpòs; longus, ut de co dicatur, qui in longum, non in latum producitur, quamquam Isid. tradit 10. Orig. 181. « Macer a macie; et macies a moechia, eo quod immoderata libido macros faciat, sive a maceratione. b) Comparat. macrior et superlat. macerrimus §. 1. - c) Derivata, macellus, maceo, maceries, macesco, macies, macilentus, macio, macisco, macor, macreo, macresco, macriculus, macrinus, macritas, macritudo, macro. d) Composita, commacesco, emaceo, emacio, emacresco, emacror, permaceo, permacer, permacresco.

MACER proprie est exilis, gracilis, tenuis; magro, macilente: cui opponitur pinguis, plenus. Dicitur de animalibus, quae tenui carne operiuntur: et de terra humore carente, aut saxis abundante. Virg. 3. Ecl. 100. Eheu, quam pingui macer est mihi taurus in arvo! Horat. 1. Ep. 7. 53. Macra cavum repetes arctum, quem macra subisti. Senec. ep. 78. ante med. Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus. Quintil. 6. 3. 58. P. Blessus lunium, hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam ferream dixit. Gell. 20. 8. Ostreae inuberes et macrae. Colum. 11. 2. Macerrimi agri. Varr. 1. RR. 24. Ager macrior. Colum. 2. 18. Macriora loca fimo iuvanda sunt. Cic. 2. Agr. 25. ad fin. Quod solum tam exilé et macrum est, quod aratro perstringi non possit? Colum. 3. 10. Macerrimae stirpes; h. e. quae humore et alimento destituuntur. Id. 8. 1. Macerrimis vineis avium stercore mederi. Boëth. Demonstr. art. geom. p. 598. Lachm. Loca macra et arida ampliori termino conclusa sunt. 2) Translate. Martial. 2. 6. Quid prodest mihi tam macer libellus, Nullo crassior ut sit umbilico? h. e. exiguus, brevis. Horat. 2. Ep. 1. 180. valeat res ludicra, si me Palma negala macrum, donata reducit opimum; h. e. moestum, tristem et veluti enectum. - 3) Spiritus ieiunio macer, apud Petron. Satyr. 128. est graveolens. Sed al. leg. marcet: alii aliter.

MACERATIO, ōnis, f. Verbale a macero; actus macerandi et subigendi; macerazione. Vitruv. 7. 2. Calx in maceratione diuturna liquore defervere coacta. - 2) Item corruptio, labefactio. Arnob. 4. p. 152. Iu ultimam tabem difluentium viscerum maceratione consumi.

MĀCĒRĀTUS, a, um. Particip. verbi macero, adiectivorum more etiam adhibitum.. Proprie est subactus, mollitus; intriso, messo in molle, macerato, ammollito. Vitruv. 7. 2. Calx cum non penitus macerata, sed recens sumitur, cum fuerit inducta, pustulas emittit. Plin. 29. 11. 4. Ova macerata in aceto. Id. 18. 23. 2. Sesama macerata in calida. Id. 14. 12. 1. Maceratis aqua vinaceis. Id. 31. 43. 1. Intestina piscium sale macerata. Id. 10. 28. 1. Adeps anseris cum cinnamo multa nive obrutus, ac rigore gelido maceratus. - 2) Translate est exercitus, vexatus, afflictus. Plaut. Poen. 5. 4. 76. Ei praedicabo... Quoque modo huiusce filias apud vos habeatis servas, Satis sunt maceratae. 3) Item enervatus, fractus. Vellei. 2. 112. Pars exercitus macerata, perductaque ad exitiabilem famem.

G

...

MĀCĚRESCO, is, ĕre. Verbum iotransitiv. specie inchoativ. a macero; maceror, mollis fio; macerarsi, mollificarsi. Cato, RR. 92. Lutum de amurca facito, palearum paulum addito, sinito macerescat bene. Id. 128. dixit fracescat.

MACERIĂ, ae, f. Nomen parum certae originis, quod quidam duxerunt a macer, quia macra est, et nihil admixtum habet, quo partes eius devinciantur. Alii a Graeco ducunt, ut Isid. 15. Orig. 9. « Maceriae sunt parietes longi, quibus vineae, aliaque clauduntur: longum enim Gracciμxxpò dicunt. » — Videtur tamen conferendum cum Graeco páxeldor, quod sepimentum vel locum septum significat.—b) Alia forma est maceries, ei, quae usurpatur bis in Inser. optimae notae apud Grut. 611. 13. Sic Prudent. Hamartig. 227. Quamvis maceries florentes ambiat hortos. c) Derivata, maceriatio, maceriatus, macerio, maceriola.

MACERIA est paries sub dio positus, ad sepiendos hortos, villas, silvas, vineta, sepulcra et huiusmodi, ex sicco lapide constructus; muro, muriccia, macia: Nostrates vulgo masiera vocant. Serv. ad Virg. 2. G. 417. Maceriae sunt de assis; idest de siccis lapidibus. Sicul. Flacc. de condit. agr. p. 4. Goës. Alii congeries lapidum pro terminis observant, aut in specie maceriarum congerunt lapides, et attinas appellant. Frontin. de colon. p. 146. Goës. Congeries maceriae; id est ubi saxa collecta ab utrisque limites dederunt. Eius species enumerat Varr. 1. RR. 44. quattuor: e lapide, ut in agro Tusculano: e lateribus coctilibus, ut in Gallico; e crudis, ut in Sabino; ex terra et

-

lapillis compositis in formis, ut in Hispania. Cato, RR. 15. Maceriam sine calce ex caementis et silice, uti dominus omnia ad opus praebeat: altam pedes quinque facito. Varr. 3. RR. 12. Septa e maceriis ita esse oportere in leporario, ut textorio tecta sint. Apul. Florid. n. 23. Velut in maceria lapides temerario interiectu poni necesse est. Plin. 5. ep. 6. ante med. Maceria locum munire. Sisenn. apud Non. 2. 560. Post villarum macerias ac parietinas quinque cohortes in insidiis reliquit. Varr. 3. RR. 5. a med. Silva tota septa maceriis altis. Papinian. Dig. 48. 1. 73. Maceria sepulcrorum. Ter. Adelph. 5. 7. 10. Hanc in horto maceriam iube dirui. Plin. 25. 19. 2. Herba in maceriis nascens. Inser. apud Fabretti, p. 14. n. 61. Macerias a fundamentis cum aediculis et ollariis sua impensa circumclusit. Alia apud Orelli, n. 4373. Et praecepit, ut ad id sepulcrum hortus, qui est cinctus maceria et dieta aiuncta (sic) ianuae, custodiae causa, sepulchro cedat. Alia apud Murat. 470. 4. Ansia T. Arvi 1. Rufa ex DD. circ. lucum macer. et murum et ianu. D. S. P. F. C. — 2) Translate. Vulg. Interpr. Ephes. 2. 14. de Christo. Medium parietem maceriae solvens. V. integr. loc. et consule Interpretes.

MĀCERIĀTIO, ōnis, f. Abstractum a maceria, verbalium more effictum; maceriae appositio, circumseptio. Gloss. Philox. Maceriatio; πρίγκωσις .

MĀCERIĀTUS, a, um. Adiect. a maceria, participiorum more effictum; maceria clausus. Inser. apud Murat. 1644. 14. Sepulcrum maceriatum.

MĂCĂRIES, ēi, f. Abstractum a macer; macies, labefactatio; stenuazione. Afran. apud Non. 2. 556. Quanta illius mors sit maceries tibi. II. MACERIES pro Maceria. V. MACERIA §. b.

MĀCERIO, ōnis, m. Nomen a maceria, maceriarum instructor. Legitur et exponitur in Thesaur. nov. Latinit. p. 348. ed. Mai.

MĀCĚRĬŎLĂ, ae, f. Deminut, a maceria; parva maceria. Inscr. apud Murat. 492. 2. Et hic locus maceriola clusus ad familiam Messianam et Clodianam pertinet.

MĀCERO, as, āvi, ātum, āre. Verbum transitiv. fortasse a marceo per metathesin litterarum factum, unde prima producitur. — b) Qui putant primam huius vocis syllabam etiam corripi, invertunt illud Ovidii allatum: Interdum maceror, quod etc., tum afferunt illud Prisciani Perieg. 1066. de adamante. Frangitur hircino maceratus sanguine tantum. At hic malus prosodiae auctor habendus este) Particip. macerans §. 1., maceratus, V. suo loco. d) Derivata, maceratio, maceresco. e) Composita, commacero, emaceratus, per macero, praemacero. MACERO proprie est affuso humore tenerum et molle reddo, subigo, emollio; metter in molle, intridere, ammollare, macerare. Ter. Adelph. 3. 4. 17. Salsamenta haec fac macerentur probe. Cato, RR. 156. Brassicam in aquam macerare oportet: ubi macerata erit, coniicito etc. Colum. 1. 6. a med. In piscina macerare lupinum, vimina et virgas. Et mox. Fimum assiduo macerari liquore. Vitruv. 7. 2. Macerare glebas calcis. Plin. 18. 27. 2. panem. Id. 24. 40. 2. ramos genistae aqua marina. Et 23. 85. 1. grana cacaliae in oleo. Id. 31. 43. 1. intestina piscium sale. Id. 33. 12. 26. pulverem herbae ex aceto, ut omnis duritia solvatur. Id. 28. 60. 1. aliquid fumo. Al. leg. fimo. Et 26. 64. 2. pedes in aqua, in qua verbenaca decocta sit; mollificare. Et 11. 96. 2. totum corpus lacte; bagnare, lavare: ad molliendam cutem. Vitruv. 8. 3. ante med. Flumen, in quo podagrici crura macerantes levantur dolore. Colum. Arbor. 19. Ante annum scrobes fodito: ita sole pluviaque macerabuntur. 2) Pro tabefacere, corrumpere, Plin. 11. 69. 2. Cor, solum viscerum vitiis non maceratur. Plaut. Capt. 3. 4. 22. Multos iste morbus homines macerat. Colum. 4. 24. ante med. Muscus, qui crura vitium situ et veterno macerat, eradendus est. 3) Translate est vires adimere, fatigare, frangere, enervare, infirmare; infiacchire, indebolire, levar le forze e la ferocia: quia quae macerantur, rigorem duritiamque amittunt. Flor. 2. 6. circa med. Fabius per Falernos, Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut qui frangi virtute non poterat, mora comminueretur. Liv. 26. 13. Alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant. -- 4) Eleganter refertur ad animum, et significat dolore consumere, tabefacere, cruciare; affliggere, cruciare, consumare. Ter. Andr. 5. 3. 13. Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero? Plaut. Trin. 2. 1.2. egomet me concoquo, et macero, et defatigo. Id. Mil. 3. 1. 21. at hoc me facinus miserum macerat, Meumque cor corpusque cruciat. Id. Capt. 5. 1. 8. Satis iam dolui ex animo, et cura me satis, Et lacrumis maceravi. Lucret. 3. 858. Advenit id, quod eam (mentem) de rebus saepe futuris Macerat, inque metu male habet, curisque fatigat. Et ibid. 75. Macerat invidia, ante oculos illum esse potentem, Illum adspectari, etc. Ovid. 2. Heroid. 125. Maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi. C. Caesar apud Suet. in vit. Terent. sub fin. Maceror, hoc unum, et doleo, tibi deesse, Terenti. Horat. 1. Od. 13. 6. humor et in genas Furtim labitur, arguens, Quam lentis penitus macerer ignibus; h. e. consumar lento amore. Adde Epod. 14. in fin.

-

[blocks in formation]
[ocr errors]

MACESCO et Macisco, is, ĕre. Verbum intransitiv. specie inchoativ. a maceo. Particip. macescens, infra. Est macer fio; smagrirsi. Varr. 1. RR. 55. Olea, quae vapulavit, macescit. Colum. 2. 9. a med. Constat, arva segetibus eius (hordei) macescere. Varr. 3. RR. 16. a med. de apib. Propter laborem asperantur et macescunt. Id. 2. 1. Macescentes boves. Plaut. Capt. 1. 2. 30. ego tuo moerore maceror, Macesco, consenesco et tabesco miser.- Varr. 3. RR. 16. ante med. Ne, dum haec audit physica, maciscat, quod de fructu nibil dixi, non cursu lampada tibi trado. Alii leg. physica fatiscat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu etc. Sed ita legendum esse autumat · etiam in locis Varr. cit. Pontedera, Op. post. T. 1. p. 101. Cf. LAMPAS §. 3.

MACESTERIUM.)

MACE STRATUS V. MAGISTER §. b.

[ocr errors]

MĂCHAERA, ae, f. Vox Graeca, μáxxɩpa, eiusdem significationis, a μάχομαι; pugno, civitate Romana donata, cum suis quoque derivatis et compositis, quae sequuntur. Est autem machaera gladius, culter, ensis; coltella, coltellaccio, spada, stocco. Serv. ad 9. Aen. 505. tradit esse inventum Pelei. Isid. 18. Orig. 6. definit, gladium longum, ab una parte acutum. Enn. apud Serv. ad 9. Aen. 38. Eia, machaeras; mano alle spade. Plaut. Curc. a. 3. v. 54. Clypeatus elephantum machaera dissicit. Id. Mil. 1. 1. 53. ubi tu quingentos simul, Ni hebes machaera foret, uno ictu occideres. Et 2. 5. 51. Machaera obtruncare aliquem. Senec. 5. Benef. 24. sub fin. Nec galeam illam, si videres, agnosceres, machaera enim Hispana divisa est. Suet. Claud. 15. Proclamante quodam, praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera, mensaque lanionia, flagitavit. -2) Machaera Herculanea, V. PALUS. 3) Obscenum sensum habet apud Plaut. Pseud. 4. 7. 85. Conveniebatne in vaginam tuam machaera militis? Cf. DIMACHAERUS.

[ocr errors]

Nota. Discrimen inter frameam et maehaeram V. sub V. FRAMEA in Nota, coll. §. 2. ibid.

[ocr errors]

MACHAERIUM, ii, n. Deminut. Graecum, paxxipios, a machaera; parva machaera; coltello. Plaut. Aul. 2. 9. 1. Tu machaerio Congrum, muraenam exdorsua, quantum potes. Id. Rud. 2. 2. 9. Qui tres Duceret chlamydatos cum machaeriis. In primo exemplo quidam minus recte putant esse nomen servi. MACHAEROPHORUS, i, m. Vox Graeca, μαχαιροφόρος, ο μαχαίρα; ensis, et pipa; porto; gladium ferens, ensifer, sicarius; spadaccino. Cic. 2. Q. Fr. 10. Machaerophoris centum sequentibus; h. e. militibus Graeco more armatis.

MACHAEROPHYLLON, Graeca positione, i, n. Vox Graeca, μaxipopullor, qua significatur herba eadem ac gladiolus segetalis, a μáxxpz; gladius, et pullov; folium. Apul. Herb. 78. Alii leg. macrophyllon.

MACHILLĂ, ae, f. Deminut, a machina; parva machina, machinula; macchinetta; speciatim vero sumitur pro catasta, in qua servi venales prostabant, in loco vexatissimo Petron. Sat. 74. De machilla illam sustuli, hominem inter homines feci: at inflat se tanquam rana, etc. Alii olim leg. machina, alii mactra, alii mactrilla. V. voc. seq. §. 4.

MACHINĂ, ae, f. Vox Graeca, unxan, eiusdem significationis, civitate Romana donata, litteris vocalibus tamen immutatis. — b) Macinarius omissa aspiratione pro machinarius legitur in Inser. apud Orelli, n. 4287. V. MACHINARIUS §. 6. Idem dicendum de voc. Macio pro Machio, quam V. suo loco. c) Derivata, machilla, machinalis, machinamen, machinamentum, machinarius, machinatio, machinativus, machinator, machinatrix, machinalus, us, machinor, machinosus, machinula, machio.

[ocr errors]

MACHINA proprie est opus, instrumentum, inventum, in quo, ut ait Ascon. in 3. Verr. 56., non tam materiae ratio ducitur, quam manus atque artis; macchina, ordigno. Plin. de versatili Curionis amphitheatro, 36.24. 15. Hic est ille terrarum victor, in machina pendens, ad periculum suum plaudens. Et mox §. 16. Periturus momento aliquo luxatis machinis. - Lucret. 5. 96. multosque per annos Sustentata,ruet moles et machina mundi. 2) Speciatim dicitur instrumentum ad magna pondera movenda et transferenda, ad extollendam aquam, ad molendum, etc. de quibus Vitruv. 10. 1. et seqq. fuse agit; et initio statim definit: Machina est continens ex materia coniunctio, maximas ad onerum motus habens virtutes. Dividit etiam in tria genera, scansorium, spiritale et tractorium. Cic. 3. Verr. 55. Omnes illae columnae, machina apposita, deiectae et repositae sunt. Horat. 2. Ep. 2. 73. Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum. Id. 1. Od.

4. 2. Trahuntque siccas machinae carinas. Ulp. Dig. 33. 7. 12. ante med. Machina frumentaria. - 3) Item pegma, in quo artifices opus faciunt; palco, armadura. Plin. 55. 57. 7. Pingebat semper togatus, quamquam in machinis. Ulp. Dig. 13. 6. 5. circa med. Si servum tibi tectorem commodavero, et de machina ceciderit. Et mox. Si, ut de plano opus faceret, tu eum imposuisti machinae: aut si machinae culpa factum est, minus diligenter ligatae, vel funium perticarumque vetustate. V. MENSA. 4) Item catasta, in qua venales servi prostabant. Q. Cic. Petit. cons. 2. Amicam, quam palam domi baberet, de machinis emit. Adde Varron, locum allatum in SARCINATRIX. V. CATASTA §. 1. et 2. et Cf. voc. praeced. 5) In re militari machinae sunt omnia instrumenta, quorum est usus in obsidionibus, in pugnis, etc. turres, ballistae, vineac, arietes, scorpiones, catapultae, etc. de quibus Vitruv. loc. cit. c. 15. et seqq.; macchine militari, artiglierie. Virg. 2. Aen. 46. Aut hacc in nostros fabricata est machina muros. Sall. Iug. 24. Vineis, turribus et machinis omnium generum expugnare oppidum. Plin. 7. 57. 10. Murales machinae. Vitruv. 10. 19. Arietaria machina. Flor. 2. 9. Machinis urbem quatere. — 6) Hinc translate. Cic. 2. Agr. 18. sub fin. Hanc legem ad evertendas illius opes, tanquam machinam, comparari. Id. Dom. 11. lisdem machinis sperant me posse labefactari, quibus antea stantem perculerunt. Quintil. 41. 4. 44. Omnes ad amplificandam orationem quaşi machinae. -7) Saepe sunt conatus, consilia, doli, quibus quippiam perficere, aut decipere aliquem aggredimur; macchinazione, astuzia, inganno. Plaut. Bacch. 2. 2. 54. aliquam machinabor machinam, Unde aurum efficiam herili filio. Caecil. apud Cic. 3. Nat. D. 29. Nec quem dolum ad eum, aut machinam commoliar, Scio quidquam. Cic. 1. ad Brut. 18. Ut omnem adhibeam machinam ad tenendum adolescentem. Plaut. Mil. 3. 2. 1. Quantas res turbo! quantas moveo machinas! Eripiam ego hodie etc.

Nota. Discrimen inter machinas et organa dedimus supra §. 2. ex Vitruvio; sed V. etiam ORGANUM.

MACHINĀLIS, le. Adiect. a machina; ad machinas spectans; meccanico. Plin. 7. 38. 1. Grande et Archimedi geometricae et machinalis scientiae testimonium M. Marcelli contigit. Auson. epist. 21. 34. Qui machinali saxa volvunt pondere.

MACHINAMEN, ĭnis, n. Verbale a machinor idem ac machinamentum. Translate. Cassiod. 9. Hist. Eccl. 14. sub init. Singulorum confiscationes et machinamina, iniurias atque vincula quis numerare valebit ad singula?

MACHINAMENTUM, i, n. Verbale a machinor, syllabica adiectione productum, idem ac machina. Liv. 24. 54. Machinamentaque alia quatiendis muris portabant. Tacit. 4. Hist. 50. Praecipuum pavorem intulit suspensum et nutans machinamentum, quo repente demisso, singuli, pluresve sublime rapti, verso pondere intra castra effundebantur. Senec. ep. 24. circa med. Singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata. Cels. 8. 20. Tot genera machinamentorum ad extendendum femur. Cael. Aurel. 5. Chron. 11. Raptorium, machinamentum, quod macron sparton vocaverunt. Macronsparton dictum est exercitium illud a Medicis, quod longis funibus, Graece rois μaxpois oпáρrois, traheretur. V. integr. loc.-2) Translate. Apul. 1. Dogm. Plat. ad fin. Machinamenta, quibus ad sentiendas diiudicandasque quantitates et qualitates sensus instructi sunt; gli organi de' sensi. 3) Item doli, fallaciae. Imppp. Gratian., Valentinian. et Theodos. Cod. Theod. 6. 28. 6. Callida machinamenta commeantium.

[ocr errors]
[ocr errors]

MACHINARIUS (et Macinarius, V. infra §. 6.), a, um. Adiect. a machina; ad machinam pertinens. Machinaria mola, quae per machinam ab iumento versatur. Apul. 7. Met. - 2) Machinarius mensor is est, qui frumentum publicum machina, seu, ut dicunt Impp. Valentin. et Valens, Cod. Theod. 11. 14. 1., modio frumenta metitur; pubblico misuratore. Inser. apud Grut. 99. 1. M. Aelius M. f. Rusticus mensoribus machinariis frumenti publici, quibus ex S. C. coire licet, Castores dedit. Alia apud Murat. 525.3. Corpus mensorum machinariorum. V. MENSOR. 3) Ita etiam appellatur, qui agros decempeda metitur, agrimensor; agrimensore. Ulp. Dig. 11. 6. 7. Et si mensor machinarius fefellerit, haec actio dabitur. V. Marini, Frat. Arv. p. 552. — 4) Machinarius asinus, qui molam machinariam versal. Ulp. Dig. 33. 7. 12, ante med. et African. 32. 58. 1. extr., quamquam alii non iumentum, sed ipsam molam intelligunt, quae vos Graece appellatur. Docet enim Suid. in "Quevay, bo dici molae lapidem superiorem, qui movetur. — 5) Machinarius commentator, apud Solin. 5. circa med. est inventore di macchine, ingegnere. 6) Absolute, substantivorum more,

[blocks in formation]

Cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, non dubitamus, quin illa opera sint rationis. Et ibid. 48. Data est quibusdam bestiis etiam machinatio quaedam atque solertia: ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut, si quid iuhaeserit, conficiant, etc. - 2) Item machinamentum, machina; macchina, ordigno. Vitruv. 10. 1. a med. Portationes fructuum non essent, nisi plaustrorum, aut sarracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes. Caes. 2. B. G. 31. Qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent. Et 4. ibid. 17. Tigna machinationibus demissa in flumen defigere. Hirt. B. Alex. 6. Aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere. 3) Translate. Cic. 2. Orat. 17. Iudex, tanquam machinatione aliqua, tum ad severitatem, tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam, tum ad laetitiam est contorquendus. Ulp. Dig. 4.3. 1. Dolus malus est omnis calliditas, fallacia, machinatio, ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibita. Paul. ibid. 14. Quae non magnam machinationem exigunt; artifizio, furberia. Ulp. ibid. 45. 1. 36. Per machinationem obligatus; h. e. per dolum.

MACHINĀTĪVUS, a, um. Adiect. verbale a machinor; qui ad machinas pertinet. Boëth. Poster. Analyt. 1. 7. p. 528. Sed demonstratio non convenit in aliud genus geometriae in machinativas aut prospectivas, et arithmeticae in harmonicas. Id. ibid. 10. p. 531. Huiusmodi sunt quaecumque sic se habent ad invicem, quod alterum sub altero est, ut perspectiva ad geometriam et machinativa ad stereometriam et harmonica ad arithmeticam et apparentia ad astrologiam.

MACHINATOR, ōris, m. Verbale a machinor; machinarum inventor et opifex, mechanicus; ingegnere, architetto. Liv. 24. 34. de Archimede. Mirabilior inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque. Senec. ep. 88. circa med. Ludieris artibus aunumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant, et tabulata tacite in sublime crescentia, etc. Lactant. 2. 11. Deus rerum omnium machinator fecit hominem. Inser. apud Grut. 642. 4. C. Baebio Musaeo machinatori. 2) Machinator etiam dicitur architectus; ingegnere qui nempe aedificiorum, villarum, viarum et aliorum operum rationem disponit. Tacit. 15. Ann. 42. Ceterum Nero usus est patriae ruinis, exstruxitque domum, in qua haud perinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinis hinc silvae, inde aperta spatia, et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat, etiam quae natura denegavisset, per artem tentare, et viribus principis illudere. 3) Translate dicitur de inventore et auctore cuiuscumque rei: et fere in malam partem; macchinatore, orditore. Cic. 1. Agr. 5. ad fin. Tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti. Id. 3. Catil. 3. Omnium scelerum improbissimus machinator. Tacit. 1. Ann. 10. Machinator doli. Apul. Apol. Auctor et machinator accusationis. Cic. Rosc. Am. 45. in fin. Architectus et machinator. Senec. Troad. 750. Machinator fraudis, et scelerum artifex.

MACHINATRIX, īcis, f. Verbale a machinor; inventrix; macchinatrice. Senec. Med. 266. Tu malorum machinatrix facinorum.

MĀCHINĀTUS, a, um. Particip. verbi machinor, passive adhibitum; per machinas effectus. Vitruv. 10. 1. circa med. Aspiciamus solis, lunae, quinque stellarum naturam, quae ni machinata versarentur, non habuissemus in terra lucem. Sallust. apud Macrob. 2. Saturn. 9. et Non. 2. 859. Demissum Victoriae simulacrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei imponebat. - 2) Translate. Id. apud Priscian. 7. p. 792. Putsch. At Lucullum regis cura machinata fames brevi fatigabat. Id. Cat. 49. Indicium a P. Autronio machinatum; tramato, ordito. Adde Apul. de Mund. 21. ibique Hildebr.

MĀCHINĀTUS, us, m. Verbale a machinor, idem ac machinatio. Apul. Apol. Gloriatur me suo machinatu reum postulatum. Adde Sidon. 5. ep. 6.

MACHINOR, āris, atus sum, āri. Verbum transitiv. a machina, forma deponens. Particip. machinans §. 1., machinatus, passiva significatione, V. suo loco, activa, infra. Proprie est ingeniose excogito, et fabricor, molior, struo; inventare ingegnosamente, fabbricare. Cic. 2. Nat. D. 59. a med. Ad usum autem orationis, incredibile est, quanta opera machinata natura sit. Id. Univ. 3. Qui haec machinatus est, ut molitionem novam quaereret. Id. 5. Orat. 44. Haec duo musici machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum. Vitruv. 1. 6. ante med. Tritouem aereum collocavit, et ita est machinatus, ut vento circumageretur. Boëth. Eucl. Geom. 2. p. 1563. Migne. Nihil nobis extra machinantibus. 2) Saepe in malam partem sumitur; macchinare, tramare. Plaut. Cas. 2. 4. 22. Mihi illa nubet machinare quod lubet. Id. Capt. 5. 3. 16. Nisi si meo aliquam corde machinor astutiam. Et Bacch. 2. 2. 5. aliquam machinabor machinam, Unde aurum efficiam. Cic. Dom. 21. Cum arma in aedem Castoris comportabas, uihil aliud, nisi uti ne quid per vim agi posset,

[ocr errors]

machinabare. cipwvinās, Id. 3. Nat. D. 26. Sibi ipsi nefariam pestem machinari. Liv. 1. 51. necem alicui. Sall. Cat. 18. perniciem cuipiam. Cic. 1. Catil. 1. pestem in aliquem. Iustin. 39. 4. sub fin. exitium occultis insidiis. Et mox. exitium per insidias. Ulp. Dig. 4. 5. 1. adversus hostem, vel latronem .

MACHINŌSUS, a, um. Adiect. a machina; machinis confectus. Suet. Ner. 34. Repetentique Baulos in locum corrupti navigii machinosum illud obtulit.

MACHINŎLĂ, ae, f. Deminut. a machina; parva machina; macchinetta. Legitur apud Fest. in voce Mustricola, Incitega, Groma, et apud Paulin. Nolan. Carm. 26. 458. Machinulam gradibus scalas praebere paratam Gestans.—2) Translate. Hilar. contra Constant. Imp. 13. Nam si filius, necesse est, ut et femina sit, et . . . blandimentum et postremum ad generandum naturalis machinula.

MACHIO (et Macio), ōnis, 'm. Nomen a machina, quo significatur qui machinas scandit; muratore: hinc Gallice maçon. Isid. 19. Orig. 8. Machiones dicti a machinis, in quibus insistunt propter altitudinem parietum. Aurelian. Reg. ad Virg. 15. Marciones (lege maciones) et carpentarii. Gloss. apud Mai, Class. Auct. T. 7. p. 567. Machiones, constructores parietum. - Thesaur. nov. Latinit. p. 563. ed. Mai. Maciones (sic), maceriarum instructores. Cf. MACERIO. MACHLIS. V. ACHLIS in Nota.

MACIĂ, ae, f. Nomen herbae cuiusdam, quam Graeci anagallida appellant. Eius meminit Marcell. Empr. 1. a med.

MACIES, ei, f. Verbale a maceo. In ablat. sing. macie ultima producitur. V. Append. ad Prob. art. min. p. 439. Endl. Proprie est corporis extenuatio; magrezza, macilenza. Colum. 6. 14. Inde tussis et macies. Ovid. 13. Met. 397. Adducitque cutem macies. Cic. 7. Phil. 4. Profectus est ad bellum Hirtius consul: at qua imbecillitate! qua macie! quanto estenuato! Et 2. Agr. 34. Homo vegrandi macie torridus; macilento e ricotto. Vet. Poëta apud Eund. 3. Tusc. 12. Refugere oculi: corpus macie extabuit. Virg. 4. G. 255. horrida vultum Deformat macies. Id. 5. Aen. 590. macie confecta suprema Ignoti nova forma viri. Caes. 3. B. C. 58. in fin. Equi macie corrupti. Horat. 5. Od. 27. 53. turpis macies decentes Deformat malas. Tibull. 4. 4. 5. macies tabentes occupat artus. Propert. 4. 5. 27. Diceris et macie vultum tenuasse. Lucan. 6. 515. tenet ora profanae Foeda situ macies. Plin. 30. 20. 2. Hoc maciem facit; estenua, smagrisce. Et 24. 30. 1. Reducere ad maciem. Mel. 3. 7. Quidam proximi parentes, priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, velut hostias caedunt.

2) Dicitur et de agris sterilibus, et de tristi segetum proventu. Colum. 1. 4. In exili terra cultoris diligentia maciem soli vincere potest (Adde lustin. 43. 3.). Ovid. 1. Fast. 689. seges macie deficit. Pallad. 4. 10. a med. Corticis macies ieiuna nihil nutriet; secchezza: quo sensu et Plin. utitur 7. 42. 1. — 3) Apud Solin 23. extr. macies aquarum est; scarsezza d'acque. - 4) Transfertur ad orationis tenuitatem et inopiam. Auct. dial. de Orat. 21. Quique alii in eodem valetudinario haec ossa et hanc maciem probant. · · Ennod. 5. ep. 7. Macies ingenii.

[blocks in formation]

MĂCILENTUS, a, um. Adiect. a macer, syllabica adiectione produComparat. macilentior, iufra. Est macie extenuatus, plenus macie; macilento. Plaut. Capt. 3. 4. 114. Macilento ore, naso acuto, corpore albo et oculis nigris. Id. Asin. 2. 3. 20. Macilentis malis, rufulus, aliquantum ventriosus. Pallad. 4. 10. Macilentum solum. Pelagon. Veterin. 13. Hordeo abstinendus, ut macilentior sit equus. Vulg. Interpr. Dan. 1. 10. Vultus macilentiores. Cf. MA

[blocks in formation]

Curionem agnum Plautus pro macro dixit, quasi cura macruisset. Onom. Lat. Gr. Macreo, es; λεπтоŬμάi.

MACRESCO, is, ĕre. Verbum intransitiv. specie inchoativ. a macreo; incipio macrere; dimagrire. Colum. 6. 5. Ne penuria cibi macrescat pecus. Varr. 2. RR. 5. a med. Fames macrescere cogit. Adde 3. 5. Horat. 1. Ep. 2. 57. Invidus alterius macrescit rebus opimis.

MACRICULUS, a, um. Adiect. deminut. a macer; aliquantulum macer; magretto. Varr. 8. LL. 40. V. loc. in MACELLUS.

MĂCRĪNUS, a, um. Adiect. deminut. a macer; macriculus. Not. Tir. p. 67. Macer, macrinus.

MACRITAS, atis, f. Abstractum a macer; macies, tenuitas; magrezza. Vitruv. 2. 4. Macritas arenae. Pallad. 11. 1. Propter macritatem ager semen aliud ferre non valet.

MACRITUDO, Inis, f. Abstractum a macer, idem ac macies. Plaut. Capt. 1. 2. 32. Ossa atque pellis sum, miser a macritudine.

MACRO, as, are. Verbum transitiv. a macer; macrum facio. Legitur in Onom. Lat. Gr. Macro, as; isxvaivos.

MACROCHĒRĂ, ae, f. Adiect. Graecum, μuxpóxtipu; quae longas habet manicas: a μxxpòs; longus, et xeip; manus. Lamprid. Alex. Sev. 53. Chlamydes hirtas Severi, et tunicas asemas, vel macrocheras ad usum revocavit suum. V. CHIRIDOTUS §. 1. MACRŎCHIR. V. LONGIMANUS in fin. MACRŎCOLLUM, V. voc. seq. §. 2.

-

MĂCRŎCOLUM, i, n. Vox Graeca, μxxpóxwdo», quả significatur charta regia, quae magnitudine Augustam, Livianam', Fannianam, ceterasque chartae species exsuperabat: a μxxpès; longus, et xlov; membrum, membrana; carla reale. Cic. 16. Alt. 5.’Apyéťomov translatum in macrocolum lege convivis tuis. Id. 13. ibid. 25. Impensam fecimus in macrocola. 2) Apud Plin. 13 24. 2. Pedalis et cubitalis mensura erat macrocolis. Harduin. ex MSS. itemque Sillig, legunt macrocollis duplici ll, a xóλda; glutinum, ut macrocolla fuerint chartae inter se iunctae, et glutino compactae. Utcumque se res habeat, huiusmodi chartis utebantur describendis syntagmatis ex chirographo auctoris (qui ea in minoribus chartis conscripserat), ut in vulgus ederentur: quod ex allatis Ciceronis locis satis apparet.

MACROLOGIĂ, ac, f. Vox Graeca, puxpodoyiu, qua significatur illud vitium orationis, quo sermo, longior quam oporteat, usurpatur. Graccis litteris scribitur a Quintil. 8. 3. 53., Charis. 4. p. 242. et Diomed. 2. p. 444. Putsch., qui omnes in exemplum afferunt illud Livii: Legati, non impetrata pace, retro domum, unde venerant, abierunt. Latinis autem a Claud. Sacerd. 1. Art. Gramm. 114. et Isid. 1. Orig. 55. 8. aliisque.

MACROPHYLLON. V. MACHAEROPHYLLON.
MACROR. V. MACOR.

MACROS SPARTOS. V. MACHINAMENTUM §. 1. in fin.

MACTABILIS, le. Adiect. verbale a macto; qui mactari, vel mactare potest. Lucret. 6. 805. Tum fit odor vini plagae mactabilis instar. Ita legit Lambinus, alii aliter.

MACTATIO, onis, f. Verbale a macto, idem ac mactatus. Arnob. 7. p. 213. Quod gaudium est, innoxiorum animantium mactatione laetari? Isid. 6. Orig. 19. Unde et mactatio post immolationem est.

MACTATOR, ōris, m. Verbale a macto; occisor. Senec. Troad. 1002. Perge mactator senum.

MACTĀTUS, a, um. Particip. verbi macto, adiectivorum more etiam adhibitum; occisus in sacrificio; seannato in sacrifizio, immolato, sacrificato. Horat. 1. Od. 19. 16. Mactata veniet lenior hostia. Ovid. 15. Met. 448. Placet Achilleos mactata Polyxena manes. Id. 4. Trist. 2. 55. corpora mactata Deo. Suet. Aug. 15. Trecenti ex dediticiis ad aram divo Iulio exstructam hostiarum more mactati. V. Servii locum ad IMMOLATUS §. 1. 2) Item cumulatus, auctus, tum in bonam partem, tum in malam. Ennius apud Serv. ad 9. Aen. 641. Livius inde redit magno mactatu' triumpho. Ter. Phorm. 5. 8. 39. Mactatus infortunio. Varr. apud Non. 2. 556. Grunnit tepido lacte satur, mola mactatus porcus; h. e. hordeo auctus. V. MACTO §. 1.

MACTATUS, us, m. Verbale a macto; occisio. Lucret. 1. 98. Hostia conciderat mactatu moesta parentis. MACTĚ. V. MACTUS §. 3. et seq.

MACTEA. V. MATTYA.

MACTĒNĂ, ae, f. Verbale a macto, quo significari videtur instrumentum mactandi, quod nos dicere possemus mazza. Gloss. Isid. n. 928. Mactena, malleum. Alii leg. Lactena.

MACTO, as, āvi, ātum, āre. Verbum transitiv., quod contractum est a ma pro magis et aucto. Hinc Fest. apud Paul. Diac. p. 125. Müll.« Mactus, magis auctus. » Seu potius est ipsum magis verbali terminatione quasi mago, a quo frequentativ. maglo pro macto, ita ut macto sit idem ac magis duco, magnum facio. Cf. Galvani della favella delle Genti Ital. p. 157. V. §. 1. et Nota II.—b) Mactassint άрxxixйs pro mactaverint vel mactent usus est Enn. apud Non. 4. 297. Qui illum dii deaeque magno mactassint malo. — c) Particip, ma

[blocks in formation]

MACTO proprie ex etymo allato §. a. est magnum facio, honoro, colo; magnificare, onorare: et est verbum sacrum. Cic. Vatin. 6. Cum puerorum extis Deos Manes mactare soleas. Arnob. 1. 24. Liberum patrem fanorum consecratione mactatis. - Poëtice. Cic. 1. Divin. 12. Tu quoque quum tumulos Albano in monte nivales Lustrasti, et laeto mactasti lacte Latinas. 2) Universim mactare dicebantur, cum ture, vino, aliove super hostiam posito diceretur, Macte hostia. Ita Varr. 5. LL. 23. ex lectione Scalig. et Serv. in 4. Aen. 57. Indeque apud Caton. RR. 134. Macte hocce vino inferio esto: Macte hocce ferto esto: Macte hacce dape pollucenda esto. Ubi Deo, cui sacrificatur, dicitur Macte esto pro mactus; h. e. cumulatus, auctusque. Deum autem mactum esse iubebant, quia putabant, sacrificiis augeri Deorum felicitatem. Varr. apud Non. 4. 291. Pultem Diis mactare. V. MACTUS §. 1.3) Metaleptice sumitur pro caedere in sacrificiis, seu immolare, xxt' evînjuɩspòv, quod caedis voce in sacrificiis, ut mali ominis, abstinendum sit. Virg. 4. Aen. 57. mactant lectas de more bidentes. Ubi Servius. Mactant, verbum sacrorum, xat' cùpnμioμòv dictum. Front. de fer. Als. (edente iterum A. Mai) ep. 3. Numa inter liba, et decimas profanandas, et suovitaurilia mactanda aetatem egit. Ovid. 15. Met. 414. Vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras. Lucret. 3. 52. Et nigras mactant pecudes, et maribu' divis Inferias mittunt. 4) Hinc pro devovere, in sacrificium destinare. Liv. 9. 40. Eos se Orco mactare Junius dictitans. Id. 10. 28. Hostium legiones Telluri ac diis manibus mactandas dabo. - 5) Extra rem sacram,

[ocr errors]

II. Macto est etiam quocumque modo augere, vel honore afficere. Cic. de Rep. apud Non. 4. 291. Ferunt laudibus, mactant honoribus.

6) Saepius vero sumitur pro occidere, interficere. Cic. Har. resp. 20. Clodius divisores tribuum domi suae crudelissima morte mactavit. Id. 2. Rep. 25. Sp. Cassium quaestor accusavit, eumque, cedente populo, morte mactavit. Id. 1. Catil. 41. Non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis ? Sil. 17. 500. Mactantur comminus uno Exitio. Martial. 1. 50. Ibi illigatas mollibus damas plagis Mactabis, et vernas apros. Cic. Flacc. 7. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto Vobis ducibus mactatus essem. Tacit. 2. Ann. 13. Perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos. — 7) Item pro violare, vel delere, e medio tollere. Cic. 6. Verr. 11. extr. Cum videant, ius civitatis illo supplicio esse mactatum. — 8) Item pro praecipitare. Accius apud Non. 4. 291. Aut illorum opes fundam in campo, aut naves uram, aut castra mactabo in mare. Ita Nonius. - 9) Item pro afficere. Plaut. Poen. 3. 1. 14. Divitem audacter solemus mactare infortunio. Id. Aul. 3. 5. 62. Dotatae mactant et malo et damno viros. Lucret. 6. 1239. Incuria mactans. Huc spectat Enn. loc. cit. in §. b. - 10) Item pro fatigare, aut molestiam creare. Plaut. Rud. 1. 2. 8. Hoc, quod me mactat, concinnem lutum. Nota I. Constructio verbi est cum accusativo personae vel rei et ablativo modi vel instrumenti: aut cum accusativo rei et dativo perNota 11. Discrimen inter mactare et immolare tradit Isid. Differ. App. n. 181. « Immolare dicitur, cum mola in caput iniecta est; mactatum, hoc factum, quasi magis auctum. »« Mactatio, addit Id. 6. Orig. 19. 31., post immolationem est. » Cf. IMMOLO in Nota §. 1. et 2.

sonae.

[ocr errors]

[ocr errors]

MACTRĂ, ae, f. Vox Gracca, μάxтρx, qua significatur, vas, in quo farina subigitur; madia. Retulit Forcellinus noster auctoritate Petron. fragm. Tragur. 74. Burm. De mactra illam sustuli. Al. leg. de mactrilla; h. e. parva mactra. Sed V. MACHILLA.

* MACTRILLĂ. V. voc. praeced.

MACTUS, a, um. Adicct. per syncopen a mactatus a verbo macto, sive particip. ab inusit. mago. V. MACTO §. a. et cf. MAGIS. Proprie est, ut exponit Fest. loc. ibi cit., magis auctus, cumulatus: et habet locum in sacrificiis, in quibus, ut ait Servius ad 9. Aen. 641., quoties aut tus, aut vinum super victimam fundebatur, dicebant: mactus est taurus vel vino, vel ture; hoc est cumulata est hostia, et magis aucta. Sic quippiam Deo offerentes dicebant Deo: macte hoc vino inferio esto: macte hac dape pollucenda esto: macte hoc porco esto, ut est apud Serv. ibid. et Caton. RR. 132. 134. et 159., quasi Deus ipse ca oblatione maior fieret et honoratior, eiusque beatitas augeretur. In his autem macte esto positum est pro mactus esto, vocativus pro nominativo (quamquam et mactus Antiqui dixerunt, teste Priscian. 5. p. 668. Putsch.), et saepe rò esto omittitur. Locus Catonis est ibid. 134. Ferctum lovi moveto et mactato sic: Iuppiter te hoc fercto obmovendo bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis, domo familiaeque meae, mactus hoc fercto. Postea lano vinum dato sic lane pater, uti te strue commovenda bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vino inferio esto. Id. ibid. 132. Iuppiter dapalis, eius rei ergo macte hac illace dape pollucenda esto. Arnob. 7. p. 296. Mactus hoc vino inferio esto. 2) Pro mactatus.

Lucret. 5. 1338. Ut nunc saepe boves Lucae, ferro male mactae, Diffugiunt. 3) Deinde, extra rem sacram,

II. Macte et macti eleganti usu adhibemus, quoties gratulamur alicui, plaudimus, felicem ac beatum esse, iubemus et cohortamur, ut in virtute excolenda, quam recte factis adhuc ostendit, crescat quotidie magis. Cic. 12. Att. 6. a med. et 1. Tusc. 17. Macte virtute, ego enim ipse cum eodem ipso non invitus erraverim. Virg. 9. Aen. 640. atque his victorem affatur Iulum: Macte nova virtute puer: sic itur ad astra. Senec. ep. 66. ad fin. Macte virtute esto, sanguinolentis et ex acie redeuntibus dicitur; bravi! valorosi! Liv. 7. 56. Macti virtute milites Romani este: vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent. Val. Flacc. 6. 547. Macte, ait, o nostrum genus. Lucil. apud Serv. loc. cit. Macte, inquam, virtute, simulque his versibus esto; h. e. honoratus, laudatus, auctus tum virtute tua, tum versibus meis. Plin. 2. 9. 3. Macti ingenio este, caeli interpretes. Liv. 10. 40. Macte virtute diligentiaque esto. Stat. 7. Theb. 280. Macte animo, iuvenis . Et 1. Silv. 2. 201. Macte toris, Latios inter placidissime vates; h. e. felix connubii. Et ibid. 3. 106. Macte bonis animi. Martial. 4. 13. Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti: Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis. Plin. Paneg. 46. Macte hac gravitatis gloria, Caesar. Et ibid. 89. Macte uterque ingenti in rempubl. merito. - 4) Animadvertenda est illa loquendi ratio apud Liv. 1. 12. ad fin. luberem, macte virtute esse, si pro mea patria ista virtas staret. Ubi al. leg. Iuberem, te maete, etc. Sic Flor. 2. 18. Macte fortissimam, et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem! asseruit cum fide socios, etc. Al. leg. macte esse fortissimam, etc. asseruit: cum fide etc. Quibus locis macte tanquam indeclinabile, vel adverbium ponitur. — Cum genitivo. Martial. 12. 6. Macte animi, quem rarus habet, morumque tuorum, Quos Numa, quos bilaris possit habere Cato. Stat. 2. Theb. 495. Macte animi, tantis dignus qui crederis armis. Absolute et sine casu. Cic. 15. Att. 29. Servuli dicunt, eum, et agripetas eiectos a Butbrotiis, macte! bella cosa! molto bene!

[blocks in formation]

MACULA proprie est nota, signum differens colore a reliquo corpore; segno, macchia. Plin. 37. 56. 3. Gemma purpurea nigris interpellantibus maculis. Virg. 3. G. 56. bos maculis insignis et albo; h. e. albis maculis. V. ENDIADYS. Et 4. ibid. 91. de rege apum. maculis auro squalentibus ardens. Et 9. Aen. 49. Equus albis maculis; segnato a rotelle. 2) Latiore significatione dicitur etiam de signis, quae arte confecta sunt, ut in vestibus, retibus et similibus; maglia. Ovid. 5. Heroid. 19. Retia saepe comes maculis distincta tetendi. Colum. 8. 15. Locus clatris, vel grandi macula retibus contegitur. Varr. 3. RR. 11. septum totum rete grandibus maculis integitur. Cic. 7. Verr. 11. Reticulum ad nares sibi admovebat, tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. - 3) In loco Varronis allato quidam omittunt vò rete, et maculas pro ipso rete poni putant. Est qui affert et locum Claudian. 5. Rapt. Pros. 266., sed ibi non de reti, sed de tigris maculis sermo est. Licebit tamen, si usu veniat, maculas pro reti usurpare per synecdochen. 4) A similitudine de tela aranei Plin. 11. 28. 3. Araneus... texere a medio incipit. . . maculasque paribus semper intervallis indissolubili nodo implicat. 5) Translate. Cic. Somn. Scip. 6. Vides habitari in terra raris et angustis in locis: et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas: maculas vocat, quia loca terrae habitabilia rara sunt, et intervallis dissita, sicut in veste maculae. - 6) Deinde

II. Macula sumitur et in melam partem, et est sordes, labes, quidquid alicuius rei proprium colorem inficit et corrumpit; macchia. Cic. 1. Nat. D. 28. Est corporis macula, naevus: illi tamen hoc lumen videbatur. Ovid. 3. Fast. 824. Maculas auferre de vestibus. Plin. 20. 50. 2. extrahere. Id. 12. 54. 8. in veste facere. Id. 28. 23. 7. e veste abluere. Id. 20. 4. 4. Lentigines ac maculas e facie tollit elaterium; le tacche. Et ibid. 51. 9. Ruta illita cicatrices et maculas toto corpore emendat. Id. 36. 33. 1. Melitites medetur maculis corporis. Petron. Satyr. 102. Aquac aspergo corpori maculam imponit. Ovid. 5. Met. 455. Combibit os maculas. Plaut. Capt. 3. 4. 65. Maculatur corpus maculis luridis.—7) Hinc iterum, translate, est res turpis honestatem deformans, nota, infamia, dedecus; nota, taccia, disonore, infamia. Lucil. apud Non. 4. 311. Quem scis scire tuas omnes maculasque notasque. Cic. Manil. 3. Delenda vobis est illa macula, Mithridatico bello suscepta, quae penitus iam insedit atque inveteravit in populi R. nomine. Id. Dom. 9. a med. Homo omnium scelerum libidinumque maculis notatissimus. Id. 7. Verr. 46. Errabas, Verres, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum, sociorum innocentium sanguine eluere arbitrabare. Id. Plane. 12. Hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? Id. Rosc. Am. 59. Legationis caeremoniam perfidia pollucre, maculaque afficere. Senec. Herc. Oet. 1454. Imprimere maculam

« НазадПродовжити »