Зображення сторінки
PDF
ePub

tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit. Gell. 20. 1. Sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit. Plaut. Trin. 2. 2. 38. Mihi quidem aetas est acta ferme, tua istuc refert maxume. Caes. 1. B. G. 40. Huic legioni Caesar . . . propter virtutem confidebat maxime. 2) Item adiectivis, etiam illis, quorum superlativus est in usu. Cic. in Senat. 2. Vir maxime fidelis, et minime timidus. Caes. 1. B. G. 3. Maxime plebi acceptus. Et ibid. 9. Loca maxime frumentaria. Et 2. ibid. 4. Nervii, qui maxime feri inter ipsos habentur. Phaedr. 4. 10. 17. Tibi inveniri maxime contrarios. Ter. Phorm. 2. 1. 65. Nec si cognita est maxume, non fuit necesse habere. Cic. Amic. 21. Maxime naturali carent amicitia. Id. ibid. 25. Res maxime necessaria. Quintil. 1. 11. 13. Elegere locos maxime idoneos. Sall. Iug. 47. Forum rerum venalium totius regni maxume celebratum. Cf. Eiusd. loc. in §. 11. fin. — 3) Imo et cum superlativis; quamquam sunt, qui improbant, ut Donat. p. 1740. Putsch. Liv. 41. 23. Ego maxime gravissimam omnium rem agi arbitror. Al. leg. maximam et gravissimam. Cic. 12. Att. 38. Aberratio a dolore, quae maxime liberalissima est. Al. leg. liberalis. Gell. 13. 16. Hi sunt vel maxime humanissimi. Colum. 9. 3. Quanto grandior apis, tanto peior: si vero saevior, maxime pessima est. Est qui suspecta haec verba habet. De his aliisque locis V. Hand, Tursell. T. 5. p. 590. et seq. 4) Item cum adverbiis etiam comparativorum. Sall. Cat. 37. Imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est. Ter. Hec. 1. 2. 85. Atque ea res multo maxime disiunxit illum ab illa. Ammian. 21.16.7. Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas. 5) Praeterea II. Maxime saepe est praecipue, cum primis, praesertim; specialmente, principalmente. Cic. 2. Nat. D. 66. Quae ratio poëtas, maximeque Homerum impulit, ut etc. Id. Dom. 18. Intuemini paulisper animis iuventutem, et eos maxime, qui etc. Id. 7. Att. 12. a med. Scribe aliquid, et maxime, si Pompeius Italia cedit. Id. 5. Fin. 1. Constituimus, ut ambulationem conficeremus in Academia, maxime quod is locus a turba vacuus esset. Nep. Iphicr. 3. Quod cum in aliis rebus declaravit, tum maxime in Amyntae liberis tuendis. Colum. 12. 53. a med. Haec salsura luna decrescente, maxime per brumam, sed etiam mense Februario commode fiet. -6) Huc spectant Plaut. Amph. 2. 2. 140. enimvero illud praeter alia mira miror maxime. Ter. Eun. 1. 2. 92. hac re arbitror id posse fieri maxime. Cic. 3. Verr. 5. Neminem vestrum praeterit,'iudices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciae Siciliae... consistere in re frumentaria maxime. - Ter. Phorm. prol. 27., is erit Phormio Parasitus, per quem res geretur maxime. —7) Aliquando sensus pendet ab ipso verbo. Plaut. Amph. 1. 1. 271. Legiones quom pugnabant maxume, Quid in tabernaculo fecisti? h. e. acerrime. Id. ibid. 1. 1. 44. Nam quom pugnabant maxume, ego fugiebam maxume. Id. Bacch. 4. 9. 80. Nam ego non laturus sum, si iubeas maxume; h. e. instanter. - 8) Est etiam, ut plurimum. Gell. 17. 8. Puer ad annos maxime natus octo; al più che aver potesse.—9) Item fere, potissimum. Liv. 38. 17. Pro concione milites maxime in hunc modum allocutus est consul. Id. 54. 13. In hunc modum maxime adhortatus pronuntiat. Id. 7. 30. Legati maxime in hanc sententiam loquuti sunt. Curt. 9. 2. Ad concionem vocatis militibus, ad hunc maxime modum disseruit. Liv. 37. 30. Hoc maxime modo ad Myonnesam navali praelio pugnatum est. Cf. Curt. 3. 2., 3. 6. et 8. 11. et Liv. 21. 38. et 35. 34. — 10) In responsionibus est assentientis, concedentis, affirmantis. Ter. Eun. 1. 2. 109. Tu Parmeno fac illi adducantur. Pa. maxime; si, mai sì, volentieri. Et 2. 3. 42. Nonne hoc monstri simile est? quod ais? Pa. maxime; certissimamente. Et Hecyr. 4. 4. 86. Puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. Phi. maxime. Plaut. Stich. 4. 1. 32. Praesente te, huic apologum agere unum volo. Epi. maxime. Adde Eund. Curc. 2. 3. 56.11) Saepissime vero sensus pendet ab aliis particulis, quibuscum coniungitur. Quare T

--

III. Maxime praeponitur interdum quam aut vel augendi gratia. Cic. 1. Orat. 34. Versibus propositis quam maxime gravibus. Et mox. Verbis, quam maxime possem, lectis. Et ibid. 35. Dicere quam maxime ad veritatem accommodate; più che si può. Et Partit. 33. Quae quidem vel maxime suspicionem movent; più d'ogni altra cosa. Id. 2. Nat. D. 65. Illud vero mihi videtur vel maxime confirmare, Deorum providentia consuli rebus humanis. Id. 1. Orat. 8. Hoc enim uno praestamus vel maxime feris. Ter. Adelph. 5. 8. 2. Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus Quam maxume unam facere nos hanc familiam. Plaut. Mil. 4. 4. 17. Nunc quam maxume opus est dolis. Id. ibid. 3. 1. 186. quam potes, tam verba confer maxume ad compendium; h. e. quam maxime confer. — Sall. Cat. 1. Quo mihi rectius videtur memoriam nostri quam maxime longam efficere. 12) Idem valet praeposito unus. Curt. 5. 2. Qui praelium unus maxime accenderat. Nep. Milt. 4. Quum sua modestia unus omnium maxime floreret. - 13) Cum admodum legitur apud Auct. ad Herenn. 4. 12. Quae maxime admodum oratori accommodata est. Kayser legit ad modum divisim.-14) Cum particula quum vel cum (qua et in unam vocem coalescente, cummaxime, coniunctim scribitur) sensum pariter au

[ocr errors]

get. Ter. Heaut. Cummaxime volo te dare operam. Cic. Cluent. 5. Quae multos iam annos et nunc cummaxime filium interfectum cupit; piucchè mai. - 15) Cum maxime significat etiam tempore praesenti, in praesenti; al presente. Id. Har. resp. 15. Antiqua negligimus, etiamne ea negligimus, quae fiunt cum maxime? Senec. 3. Benef. 3. Nemo nostrum novit, nisi id tempus, quod cum maxime transit: ad praeterita rari animum torquent. 16) Item praemissa particula ut. Ter. Hec. 1. 2. 40. Hanc Bacchidem Amabat ut cum maxime tunc Pamphilus; piucchè mai. Cic. 2. Q. Fr. 6. a med. Domus celebratur ita, ut cum maxime; tanto, quanto in altro tempo mai. · 17) Ut qui et quam qui maxime refertur etiam ad personam. Id. 5. Fam. 2. circa med. Tam sum amicus reipublicae, quam qui maxime; quanto altri mai. Et Liv. 5. 25. a med. Grata ea res, ut quae maxime senatui unquam fuit. Id. 7. 33. Praelium, ut quod maxime unquam, pari spe, utrimque aequis viribus. . . commissum est. - 18) Huc etiam spectat formula ut quisque maxime - ita maxime sive potissimum item ut quisque maxime ita minime. Cic. 1. Offic. 15. extr. Ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari. Et ibid. 19. Ut quisque animi magnitudine maxime excellit, ita maxime vult princeps omnium esse. Id. 1. Leg. 48. Ut enim quisque maxime ad suum commodum refert, quaecumque agit, ita minime est vir bonus. Id. Rosc. Am. sub fin. Ex quibus rebus maxime respublica laborat, iis maxime mederi convenit.—19) Item formulae maxime quod, maxime quia, maxime si, et notant praesertim. Id. 12. Att. 19. De Cocceio et Libone quae scribis, approbo; maxime, quod de iudicatu meo. Varr. 1. RR. 51. Aream esse oportet solidam terra pavita, maxime si est argilla. Huc spectant Cic. 13. Att. 1. Nec raro ullum genus possessionis est, quod malim, maxime scilicet ob eam causam, quae suscepta est. Plin. 25. 21. 3. Nec album (melanpodion facile colligitur, caput aggravans, maxime nisi praesumatur allium.20) Denique, cum gradatim descenditur, habet post se particulas mox, deinde, post, tum, et huiusmodi. Colum. 3. 12. a med. Saserna maxime probat solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum. Id. Arbor. 16. Vitem maxime populus alit, deinde ulmus, deinde fraxinus. Cic. Rabir. Post. 12. Me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. Id. Caecin. 9. Maxime fuit optandum Caecinae, ut controversiae nihil haberet: secundo loco, ut ne cum tam improbo homine: tertio, ut cum tam stulto.

[blocks in formation]
[ocr errors]

MAXUMUS, a, um.

V. MAXIME init. et MAGNUS §. f.

MAZĂ, ae, f. Vox Graeca, μása, qua significatur farina hordeacea, vel panis lacte, sero, aut aqua subactus, quem Varr. 2. RR. 9. a med. et Colum. 7. 12. a med. canibus in cibum dari iubent; zuppa in latte. - Eadem vero est ac polenta, quam vocem V. suo loco, ibique loc. Senec. Cf. CYNOMAZON. Grat. Cyneg. 507. Lacte novam pubem, facilique tuebere maza. Sic Nemesian. Cyneg. 161. Interdumque cibo Cererem cum lacte ministra. Cf. MAZONOMUS. MAZĂRĂ. V. MATERIS .

MAZĀROTH, indecl. plur. f. Vox Hebraica

(Matzzardth), qua

proprie significantur hospitia, speciatim vero signa Zodiaci, ut explicat Gesen. in Lex. Hebr. ad h. v. LXX. Interpr. Graece pašovpád, apud lob, 38. 32. vel pagalw9 (4. Reg. 23. 5.) ex Chaldaica forma,

(Matzzalaiià). Exinde et Vulg. Interpr. Ital. vertit, teste Eucher. 2. Instr. 3. Mazaroth, Zodiacon, quae duodecim signa mathematici afferunt. Vulg. noster habet primo loco lucifer, altero duodecim signa.

MAZŎNŎMUS, i, m. Vox Graeca, pašovóμos; h. e. laux: a μúğu; maza. Primo enim sic dicebatur vas, in quo maza apponebatur, nempe quia solerent mazas véμew; h. e. distribuere. Sed postea usurpari coepit generatim pro omni lance rotunda; piatto reale, tagliere. Horat. 2. Sat. 8. 86. Mazonomo pueri maguo discerpta ferentes Membra gruis. Acro ad h. 1. mazonomum magnum salsare, et Scholiast. Cruq. vocat magnam scutellam. V. SALSARE. Varr. 3. RR. 4. Ut in eodem tecto oruithonis inclusum triclinium haberet, ubi delicate cenitaret: et alios

[blocks in formation]

II. ME pro Mihi. V. EGO §. b.

MEABILIS, le. Adiect. Verbale a meo; qui facile meat, et quoquo penetrat; che facilmente passa e penetra. Plin. 2. 4. 1. Aër vitalis, et per cuncta rerum meabilis, totoque consertus. 2) Item qui transiri facile potest; che facilmente si passa. Id. 6. 1. 2. Transitus vel bubus meabilis. Iornand. de reb. Geth. 7. Locus vix tamen plaustro meabilis.

MĚĀCŬLUM, i, m. Verbale a meo, idem ac meatus. Capell. 8. p. 274. Apud vos, Superi caelestesque, qui vestra recensebitis meacula, noɑ tacebo; h. e. qui cognoscetis vestros in caeli regionibus excursus; hic eaim loquitur Astronomia. Alii minus recte leg. metacula. MEANDER et Meandros. V. MAEANDROS §. c.

MĚAPTĚ. V. MEUS §. e.

MEATIM. Adverb., ponitur a Grammaticis ut Latinum, a meus, personam tantum significans: et exponunt meo more; sicut tuatim tuo more. Priscian. 12. p. 949. Putsch, Donat. edit. II. p. 1759., Serg. in Donat. p. 1850., Cledon. p. 1919. et Augustin. Grammat. p. 2010., sed nullo praeterea confirmant exemplo. Cf. SUATIM.

MEATOR, ōris, m. Verbale a meo; viator, qui meat; passeggiere. Inser. apud Guarini in Prosod. Lat. fund. p. 133. Dole, meator, quisquis hoc legis carmen. Alia apud Marini, Iscriz. Alb. p. 146. Interpres Divům, caeli terraeque meator; h. e. Mercurius, qui cum sit Iovis nuncius, e caelo ad terram saepius meare solet.

MĚĀTUS, us, m. Verbale a meo; actus meandi, itio, progressus, motus; andamento, corso, moto. Lucret. 1. 128. solis lunaeque meatus Qua fiant ratione. Virg. 6. Aen. 850. Caeli meatus radio describere. Tacit. 1. Hist. 62. Aquila leni meatu, velut dux viae, praevolavit. Petron. Satyr. 122. de caelo Delphicus ales Omina laeta dedit, pepulitque meatibus auras. Tacit. 6. Anr. 28. Ubi par oneri, par meatui sit. Sil. 12. 102. Nubivagus meatus; volo. Eumen. Paneg. ad Constant. Caes. 8. Regionem obliquis meatibus Scaldis intersluit. Quintil. 7.10.10. Pulsus venarum, caloris motus, spiritus meatum sentire; il respiro. Sic Plin. 6. ep. 16. a med. Meatus animae gravior et sonantior. Plin. alter, 2. 13. 8. Flexuosus draconum meatus. Id. 3. 1. 2. Oceanus avido meatu terras demergens. Claudian. 1. in Rufin. 5. Praescriptosque mari fines, annisque meatus. 2) Ubi ait Solin. 30. a med. Lupi in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu, quam meatu: Salmasius, quid, inquit, hic meatum vocet, sane nescio: illud scio, eum nugari. Fortasse Solin. illud meatum pro nisu saliendi posuit: quod si est, improprie certe est locutus. 3) Item ipse locus, per quem itur, transitus, via; strada, passo, meato. Val. Flacc. 3. 403. specus, Umbrarumque meatus Subter. Plin. 19. 26. 5. Meatum vomitionibus praeparare. Et 28. 55. 1. laxare spirandi. Tacit. 14. Ann. 51. impedire. Plin. 20. 84. 5. Malvae decoctae succus pori meatus suaves facit. Ubi Harduin. Urinae credo meatum intelligit. Tacit. Germ. 4. Danubius in Ponticum mare sex meatibus erumpit. Claudian. B. Get. 336. Bifido meatu divisus Rhe- 4) Meatus absolute usurpatus est meatus urinae, seu pudendum equae in Epigr. incert. poëtae in Antholog. Lat. T. 1. p. 628. Burm. Gaudens monstrifero calere luxu, Fessae cornipedis fricas meatum.

nus.

[ocr errors]

MECASTOR, Me castor et Mehecastor, absolute, iuramentum est muliebre; per mia fé, affè: ut exponunt Fest. apud Paul. Diac. p. 125. Müll. Mecastor, et mehercules iusiurandum erat: quasi diceretur, ita me Castor, ita me Hercules, ut subaudiatur, iuvet. Gell. 11. 6. esse ait feminarum proprium, sicut mehercules virorum: quod et in ECASTOR §. 2. adnotavimus, et fideliter Ter. et Plaut. servare dicuntur. Ter. Hecyr. 1. 2. 8. Salve, mecastor, Parmeno. Sy. et tu, edepol, Syra. Plaut. Aul. 4. 1. 28. Nec nunc, mecastor, quid hero dicam, queo comminisci. Id. Stich. 1. 3. 87. Certo, mecastor, id fuit nomen tibi. -2) Nihilominus utuntur hoc iuramento parasitus apud Eund. Asin. 5.2.46. et Argyrippus ibid. 80.. - Huc etiam spectat Hieronym. ep. 21. V. loc. in ECASTOR §. 2. MECHANĂ, ae, f. Vox Graeca, μnxx, qua instrumentum mechanimum quodlibet significatur. Spartian. Caracall. 9. Et tantum est

spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis. Alii leg. mechanicis.

MECHANĒMĂ, ǎtis, n. Vox Graeca, μnxάvnμœ, qua significatur ingeniosum manus artificium, artificiosum opus: a μnx; machina, inventum. Sidon. 1. ep. 9. Deus bone! quae ille digitis mechanemata facit! MECHANICE. V. MECHANICUS §. 3.

MĒCHĂNICOS. Adverb. Graeca positione, mechanico artificio: sic Organicas; organico. Utrumque legitur apud Vitruv. 10. 1. V. OR

GANUM.

[ocr errors]

MECHANICUS, a, um. Adiect. Graecum, μxò, eiusdem significationis, a xa; machina, artificium. Est autem ad eas res pertinens, quae manu simul et ingenio fiunt, et fabrili artificio constant; meccanico, artifizioso. Gell. 10. 12. Simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum. Lamprid. Alex. Sev. 22. Mechanica opera Romae plurima instituit. Firmic. 6. Mathes. 31. ante med. Artis mechanicae divinus repertor. Apul. Apol. Me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo vidissem affabre factas, invitatum eius artificio, quaedam mechanica ut mihi elaboraret, petisse. 2) Translate. Rhemn. Fann., sive Priscian. de ponderib. 102. Quod tibi mechanica promptum est depromere musa; h. e. mechanicae artis instrumento et ingenio. 3) Absolute, substantivorum more,

MECHANICA, ae, et Mechanice, Graeca positione, es, f. Est ars mechanica. Symmach. 10. ep. 38. (al. 45.) Cyriades mechanicae professor super basilicae atque pontis immodico sumptu perstrictus est. Fragm. Palaemonis de arte in Analect. Grammat. p. 202. Endl. Mechanice, tectonice. - 4) Item

[ocr errors]

MECHANICUS, i, m. Est is, qui artem mechanicam exercet; ingegnere, proto. Colum. 3. 10. Sipho, quem diabeten vocant mechanici. Suet. Vesp. 18. Mechanico grandes columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti etc. Lucil. apud Fest. in Petauristae, p. 206. Müll. Sicuti mechanici cum alto exsiluere petauro; h. e. qui in machinis mira edunt populi oblectandi gratia.

MECHANISMĂ, ǎtis, n. Est idem ac mechanema; meccanismo. Cassiod. 1. Variar. 45. Mechanisma solum est, quod illam (naturam) ex contrariis appetit imitari.

MECHIR, iris, m. Est nomen mensis apud Aegyptios, qui maxime Romanorum Ianuario, et aliqua ex parte Februario respondebat. Plin. 6. 26. 11. Ex India renavigant Mechiris Aegyptii mensis intra diem sextum, quod fit intra idus lanuarias nostras. Adde Polem. Silv. in Kalend. mens. Febr. init. De hoc mense plura habet lablonsk. Opusc. T. 1. p. 143.

MECO et Mecu pro Mecum in Inser. apud Momms. n. 6629. et in Giornale Arcad. T. 59. p. 237. Cf. CUM §. c. et EGO §. 17. et seqq. MECOENAS vel Mecaenas. V. MAECENAS.

MECON, Graeca positione, ōnis, f. Vox Graeca, μńxwv; h. e. papaver; quod Graeca etiam positione usurpatur, ut mecona pro meconem in accusat. sing. — b) Ab hac voce, quae civitate quoque Romana donata est, aliae etiam componuntur sive derivantur, quarum aliquot pariter a Latinis adhibentur; nempe meconis, meconites, meconium.

MECON proprie est papaver; papavero. Plin. 20. 80. 1. Tertium genus est tithymadon, mecona vocant, alii paralion, folio lini, albo, capite magnitudine fabae. Adde Apul. Herb. 53., quo loco mecon agria, mecon rhecas et mecon caratitis distinguuntur inter se, et ibid. 109. −2) Id. ibid. 92. Mecon aphroden appellari tradit a quibusdam ebulum; sed contra Plin. docet 27. 95. 1. ita peplin alios vocare. V. MECONIUM §. 2.

-

MECONION. V. MECONIUM .

MECONIS, ĭdis, f. Vox Graeca, μxwvis, qua significatur genus lactucae atrae et amarae, quae lacte soporifero, instar papaveris, abundat; μx enim papaver significat. Plin. 19. 38. 2. et 20. 26. 5. V.

FOLLICULOSUS.

MĒCŌNĪTES, ae, m. Vox Graeca, μnxwvítns, qua significatur gemma papaver exprimens, quod Graece μxov est. Plin. 37. 63. 1.

MECONIUM et Meconion, Graeca positione, ii, n. Vox Graeca, μnxvi, qua significatur apud Plin. 20. 76. 4. et 25. 91. 1. succus expressus ex capitibus et foliis papaveris decoctis; sugo di papavero. - 2) Item herba, quae et peplis dicitur. Id. 27. 93. 1. 3) Item prima excrementa, quae infantes emittunt. Id. 28. 13. 2.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Alii autem ducunt a pédwv; curator, imperans.

Quid sit exponit Fest. apud Paul. Diac. p. 123. Müll. Meddix apud Oscos nomen magistratus est. Ennius: Summus ibi capitur meddix, occiditur alter. V. vocem seq.

MEDDIXTUTICUS (et Medixtuticus, perperam vero Medixstuticus), i, m. Nomen a meddix et tuticus, quod alterum apud Oscos significare videtur summum vel totum (cui origine videtur respondere) ita ut meddixluticus idem sit ac summus apud Campanos magistratus. Liv. 22. 19. Praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno meddixtuticus erat. Id. 26. 6. Meddixtuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Lesius erat. Inser. Herculanensis apud Rosin. Dissert. isagog. p. 58. L. Labeo, L. Aquilius meddixtutici etc. Ex qua apparet, geminum fuisse magistratum, quorum alter alternatim imperium haberet in bello, ut Romae consules. V. Lanzi, Sagg. di ling. Etr. T. 2. p. 609.

MEDEX, ae, f. Est hoc nomine gemma nigra, venis aurei coloris, sudorem reddens croci, saporem vini, quam a Medea, Colchorum regis filia, et maga insigni, inventam fabulantur. Plin. 37. 63. 1. et Isid. 16. Orig. 11. 4., ubi vulgo olim perperam Media legebatur. Cf. MEDEA in ONOM.

MĒDĒIS, ĭdis, f. Adiect. patronym. a Medea (de qua V. in ONOM.), cuius nomen, cum in communem usum traductum pro inaga fuerit, factum est etiam ut adiectivum Medeis pro magico usurparetur. Hinc Ovid. 2. Art. am. 101. Medeides herbae; 4. e. magicae, qualibus Medea utebatur.

MĚDĚLĂ, ae, f. Verbale a medeor; medicina, remedium, curatio; medicina, rimedio. Iustin. 11. 1. Queis rebus veluti medela quaedam interventus Alexandri fuit. Gell. 12. 5. Cum medicos arcessisset, collocutusque de facienda medela esset. Apul. 8. Met. Vulneribus medelas varias adhibere. Gell. 16. 11. Herbarum succis faciunt medelarum miracula. Et 15. 1. Qua medela, quaque solertia ignem defenderes. Id. 5. 14. ad fin. Mea opera et medela levatus. Quintil. Declam. 15. Nobis habere medelam non liceat, vobis liceat habere venena? - 2) Translate. Gell. 20. 4. Legum opportunitates et medelae. Auson. Profess. 45. Nostri medela, Nepotiane, pectoris.

[ocr errors]

MĚDĚLIFER, ĕra, ĕrum. Adiect. a medela et fero; qui medelam fert. Venant. Vit. S. Martin. 1. 523. Quanta medelifero manavit gratia tactu.

MEDENS, entis. Particip. verbi medeor, adiectivorum more, atque etiam absolute, adhibitum; qui medetur, medicus; medico. Lucret. 1. 954. Sed veluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, etc. Ovid. 21. Heroid. 14. Adiuvor et nulla fessa medentis ope. Id. 15. Met. 629. nihil artes posse medentum. Plin. Paneg. 22. Aegri quoque, neglecto medentum imperio, ad conspectum tui prorepere. Tacit. 5. Hist. 6. Balsami humor in usu medentium est. Plin. 25. 49. 1. Democrates e primis medentium.

MEDEO, es, saepius vero, deponentium more,

MĚDĚOR, ēris, ēri. Verbum intransitiv., transitivorum more aliquando etiam adhibitum, forma deponeus, pro qua et active aliquoties in usu fuit, vulgo a μidw seu μedè; impero, ductum; Medicorum enim est imperare (Cf. IMPERO §. 12.).—b) Praeterito caret, vel a medicor sumit: quod et Diomed. 1. p. 376. admonuit.—c) Particip. medens, V. suo loco, medendus §. 4. — d) Derivata, medela, medibilis, medicabilis, medicabiliter, medicabulum, medicamen, medicamentarius, medicamentosus, medicamentum, medicatio, medicator, medicatus, us, medicina, medicinaculum, medicinalis, medicinius, medicino, medicinus, medico, medicor, medicosus, medicus, meditrinalia. — e) Composita, ex-medico, immedícabilis, immedicabiliter, immedicatus, medelifer, mulomedicina, mulomedicus, omnimedens, praemedicatus, remedio.

MEDEOR proprie est medelam et remedium affero, medicor, curo; medicare, rimediare: et adhibetur fere cum dativo. Cie. 2. Orat. 44. Medico non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam natura corporis cognoscenda est. Id. Rose. Am. 44. Cum capiti mederi debeam, reduviam curo (proverbialis locutio de eo, qui de minori malo est sollicitus, maiore neglecto). Plin. 8. 44. 2. Mederi oculis herba chelidonia. Laurea Tull. in Epigr. apud Eund. 31. 3. 2. Sint plures, oculis quae medeantur, aquae. Plin. 20. 2. 2. Radix succo medetur dolori dentium. Id. 27. 115. 1. Mammis tragion unice medetur. Id. 24. 22. 3. Pinea resina capitis vulneribus optime medetur. Id. 27. 64. 1. praeclare. Id. 54. 55. 1. iucunde. Et 29. 39. 5. eximie. — Cum accusat. et praepos. Id. 9. 51. 3. Cancri contra serpentium ictus medentur.—2) Apud Ovid. 2. Art. am. 755. et 7. Met. 526. Medendi ars; la medicina. Adde Senec. ep. 87.3) Translate elegantes habet usus. Cic. 1. Agr. 9. Huic malo pro se quisque nostrum mederi, atque hoc omnes sanare velle debemus. Id. 7. Fam. 28. Dies stultis quoque mederi solet. Id. 1. Q. Fr. 1. 10. extr. Mederi incommodis omnium. Id. Sext. 13. afflictae et perditae reipubl. Id. 6. Verr. 51. a med. religioni. Sall. Iug. 43. invidiae. Ovid. 7. Met. 837. labori. Et

[ocr errors]

9. ibid. 774. timori. Tacit. 6. Ann. 18. periculis fratris. Caes. 5. B. G. 24. inopiae rei frumentariae. Nep. Pelop. 1. tum satietati, tum ignorantiae lectorum. Tacit. 4. Ann. 16. rei alicui lege, aut decreto senatus. Senec. Herc. Fur. 1261. nemo polluto queat Animo mederi: morte sanandum est scelus. - Passive impersonaliter. Vitruv. 6. 11. Ut huic vitio medeatur, sic erit faciendum.-4) Transitivorum more, II. Medeor cum accusativo, ut medicor. Ter. Phorm. 5. 4. 2. Quam scitum est, eiusmodi parare in animo cupiditates, Quas, cum res adversae sient, paulo mederi possis! Ita legit etiam Priscian. 8. p. 795. Putsch. et 18. p. 1162. Sunt tamen duo MSS. apud Westerhov. et quatuor apud Bentlei. et editio anni 1469., ubi legitur quibus. Addit Voss. 7. Gramm. 21. illud Vitruv. 8. 3. ante med. Bituminosi fontes interioris corporis vitia potionibus purgando solent mederi. Sed hoc nihil conficit, si vitia ad purgando referas. Legitur etiam apud lustinian. 2. Institut, tit. 7. sub fin., sed hoc non est satis, ut imitari passim liceat, inquit Forcellinus noster, sed passive in participio adhibent Vellei. 2. 25. Aquae salubritate, medendisque corporibus nobiles. Suel. Vesp. 8. Medendae valetudini, leniendisque morbis nullam opem non adhibuit. — 5) Hinc absolute medendo passive. Virg. Aen. 46. haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur: exsuperat magis, aegrescitque medendo; h. e. dum ei medicina adhibetur. Hieronym. ep. 22. n. 8. Vini potio concedatur, ut ex hoc stomachi dolor, et frequens medeatur infirmitas. Ex Cod. Atestino mallet Cavedoni in Opusc. di Modena, T. 4. p. 172. mutare medeatur in meretur, quod non est necesse. - 6) Activa forma, sed intransitivorum more, Ill. Medeo, es, ēre. Eodem sensu usurpat Venant. Vit. S. Martin. 2. 21. Plurima dum faceret, neque cura mederet alumnae . MED ERGA. V. ERGA §. 1.

[blocks in formation]

MEDIALE, is, n. Est pars media; la parte di mezzo. Solin. 20. a med. Arbor pinei generis, cuius mediale succino lacrymat. Et 52. a med. Lignum omne, atque mediale eadem ferme facie, et nitore. - 3) Alio sensu

II. Medialis pro medidialis, a medidie pro meridie. Hinc Fest. apud Paul. Diac. p. 124. Müll. Medialem appellabant hostiam atram, quam meridie immolabant; h. e. quia medio die. Al. leg. medidialem.

MĚDĬAMNUS, a, um. Adiect. a medius et amnis; qui in medio amne est. Priscian. 17. p. 1097. Putsch. A medio terrae mediterraneus, et a medio amnis mediamna.

MEDIANS, antis. Particip. verbi medio, adiectivorum more etiam adhibitum; qui mediat; che divide per mezzo, intermedio. Pallad. 4. 10. ad fin. Inoculari ficus locis siccis Aprili, humidis lunio mediante poterit; a mezzo Giugno. Vulg. Interpr. Ioh. 7. 14. Die festo median- 2) Translate. Mamert. Claudian. 1. Stat. an. 1. Utrumque a se. odio mediante, longinquant.

te.

MĚDĬĀNUS, a, um. Adiect. a medius, eiusdem significationis; qui in medio est; di mezzo. Vitruv. 3. 1. sub fin. Medianae columnae. Et ibid. 3. ad fin. Acroteria mediana altiora, quam angularia. Et sub fin. Capita leonina mediana. Veget. 2. Veterin. 40. Medianus digitus. - 2) Mediana porta, urbis est, quae in via media, vel quae per mediam urbem introitum et exitum praebet. Inser. apud Fabretti, p. 463. n. 95. Locus, qui est extra portam medianam. 3) Vena mediana dicitur a Soran. Isag. 21. et 23. eadem quae mese, quod sit media inter cephalicam et lepaticam. - 4) Absolute, substantivorum more, MEDIANUM, i, n. Est media pars. Ulp. Dig. 9. 5. 5. Oportebit praetorem dare actionem in eum, ex cuius cubiculo, vel exedra deiectum est, licet plures in eodem coenaculo habitent: quod si ex mediano coenaculi quid deiectum sit, verius est, omnes teneri. Al. leg. menianum. V. MAENIANUM §. 6.

MEDIASTĪNUS et Mediastrinus, i, m. Nomen proprie adiect. a medius, absolute adhibitum de servo, qui inter alios velut medius sit ad omnium imperia paratus. Cf. loc. Acron, infra. Porro hic erat servus infimi ordinis, nullo certo ministerio addictus, sed viliora quaeque munia obire solitus, quae non solum domini iusserint, sed etiam alii servi, qui peculiari officio sunt destinati, sive ruri, sive in urbe; servo, famiglio di servizio basso. Colum. 2. 13. a med. Posse agrum ducentorum iugerum subigi duobus iugis boum, totidemque bubulcis, et sex mediastinis. Id. 1. 9. Longissimum quemque aratorem faciemus: mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus (His locis Colum. intelligit servum rusticum, qui neque villicus sit, neque arator, neque vinitor, neque bubulcus: horum enim sunt certa munia: sed qui sarriendo, occando, runcando, fodien

Rem. am. 135. Ergo ubi visus eris nostrae medicabilis arti. Al. leg. nostra arte. Sil. 10. 416. et non medicabile vulnus. 2) Item qui medicari, et sanare potest; medicinale. Colum. 7. 10. in fin. Ligni succus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit. Pallad. 2. 15. sub fin. Ipsum mel ita medicabile fieri, ut ex eo facta potio arterias curet. Val. Flacc. 4. 87. Securum numeris agit, et medicabile carmen; h. e. luctum et laborem levans.

MEDICABILITER, Adverb. a medicabilis; medicando et sanando; giovevolmente. Pallad. 3. 31. Hoc vinum solet limum dysentericae passionis medicabiliter asperare.

MEDICABULUM, i, n. Verbale a medicor, quo significatur locus medicinae, ut natabulum locus ad natandum. Apul. Florid. n. 16. Contuli me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula, et aegris medicabula.

do, et similibus operam navat, et latiore vocabulo opera et operarius dicitur, lavoratore). Id. ibid. Separandi sunt aratores a vinitoribus, iique a mediastinis. Cic. 2. Catil. 3. Exercitus collectus ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis mediastinis, decoctoribus, etc. Horat. 1. Ep. 14. 14. Tu mediastinus tacita prece rura petebas: Nunc urbem, et ludos, et balnea villicus optas. Acron ad hunc loc. Mediastinus; hoc est in civitate et in media urbe vivens: astu enim dicitur civitas. Scholiast. Cruq. ibid. Mediastinus servus est, qui stat in medio, paratus omnium ministeriis, non in balneis tantum, sed ubique locorum, tam in urbe, quam ruri. Ulp. Dig. 4. 9. 1. a med. Si quis opera mediastini fungitur, non continetur (editio praetoris de cauponib. et stabular.) ut puta atriarii, et focarii, et his similes. Cato apud Non. 2. 573. Ili imperator tu, ille ceteris mediastinus. Iordan. leg. mediastrinus. Cf. ibid. adnotata. Lucil. ibid. Villicum Aristocratem, mediastinum, atque bubulcum. Inser. in Giorn. Arcad. T. 168. p. 168. MĚDĬCĀMEN, ĭuis, n. Verbale a medicor; medicamentum, mediciPraepositus mediastinorum de moneta, officina prima. — 2) Specia- na, remedium; medicina, medicamento. Cic. Pis. 6. Meministi ne, tim est servus balnearis; nam Nonius ibi, non solum balnearum, in- excusatione te uti valetudinis, quod duceres, violentis te quibusdam quit, sed aedium quoque ministros, et curatores, mediastinos legi- medicaminibus solere curari? Pallad. 3. 28. Theriacae medicamen admus. Quod puto, ideo adnotavit, ut falsum esse ostenderet, quod Pri- dere. Tacit. 12. Ann. 51. Obligant vulnus, agrestia medicamina adscian. sup. XII. vers. Aen. 5. p. 1244. Putsch. scripserat, media- hibent. Et 4. ibid. 57. Ulcerosa facies, ac plerumque medicaminibus stinum dici, quod medias partes balnei tenet; hoc est in medio lavan- interstincta. Ovid. 2. Art. am. 491. Illa Machaonios superant medicatium stat: quasi in solis balueis mediastino locus esset. Apud Grut. mina succos. Id. 15. Met. 533. valido medicamine reddita vita. Iu577. 3. 4. 5. tres sunt inscripti Lapides, in quorum priore mediastinus venal. 6. 661. Pontica ter victi cantus medicamina regis; antidoti, balnearis commemoratur: secundus insculptum in pavimento habuit preservativi. 2) Item venenum; veleno. V. MEDICAMENTUM §. 2. servum dextera canistrum, scopam sinistra tenentem, scriptumque Tacit. 12. Ann. 67. Infusum delectabili cibo boletorum venenum, nec Cornelius servus mediastin. Apud Plin. 29. 2. 1. Prodicus instituens vim medicaminis statim intellectam. Et 44. ibid. 51. Illitum palatum quam vocant iatralepticen, reunctoribus quoque medicorum, ac me- noxio medicamine. Flor. 2. 20. Medicaminibus impuris Romana arma diastinis vectigal invenit; h. e. infimis medicorum servis, qui in bal- violare; h. e. fontes venenis inficiendo. Iuvenal. 6. 594. tantum meneis, et alibi inserviunt. Firmic. 8. Mathes. 21. Homines faciet bal- dicamina possunt; h. e. abigendo partui data. ·3) Item veneficium; neatores, mediastrinos et ministros.. Gloss. Lat. Gr. Mediestrinusmalia, stregoneria. Val. Flacc. 8. 17. de Medea. Condita letiferis (sic); περιχύτης . - 3) Adiectivorum more, prodit medicamina cistis. Ovid. 7. Met. 211. Dux gregis inter oves MEDIASTINUS, a, um. Est medius, intermedius; di mezzo. Iulian. agnus medicamine fiet. Adde Vulg. Interpr. Sap. 12. 5. 4) Item Antecess. Constit. 82. 1. Aliter in personis senatoriis, aliter in vilis- succus colorem inducens; tintura, colore. Plin. 9. 62. 2. de pursimis hominibus, aliter inter eos, qui mediastini status sunt. pura. Ad quingentenas medicaminis libras aequari. Petron. Satyr. MEDIASTRINUS. V. voc. praeced. 102. a med. Infecta medicamiue facies. Lucan. 3. 258. tingentes croMEDIASTŪTICUS. V. MEDDIXTUTICUS. ceo medicamine crinem. 5) Item fucus; belletto. Hinc Ovidii carmen de medicamine faciei, de quo Id. 3. Art. am. 205. Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, Parvus, sed cura grande libellus opus. Petron. Satyr. 126. Facies medicamine attrita. Adde Iuvenal. 6. 471. 6) Universim sic dicitur quidquid adhibitum, naturam eius, cui adhibitum est, mutat, ut Caius, Dig. 50. 16. 236. docet. Hinc de coagulo. Colum. 7. 8. Optimus caseus est, qui exiguum medicaminis habet. Id. 12. 20. Vitioso medicamine fructus, qui perceptus est, vitiatur; h. e. conditura; cattiva concia. Sic Plin. 14. 25. 5. Vina medicamine instaurare. Id. 17. 22. 1. fimum vocat medicamen seminum.

MĚDĬĀTĚNUS. Adverb. a media et tenus, in unam vocem coalescentibus; usque ad mediam partem. Capell. 6. §. 683. Lycia, a qua incipit mons Taurus paene mediatenus nobis conscius. Id. 8. §. 840. Quod mediatenus tertiave parte quaedam signa defixa circulis diversis sua membra discerpant.

MEDIATIO, ōnis, f. Verbale a medio; actus illius, qui se medium inter aliquos interponit; mediazione. Alcim. ep. 2. circa med. Nisi inter duos agat, incongrue mediatio nominatur. Adde Augustin. 2. Quaest. in Heptat. 19.

MĚDĬĀTOR, ōris, m. Verbale a medio; qui se medium inter aliquos dissidentes interponit ad lites componendas, conciliator, sequester; mediatore, mezzano. Apul. 9. Met. 36. Adseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam. Alii rectius metatorum leg.; defendit tamen Hildebr., quem V. ad h. 1. de hoc vocabulo disputantem, Gloss. Cyrill. Mesirns; sequester, arbitrator, mediator. Cassiod. 11. Variar. 4. ante med. Apud aures prudentissimae dominae (Amalasunthae) nullus eget interprete: non enim aut legatus moram, aut interpellans aliquam sustinet de mediatoris tarditate iacturam. 2) Sumitur et in malam partem Iulian. Antecess. Constit. 125. 13. Moechas eas poenas pati volumus, quas lex Constantini instituit, vel qui mediatores aut huius sceleris ministri fuerint. 3) Speciatim

[ocr errors]

II. Mediator a Christianis Scriptoribus saepe dicitur de Christo lesu. Tertull. Car. Chr. 15. ex Paul. 1. ad Timoth. 2. 5. Mediator Dei, et hominum homo Christus Iesus. Lactant. 4. 25. a med. Idcirco mediator advenit; idest Deus in carne, ut caro eum sequi posset. Prudent. 11. Cathemer. 13. Emerge dulcis pusio, Parens, et expers coniugis, Mediator, et duplex genus.

MEDIATRIX, īcis, f. Verbale a medio; quae mediam se interponit. Alcim. de columna ignis et nubis, qua duce Hebraei iter faciebant, 5. 564. nempe videtis, Ut mediatricis curet tutela columnae. - Gloss. apud Mai, Class. Auct. T. 6. p. 529. Internuncia, mediatrix.

MĚDÏĀTUS, a, um. Particip. verbi medio, adiectivorum more etiam adhibitum; qui per medium aliquid habetur; mediato: cui opponitur immediatus. Boëth. in Topic. Cic. 4. p. 815. Nam quae contraria sunt, partim mediata sunt, partim vero medio carent. Adde p. 643.

MEDIBILIS, le. Adiect. verbale a medeor; medicabilis. Fest. apud Paul. Diac. p. 123. Medibile, medicabile. Onom. Lat. Gr. Medibile, medicabile; ἰάσιμον.

MEDICĂ, ae, f. V. MĒDICUS.

MEDICĂ, ae, f. V. MĚDICUS.

MEDICABILIS, le. Adiect. verbale a medicor; qui medendo sanari potest; curabile, sanabile, medicabile. Ovid. 1. Met. 523. et 5. Heroid. 149. Hei mihi, quod nullis amor est medicabilis herbis! Id.

-

[ocr errors]

MEDICAMENTĀRĬUS, a, um. Adiect. a medicamentum; ad medicamenta pertinens. Hinc absolute, Medicamentaria est ars, quae ex variis rebus medicamenta componit, praeter ea, quae simplicia natura instituit; arte degli speziali. Plin. 7. 57. 5. Medicinam Aegyptii apud ipsos volunt repertam: herbariam et medicamentariam a Chirone. - 2) Item, absolute,

MEDICAMENTARIA, ae, f. Est mulier, quae medicamenta conficit: et speciatim venena coquens, malefica. Imp. Constantin. Cod. Theod. 3. 16. 1. Si moecham, vel medicamentariam, vel conciliatricem repudiare voluerit. 3) Item, absolute,

MEDICAMENTARIUS, ii, m. Est qui medicamenta componit; speziale. Plin. 19. 33. 3. Porrum herbaceum, quo utuntur medicamentarii. 4) Item venena coquens, maleficus. Constantin. Imp. loc. cit. in §. 2. Si homicidam, vel medicamentarium, vel sepulcrorum dissolutorem virum suum esse probaverit.

MEDICAMENTŌSUS, a, um. Adiect. a medicamentum; medendi vim habens; medicinale. Cato, RR. 157. De omnibus brassicis nulla est illiusmodi medicamentosior. Al. leg. medicamento. Vitruv. 8.3. ante med. Omnis aqua calida ideo est medicamentosa, quod etc.

MĚDĬCĀMENTUM, i, n. Verbale a medicor, syllabica adiectione productum; medicina, medicamen, remedium contra morbum; medicamento, medicina, rimedio. Cic. 5. Offic. 24. Si quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem, si eo medicamento sanus factus fuerit, etc. Id. Brut. 60. Devinctus erat fasciis, et multis medicamentis, propter dolorem artuum, delibutus. Suet. Cal. 23. extr. Medicamento uti; prender medicamento. Et ibid. 29. praemuniri metu venenorum. Curt. 4. 6. a med. supprimere sanguinem. Plin. 24. 115. 1. Medicamentum haurire. Curt. 6. 10. ad fin. bibere. Et 5. 6. sumere. Et ibid. diluere. Colum. 6. 5. potandum praebere. Plin. 52. 34. 1. componere. Id. 28. 15. 1. suppuratorium. Id. 23. 64. 1. exulceratorium. Et 24. 73. 4. stypticum. Et 57. 57. 2. somnificum. Id. 11. 97. 2. Medicamenti vim habens. Id. 28. 57. 1. Datur et equi lingua inveterata ex vino, praesentaneo medicamento. Id. 26. 8. 2.

Medicamentorum potus stomacho inimici. Liv. 8. 18. Medicamenta salubria. Cic. 2. Nat. D. 53. salutaria. - 2) Ut Graecis φάρμακον, sic Latinis medicamentum media vox est, et quae in utramque partem sumi potest. Est enim (ut Caius docet Dig. 50. 16. 236.) universim quidquid adhibitum, naturam eius, sed statum mutat, cui adhibetur. Itaque et pro noxio medicamine, sen veneno sumitur, quod vel inferendo morbo, aut morti, vel alienandae menti datur; veleno. Liv. 8. 48. Coquentes (matronas) quasdam medicamenta invenerunt. Cic. Cluent. 11. Medicamentis partum abigere. Suet. Cal. 50. Creditur potionatus a Caesonia uxore, amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem verterit. Petron. Satyr. 20. Medicamentum ebibere; h. e. satyrion. Plin. 27. 76. 4. Medicamento sagittas tingere. Id. 28. 27.11. malo laesus. Adde Varron. apud Non. 4. 297. — 3) Speciatim

[ocr errors]

II. Medicamentum sumitur pro succo, quo lanis color inducitur; tintura, colore. Cic. fragm. apud Non. 12. 13. Qui combibi purpuram volunt, sufficiunt prius lanam quibusdam medicamentis. Plin. 55. 26. 1. Fervente abeno rudibus medicamentis inebriatum. Senec. 1. Quaest. nat. 3. ad fin. Interest quamdiu purpura macerata sit, crassius medicamentum, an aquatius traxerit. 4) Item pro eo, quod Itali mordente appellant. Plin. 35. 42. 1. Pingunt et vestes in Aegypto inter pauca mirabili genere, candida vela, postquam attrivere, illinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. Hoc cum fecere, non apparet in velis; sed in cortinam pigmenti ferventis mersa, post momentum extrahuntur picta: mirumque, cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque alius fit in veste, accipientis medicamenti qualitate mutatus. 5) Item pro condimento vini, defruti, et huiusmodi; concia. Colum. 12. 20. circa med. Plumbeum (vas) peragitabis, ut defrutum et medicamenta coëant. — 6) Item pro emplastro doliis sarciendis, quod quidem cera, resine, sulphure et gypso constare Cato, RR. 39. docet. Id. ibid. Si in rimas medicamentum indideris, beneque picaveris, quodvis dolium vinarium facere poteris. -7) Item pro fuco; belletto. V. MEDICAMEN §. 5. Senec. 7. Benef. 9. Ipsa illa, quae placet, varietas, subditis (al. sublitis) medicamentis, in similitudinem veri coloratur. —S) Translate. Cic. Orat. 25. in fin. Fucati vero medicamenta candoris, et ruboris, omnia repellentur: elegantia modo et munditia remanebit. Vulg. Interpr. Eccli. 6.16. Amicus fidelis, medicamentum vitae et immortalitatis. — 9) Remedium quodlibet. Cic. Cluent. 71. Non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset, sed multorum medicamentum laborum. — 10) Sumitur et in malam partem, ut videtur, in illo Vulg. Interpr. Sap. 1. 14. Sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii; h. e. in exterminium, sive ut illas perderet.

11) Denique usurpatur pro veneficio; maleficio, malia. Plaut. Pseud. 3. 2. 80. Item ut Medea Peliam concoxit senem, Quem medicamento et suis venenis dicitur Fecisse rursus ex sene adolescentulum. — 12) Pro glutine. Vopisc. Firm. 3. Vitreis quadraturis, bitumine, aliisque medicamentis insertis, domum induxisse perhibetur; h. c. parietes domus contexisse et ornasse.

MĚDICANS, antis. Particip. verbi medicor, absolute etiam adhibitum pro medico, Boëth. 1. Cons. Phil. prol. 3. Ad cognoscendam medicantis faciem. Adde Chrysolog. Serm. 36.

* MĚDĬCĀRĬUS, a, um. Adiect. quod legitur ex Varrone apud Non. 456. 32. loco sane corrupto, de quo consulendus est Riese, Varr. Satir. reliq. p. 221., ubi inter alia legit vicarios pro medicarios.

MEDICATIO, ōnis, f. Verbale a medico; actus medicandi, medicamentum. Colum. 2. 10. a med. de lente. Potest tamen, etiam citra istam medicationem, cineri mixta commode servari; concia. - 2) Translate. Dionys. Exig. Collect. Decret. RR. Pontif. 26. p. 310. Migne Lethalia vulnera (h. e. peccata) competenti medicatione curare.

MĚDĬCĀTĪVUS, a, um. Adiect. verbale a medicor; qui ad medicinam pertinet. Boëth. Topic. Aristol. 6. 6. a med. p. 718. Nihil prohibet et audaciam quandam, et rectam intelligentiam habere ad medicativa; h. e. ad medicinam.

MĚDĬCĀTOR, ōris, m. Verbale a medico; qui medicat; medico. Avien. Arat. 216. de Aesculapio. animae rursus tepefacta calore Viscera mundanas revocat medicator in oras. 2) Translate. Tertull. 3. advers. Marcion. 17. extr. Praedicatorem annunciari Christum per Esaiam, item medicatorem.

MĚDĬCĀTUS, a, um. Particip. verbi medico, adiectivorum more etiam adhibitum; medicamento illitus, adhibito medicamine confectus; medicato. Colum. 1. 3. sub fin. Si ante sationem semina succo herbae sedi macerata sunt, nihil enim sic medicatis nocent erucae. Virg. 6. Aen. 420. Melle soporatam et medicatis frugibus offam. Id. 4. G. 65. de apibus. Ipsae consident medicatis sedibus; h. e. gratis liquoribus illitis. Plin. 8. ep. 20. de lacu quodam. Sulphuris odor saporque medicatus; acqua saporita. Colum. 1. 6. a med. Vina nimia suffitione medicala; h. e. condita. Ovid. 12. Heroid. 107. medicatus somnus; h. e. medicamentis inductus. 2) Item tinctus, coloratus; colorito. Horat. 3. Od. 5. 27. neque amissos colores Lana

[ocr errors]

refert medicata fuco. Ovid. Rem. am. 707. Amyclaeis medicatum vellus ahenis. Adde Apul. Apol. 76. et V. ibi Hildebr. 3) Item veneno infectus; avvelenato. Suet. Claud. 44. Quae boletum medicatum avidissimo ciborum talium obtulerat. Sil. 7. 453. Medicata veneno tela. Id. 13. 197. medicatae cuspidis ictus. Ovid. 1. Met. 716. Languida permulcens (Mercurius) medicata lumina virga; h. e. lucis soporificis tincta. 4) Item ad medendum aptus; medicinale. Senec. 3. Quaest. nat. 25. Aquae medicatae. Plin. 28. 33. 2. Lac caprinum stomacho accommodatissimum, bubulum medicatius. Id. ibid. 23. 2. Rutam et hederas, res medicatissimas illico mori. MĚDĬCĀTUS, us, m. Verbale a medico; medicatio, medicina. Ovid. 12. Heroid. 165. Quaeque feros populi doctis medicatibus ignes, Non valeo flammas effugere ipsa meas.

MEDICINĂ. V. MEDICINUS.

MEDICĪNĀCULUM, i, n. Deminut. a medicina; medicamentum. Legitur, si tamen sana est lectio, in Gloss. Cyrill. Tarpızóv; medicinaculum.

MEDICĪNĀLIS, le. Adiect. a medicina; ad artem medicinam, vel ad medicum pertinens; di medicina. Cel. praef. a med. Vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit. Plin. 32. 42. 2. Cucurbitulae medicinales; coppette, ventose. Et 36. 45. 1. Lapides mortariorum medicinalium; h. e. in quibus medicinae teruntur. Scribon. Compos. 53. Medicinale scalprum; lancetta. Id. epist. ad C. Iul. Callist. a med. Medicinalia scripta. - 2) Digitus medicinalis est minimo proximus, in quo gestamus anulos: de quo in libris anatomicorum habetur, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad eum digitum, et illic desinere implicatum ceteris eiusdem digiti nervis: et ideo visum veteribus, ut ille digitus anulo, tanquam corona, circumdaretur. Haec Macrob. 7. Saturn. 13. V. MEDICUS, a, um, §. 1.

3) Translate. Augustin. Quaest. in Heptat. 4. 25. Ipsa enim afflictio poenitentis poena peccati est, quamvis medicinalis et salubris. MEDICĪNALITER. Adverb, a medicinalis; medicorum more. Gaudent. Brix. praef. post med. Notum namque est omnibus, quod et ferri acies et ignis ustio... sanandi gratia medicinaliter adhibentur. - 2) Translate. Ennod. 9. ep. 26. Ut ipsi miserias meas medicinaliter curent. Adde Eugypp. Thesaur. 281. post med.

* MEDICĪNIUS, a, um. Adiect. eiusdem originis ac sequens; medicinalis. Auson. in epist. praefixa Gripho (quod est Edyll. 11.) ad fin. Totam grammaticam, et musicam, librosque medicinios. Al. leg. medicinae.

MEDICĪNO, as, āvi, ātum, āre. Verbum intransitiv. a medicina; medicina curo, sano. Legitur in antiqua, ut videtur, versione MScr. Psalterii, quae exstat in Biblioth. Parmensi, mecum communicata a cl. viro Aloysio Barbieri, Psalm. 6. 3. Medicina mihi, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Id. 30. 3. Domine Deus meus, deprecavi ad te et medicinasti mibi. Id. 103. 3. Qui indulget omnia delicta tua, qui medicinat ad omnes languores tuos. 2) Transitivorum more cum accusat. Id. 107. 20. Misit verbum suum et medicinavit eos.

[ocr errors]

MEDICĪNUS, a, um. Adiect. a medicus per deminutionem effictum, sed eiusdem significationis; medico. Varr. 5. LL. 18. Ab arte medicina ut sit medicus, etc. Hygin. fab. 274. Ne quis servus artem medicinam disceret. Augustin. 4. Confess. 3. Vir sagax medicinae artis peritissimus. 2) Saepissime vero, substantivorum more, absolute, MEDICINA, ae, f. Est ars medica ; medicina. Cic. 5. Fin. 6. Quoniam ut medicina valetudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia. Cels. prooem. 1.7. Ter'iam esse partem medicinae, quae manu curet, vulgo notum est. Id. ibid. et praef. l. 1. Medicinam excolere. Cic. Cluent. 65. extr. exercere. Phaedr. 1. 14. facere. Quintil. 7. 2. circa med. factitare. Ovid. Rem. am. 795. Ecce cibos etiam (medicinae fungar ut omni Munere) quos fugias, quosve sequare, dabo. Plin. 25. 5. 5. Herophilus clarus medicina. 3) Item ipsum remedium, quod medicina praebet, medicamentum; medicamento, medicina. Cic. 14. Fam. 7. xodŋv äxpœтov noctu eieci: statim ita sum levatus, ut Deus mihi aliquis medicinam fecisse videatur. Plaut. Cist. 1. 1.76. Si medicus veniat, qui huic morbo facere medicinam potest. Cic. 15. Att. 16. a med. et 2. Orat. 44. Adhibere medicinam desperatis. 4) Translate est remedium quodlibet. Id. 2. Catil. 8. Singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam potero, afferam. Id. 2. Orat. 83. His quattuor causis totidem medicinae opponuntur, tum obiurgatio, si est auctoritas, tum admonitio, tum promissio, etc. Id. 1. Att. 15. ante med. Quamquam animus est praesens, tamen voluntas etiam atque etiam medicinam effugit. Id. Amic. 3. Sed non egeo medicina: me ipse consolor. Id. 2. Att. 1. a med. Non minus esset probanda medicina, quae sanaret vitiosas partes reipubl. quam quae exsecaret. Id. 3. Tusc. 16. in fin. Est tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam affert longinquitas et dies. Id. 5. Fam. 16. sub fin. Exspectare medicinam temporis. Id. 1. Acad. 3. a med. doloris a philosophia petere. Id. 5. Fin. 19. sub fin. Sompus medicinam quandam laboris affert. Id. 3. Tusc. 22. sub fin. Medicina

« НазадПродовжити »