Зображення сторінки
PDF
ePub

Rutil. 1. Itiner. 367. Humanis manibus non sufficit usus inermis, Si non siut aliae, ferrea tela, manus. - 63) Manus fraxineae apud Pallad. insit. 60. sunt rami. Sic Stat. 2. Silv. 3. 59. platanus, cui larga propago, Innumeraeque mauus, et iturus in aethera vertex. Brachia eadem metaphora arboribus tribuunt Virgil., Colum., Plin. V. BRACHIUM §. 8. — 64) Item

VI. Manus ponuntur tanquam symbolum rei significandae. Hinc in antiquis monumentis manus apertae et sublatae indicant saepe orantem supplicautemque, praesertim in monumentis Christianis, in quibus saepissime symbolum apparet mulieris orantis, ut videre est apud De-Rossi, Roma sotterr. T. 2. plurimis locis. — Quod attinet vero ad monumenta Ethnicorum tum Graecorum, tum Romanorum, plura indicata habes a Cavedoni in Indic. del Mus. del Cataio, p. 58. et seq. et in Annotaz. al Corp. Inscr. Gr. art. 1. p. 23. — Praeterea de significatione manuum in sepulchris Antiquorum plurima dabit I. I. Bachofen in Annali dell'Istit. Archeol. a. 1858. p. 141-163. el a. 1861. p. 257-275., coll. p. 414. et seq. 65) Item hoc vocabulum locum fecit pluribus proverbiis. Hinc

VII. Manus manum lavat proverb. alter alteri opitulatur; una mano lava l'altra, e le due il viso. Senec. Apocoloc. a med. Si quid volueris, invicem faciam: manus manum lavat. · 66) Naturale est, manum saepius ad id referre, quod dolet, libenter et saepe de iis loquimur, quae magnae nobis curae sunt; la lingua batte, o va dove il dente duole. Senec. Consol. ad Helv. sub fin. — 67) Manum non verterim, proverbialis hyperbole, cum significamus, ne minimum quidem laborem nos suscepturos, ut quippiam, quod nihili facimus, acquiramus; non moverei un dito: non leverei una paglia. Cic. 5. Fin. 51. Qui se fatentur virtutis causa ne manum quidem versuros fuisse. Apul. Apol. Quid de me Mezentius sentiat, manum nou verterim, ciccum non interduim dixit Plaut. Rud. 2. 7. 22. — 68) Manum et mentum proverb. ex Graeco dictum, quod est πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος, καὶ χείλεος ἄκρου; h. e. inter os et offam multa cadunt (ut aiebat Cato apud Gell. 15.17) Festus, p. 149. Müll. — 69) Denique apud Vulg. Interpr. atque hinc etiam apud Scriptores Ecclesiasticos,

-

VIII. Manus variis sensibus adhibetur, quorum aliqui non occurrunt apud Ethnicos Scriptores. Praecipuos indicabimus. Vulg. Interpr. 4. Reg. 17. 13. Testificatus est Dominus in Israël et in luda per manum omnium Prophetarum et Videntium; h. e. ministerio. Id. 3. ibid. 14. 18. Juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. Id. Eccli. 49. 8. Desertas fecerunt vias ipsius (Ierusalem) in manu leremiae. Id. Iob. 8. 4. Dimisit eos in manu iniquitatis suae; h. e. in arbitrio, potestate. Sic Id. 1. Reg. 17. 37. Eripuit me de manu leonis et de manu ursi. Id. Psalm. 48. 16. Tradentur in manus gladii. Et 21. 21. Deus redimet animam meam de manu inferi. - Et 108. 27. Sciant, quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam. Id. Matth. 4. 6. Et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Id. Psalm. 36. 24. Cum ceciderit, non collidetur, quin Dominus supponit manum suam. Et 158. 5. Posuisti super me manum tuam. Id. Exod. 24. 11. Nec super eos. . . misit manum suam; h. e. non invasit eos.- 70) Implere manus, quid sit, V. in IMPLEO §. 17.. -71) Imponere manum est sacerdotio et universim ministerio sacro initiare; ordinare. Id. Act. 6. 6. de septem Diaconis. Hos statuerunt ante conspe. ctum Apostolorum et orantes imposuerunt eis manus. Eadem ratione impositio manuum dicitur sacra ordinatio in 2. Tim. 4. 6. Gratia Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. Cf. Isid. 6. Orig. 19. 54.72) Sed imponere manum alicui est etiam latiore significatione bene alicui precari, benefacere, sanare ab infirmitate. Id. Marc. 7.32. Et deprecabantur eum (lesum), ut imponeret illi (surdo et mulo) manum. Cf. Matth. 9. 19. et 19. 13. et Genes. 48. 14. et 15. — 73) Lavare manus est se innocentem esse ostendere et immunem a culpa. Id. Matth. 27. 24. Pilatus, accepta aqua, lavit manus coram populo. Ct. Deuter. 21. 6. et V. alia in LAVO §. 7. et 8.74) Comprimere manus est plaudere, in illo Nahum, extr. Omnes, qui audiverunt auditionem tuam, compresserunt manus super te. - Huc spectat et illud Psalm. 97. 8. Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt a conspectu Domini. — 75) Anima in manibus est vita in manifesto periculo. Id. Iudic. 12. 3. Posui animam meam in manibus meis; h. e. discrimini luculento vitam exposui. Sic 1. Reg. 19. 5. de Davide. Posuit animam suam in manu sua. Et Psalm. 118. 109. Anima mea in manibus meis semper; h. e. in continuo periculo versatur. — 76) Manus super caput sibi solebant Veteres imponere in signum doloris. Sic Thamar in summo luctu, ut traditur 2. Reg. 13. 19. aspergens cinerem capiti suo, scissa talari unica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans. Et lerem. 2. extr. Manus tuae erunt super caput tuum. — 77) In illo Prov. 11. 21. Manus in manu non erit innocens malus; h. e. malus conserens manus cum socio, impunitus non erit. Ita Interpretes apud Weitenauer in Lex. Bibl. ad h. v. - 78) Manus tribuuntur etiam mari, et significant eius litora vel ora, quae illius manus quodammodo videntur. Psalm. 103, 25.

[ocr errors]

Mare magnum et spatiosum manibus. Et Habac. 3. 10. de mari rubro. Altitudo manus suas levavit. - 79) Denique

IX. Manus Martis est nomen Herbae pentaphylli, teste Apul. Herb. 2. Itali quinquefolium (vocant): alii manum Martis.

MĀNUS, a, um. Vox obsoleta, qua Antiqui bonum significabant, itemque rarum, teste Isid. 5. Orig. 50. 14. V. CERUS MANUS §. 1. et MANE S. a. et IMMANIS §. a.

MĂNUTERGĬUM, ii, n. Nomen a manus et tergo; mantile. Isid. 19. Orig. 26. Manutergium a tergendo manus vocatur. Adde Sacrament. Gelasian. 1. 95.

MĂNUTIGIUM, ii, n. Nomen a manus el tango; mollis frictio, quae fit suspensa manu; xɛipapix. Cael. Aurel. 1. Tard. 4. a med. Manutigio oculos relevare velle videtur. Id. 3. Acut. 18. ante med. Lippientes manuum contactum affectare frequentant, quod Graeci yerpapier vo

[blocks in formation]

MANZER. V. MAMZER.

MĂPĀLĒ, is, saepius vero,

MĂPĀLIĂ, ¡um, n. Vox Punica, qua significatur idem ac magalia; idest, casae agrestium; capanne. Virg. 3. G. 540. et raris habitata mapalia tectis. Liv. 29. 31. Familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis prosecutae sunt regem. Cato apud Fest. p. 146. et apud Paul. Diac. p. 147. Müll. Mapalia vocantur, ubi habitant: eae quasi cohortes rotundae sunt. Sall. Iug. 21. Aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sunt. Hieronym. in prol. Amos. Agrestes quidem casas, et furnorum similes, quas Afri appellant mapalia. Liv. 30. 3. Hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae praecipue arundine textis, storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam extra fossam etiam vallumque habitabant. Id. ibid. 5. eadem casas vocat. Sil. 17. 88. Castra levi calamo, cannaque intexta palustri, Qualia Maurus amat dispersa mapalia pastor, Aggreditur, etc. V. plura huc pertinentia, apud Tzschuckium adnotat. ad Melam, 1. 8. 2) Addit Fest.

[ocr errors]

p. 146. et 147. Müll. mapalia dici de iis, qui inordinate vivunt. Mapalia, inquit, casae Punicae appellantur; in quibus quia nihil est secreti, solet solute viventibus id vocabulum obiici. Hinc Senec. Apocoloc. circa med. Ego, Patres conscripti, vobis interrogare permiseram: vos mera mapalia fecistis: volo servetis disciplinam curiae; h. e. vos, neglecta huius curiae disciplina et dignitate, ex civitate rus fecistis. In sing. num. Val. Flacc. 2. 460. coit e sparso concita mapali Agrestum manus. Auson. Perioch. Odyss. 16. Commune Eumaeus mapale et divus Ulixes. Cf. Nota in fin.

Nota. Inter mapalia et magalia volunt quidam esse discrimen, ut illa sint casae mobiles, quae a Numidis pastoribus circumferebantur, prout pascendi ratio postulabat: haec vero stabiles, ex quibus etiam vici, atque oppida muris cincta constituta sint. Illud certum est mapalia primam corripere, magalia producere. Nihilominus Auson. produxit loc. cit. §. 2. in fin.

MAPELLA. V. Voc. seq. §. a.

MAPPĂ, ae, f. Vox Punica, de Quintil. 1. 5. 57. sententia. V. loc. infra, minus quidem assentiente, sed parum recte, ut videtur, Isid. 19. Orig. 26. 6. « Mappae convivii et epularum appositarum sunt, quasi manupae, atque ob id nominatae, cuius diminutivum mapella est. » - b) Mappae semper in plur. num. adhibendum esse, tradit Auct. Append. ad Prob. p. 440. Endl., sed perperam. c) Derivata, mappella, mappula.

[ocr errors]

MAPPA proprie est linteum, quo manuum atque oris sordes in mensa abstergimus; tovagliuolo, salvietta. Horat. 2. Sat. 8. 65. Varius mappa compescere risum Vix poterat. Petron. Satyr. 32. Circa oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam; h. e. mappam clavatam, seu variegatam orbiculis, flosculis, aut stellulis, Itali dicunt tessuta a opera, vulgo Veneti intovagiata, Latini olim tabulata. Hinc Martial. 4. 46. Et lato variata mappa clavo. V. LACULATUS. Id. 12. 29. Attulerat mappam nemo, dum furta timentur. V. MANTELE in Nota. 2) De usu mappae in spectaculis haec habeto. Quintil. 1.5. a med. Mappam, usitatum circo nomen, Poeni sibi vindicant. Quo loco respicit ad veterum morem, apud quos iam inde a Neronis tempore in circensibus editor mappae proiectione signum dabat. Suet. Ner. 22. Aliquo liberto mittente mappam, unde magistratus solent. Iuvenal. 11. 191. Interea Megalesiacae spectacula mappae idaeum solemne colunt. Martial. 42. 29. Cretatam praetor cum vellet mittere mappam. Tertull. Spectac. 16. Deinde ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est: Misit, dicunt, et nunciant invicem, quod si

mul ab omnibus visum est. Teneo testimonium caecitatis, non vident missum quid sit, mappam putant.—3) Mittendae mappae originem sic tradit Cassiod. 3. Variar. 51. Mappa, quae signum dare videtur circensibus, tali casu fluxit in morem. Cum Nero prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abiici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati. Hinc tractum est, ut, ostensa mappa, certa videatur esse promissio circensium futurorum. Haec Cassiod. Ceterum mos fuit multo antiquior, ut magistratus committendorum ludorum signum daret, sive mappa, sive alia re quapiam. Enn. apud Cic. 1. Divin. 48. Exspectant, veluti consul cum mittere signum Vult, omnes avidi spectant ad carceris oras, Quam mox emittat pictis e faucibu' currus. V. et Liv. 8. 40. et 45. 1. —4) Hine mappa vocata fuit etiam una ex septem consulum processionibus, nempe secunda: itemque dictus est mappam facere consul in sexta processione. V. CONSUL §. 6. — 5) A mappis videtur fuisse officium servile in domo Augusta. Inser. in Nov. lett. di Firenze, a. 1772. p. 694. D. M. Flaviae Graptae Imp. Aug. Dom. . . . mappis, etc. — Videtur haec ita appellata fuisse, quod mappas custodiret, sive illae essent mappae circenses, sive potius lintea, quibus manuum atque oris sordes in mensa abstergebantur, Italice salviette, vel quibus lotae manus siccari solebant, quaeque Graecis dicuntur xpóμaxтpx, Italis sciugatoi, Venetis vulgo sciugamani, ut placet Christ. Amadutio. 6) Mappa apud Scriptores rei agrariae videtur etiam agri sive fundi aut praedii vel territorii alicuius delineatio. Lib. 1. Colon. p. 244. Lachm. In mappa Albensium invenitur haec depalatio et determinatio, etc. Adde Auct. incert. de limit. p. 358. et 360. ibid.

Nota. Aliam mappae notionem, V. in LINTEUS §. 4.
MAPPELLĂ, ae, f. V. voc. praeced. §. a.

MAPPULĂ, ae, f. Deminut. a mappa; parva mappa, linteolum. Hieronym. ep. 108. n. 28. Ipsa (morientis) assidere lectulo, flabellum tenere, aquam calidam temperare, mappulam apponere. Alii leg. matulam. Adde Caesar. Arelat. loc. cit. in FACITERGIUM. 2) Translate. Primas. in ep. 1. ad Corinth. 4. Justus immundus est apud malos. Omnium peripsima (sic) usque adhuc: Omnium humillimi, abiecti et despecti, mappula.

-

MARANATHA et Maran atha. Voces sunt Syro-Chaldaicae, quae apud Graecos et Latinos in unam etiam coaluerunt; μxpavà. Chaldaice sunt

[ocr errors]

(Maran athà); h. e. Dominus noster venit, seu veniet, scilicet ad iudicandum, et poenas de impiis sumet. Legitur apud Vulg. Interpr. 1. Cor. 16. 22. Si quis non amat D. N. lesum Christum, sit anathema, maranatha. Eucher. 2. Instr. 2, Maranatha, Dominus noster venit, Syrum est. Adde Potamium, ep. ad Athanas.

MĂRĂTHRĪTES, ae, m. Vox Graeca, proprie adiect. μapa9píτng (subaudi orvos), qua significatur vinum, quod marathrum infusum habet. Colum. 12. 35. Vinum absinthiten, et hyssopiten, et marathriten sic condire oportet. V. ABROTONITES, et Cf. voc. seq.

MARATHRON, Graeca positione, et Latina

MĂRĂTHRUM, i, n. Vox Graeca, μápúpov, qua significatur herba eadem, quae Latine foeniculum dicitur; finocchio. Plin. 8. 41. 4. Anguis visu obscurato marathro herbae sese affricans, oculos inungit ac refovet. Adde 30. 9. 1. Ovid. de medic. fac. 91. Profuit et marathrum bene olentibus addere myrrhis. Alii leg. maratros. Sammonic. 13. 15. Si tenebras oculis subducit pigra seuectus, Expressae marathro guttae cum melle liquenti Detergere malum poterunt. Marathron, Graeca positione, est apud Apul. Herb. 125. Cf. voc. praeced. et HIPPOMARATHRON.

*

MĂRATRUS, i, m. Legitur in Anthol. Lat. n. 1432. Meyer. Ad maratros dabitur grandis formica caballus. Quid sit, ignoro.

MARCELLUS, i, m. Deminut. a marcus; parvus marcus. Isid. 19. Orig. 7. 2. Marcus, malleus maior, et dictus marcus, quod major sit ad caedendum et fortior. Marcellus, mediocris: Marculus, malleus pusillus. Alii tum hoc loco, tum ibid. 18. 5. leg. martellus. - De cognomine inde ducto, V. MARCELLUS in ONOM.

MARCENS, entis. Particip. verbi marceo, adiectivorum more etiam adhibitum. Hinc comparat. marcentior §. 2. Proprie est flaccidus, vietus, putrescenti similis; frollo, passo, appassito. Claudian. Epithal. Pallad. et Celer. 96. marcentes cupio quassare coronas. Lucan. 6. 646. Marcentes tenebrae; h. e. situ et putrido aëre obsitae. Martial. 5. 78. Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae; h. e. passae. 2) Item marcore plenus, marcidus, languidus, confectus; languido, languente, fiacco, spossato. Stat. 2. Theb. 630. fratris moribunda levabat Membra solo Periphas, laeva marcentia colla Sustentans, dextraque latus. Ovid. 7. Met. 314. de sene. marcentia guttura cultro Fodit. Sic Sil. 15. 746. senex marcentibus annis. Senec. Agam. 788. Iam recipit diem marceate visu. Suet. Cal. 58. Marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere. Iul. Valer. 3. Gest. Alex. M. 18. Quaerit ex alio, utrum ne vita fortior an

[blocks in formation]

II. Marcens saepe dicitur de crapula onusto, atque ebrio. Horat. 2. Sat. 4. 58. Tostis marcentem squillis recreabis, et Afra Potorem cochlea. Petron. Satyr. 22. Ancillae super torum marcentis caput fregit. Tacit. 3. Hist. 36. Vitellius deses et marcens. Senec. Med. 112. Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei, Excute solemnem digitis marcentibus ignem. 4) Metonymice. Stat. 4. Silv. 6. 56. Marcentia pocula; h. e. quae marcentes faciunt. 5) Transfertur ad animum. Iustin. 54. 2. Quotidiana luxuria ita marcens, ut etiam sensu hominis, nimia sagina, careret. Val. Max. 2. 6. n. 3. Apud Athenienses inertia e latebris suis, languore marcens, in forum, perinde ac delictum aliquod, protrahitur. Tacit. Germ. 36. Nimiam ac marcentem diu pacem illacessiti nutrierunt. Absolute. Senec. ep. 89. a med. Mores compesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma. 68. 2. Marcenti similis. MARCEO, es, ui, ēre. Verbum intransitiv. latentis originis, conferendum tamen cum Graeco papaiva eiusdem significationis. b) Praeter. marcui firmatur ex composito emarcui, et Vulg. Interpr. loc. mox cit. §. 1. in fin. — c) Particip. marcens §. 3. et suo loco. d) Derivata, marcero, marcescibilis, marcesco, marcido, marcidulus, marcidus, marcitudo, marcitus, marcor, marculentus. - e) Composita, commarceo, emarceo, emarcesco, emarcitus, immarcescibilis, immarcibilis, obmarcesco.

[ocr errors]

Plin. 9.

MARCEO proprie est flaccidus, aut vietus sum, torpeo, languco; esser frollo o appassito, languire, non aver vigore, essere spossato: et videtur proprie dici de iis, quae vetera sunt, et proxime ad putredinem accedunt, nam antequam plane putrescant, vigorem ac vim amittunt. Claudian. 5. Rapt. Pros. 244. cervix redimita iacebat, Et caligantes marcebant fronte coronae. Stat. 5. Silv. 5. 29. en taxea marcet Silva comis. Lucret. 5. 960. annis corpus iam marcet, et artus Confecti languent. Ovid. 1. Amor. 14. 41. Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis? - Vulg. Interpr. Ezech. 19. 12. Marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius. 2) Saepe de iis dicitur, qui somno, aut crapula graves fiunt. Liv. 23. 45. Marcent luxuria, vino, et epulis per totam hiemem confecti. Claudian. 2. in Eutrop. 44. Dum gravibus marcent epulis. Stat. 8. Theb. 220. ipsaeque ad moenia marcent Excubiae; h. e. ebrietate et sopore languent. Sic Petron. Satyr. 22. Alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis marcebant capitibus; dormivano profondamente. Iustin. 30. 1. Olio ac desidia corrupti marcebant. - 3) Translate. Curt. 4. 13. Non somno quiescere, sed pavore marcere credebant. Vellei. 2. 84. Vigebant in hac parte miles et imperator: illa marcebant omnia. Cels. 2. 2. a med. Si marcet animus: si loqui et moveri piget: si corpus torpet. Claudian. Laud. Seren. 226. nec deside cura Segnis marcet amor. Et Nupt. Honor. et Mar. 205. quocumque vocaverit usus, Divisa properate manu, neu marceat ulla Segnities. Nemesian. 4. Ecl. 60. Nec segnem passus nobis marcere iuventam. Mamert. Grat, act. ad Iulian. 17. Marcentem iam cupiditatis meae flammam spei bonae flatibus excitasti; h. e. paene exstinctam. Vulg. Interpr. Iosue, 18. 5. Marcere ignavia. MARCĔŎLUS. V. MARCULUS in fin.

MARCERO, as, are. Verbum transitiv. a marceo; marcidum reddo. Not. Tir. p. 185. Marcet, marcescit, marcerat, marcescibilis. Gloss. Lat. Gr. Marcidat et marcerat; Túxe, TÓXETK.

MARCESCIBILIS, le. Adiect. verbale a marcesco; qui marcescere potest. V. vocem praeced.

ceo. -→

MARCESCO, is, ĕre. Verbum intransitiv. specie inchoativ. a marParticip. marcescens §. 2. et 4. Proprie est flaccesco, vigorem amitto, ad putrefactionem accedo, putresco; appassire, marcire, infralirsi. Plin. 21. 17. 2. Quae spectatissime florent, celerrime marcescunt. Id. 10. 68. 2. Corpus occisae avis statim marcescit. Id. 16. 79. 1. Fagus et cerrus celeriter marcescunt (Adde Vitruv. 2. 9. ante med.). Id. 25. 50. 4. Chelidonia floret adventu hirundinum, discessu marcescit. Id. 17. 59. 2. Ficus arbor riguis alitur: pomum eius marcescit. Theophrast. hac ipsa de re verba faciens, non putrescere feus, sed deteriores nasci ait: συχῆ δὲ εὐβλαστοτέρα μὲν ἐδρευομένη, тòν đè xαρπòν foyer yеipova. Vulg. Interpr. Sap. 2. 8. Coronemus nos rosis, antequam marcescant. - 2) De colore Plin. 37. 41. 1. Ille emicans in amethysto fulgor violaceus, dilutus est in hyacintho: adeoque non implet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore; h. e. evanescens, intermoriens. 3) Translate est languescere, infirmum fieri; languire, indebolirsi, infiacchirsi. Colum. 7. 7. Alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus marcescunt: solae capellae subito concidunt. Plin. 22. 38. 2. Marcescentes senio vires excitare. 4) De iis, qui crapula languescunt. Ovid. 1. Pont. 5. 45. Nec iuvat in lucem nimio marcescere vino. 5) Transfertur ad animum. Id. 2. ibid. 9. 61. Ne tua marcescant per inertes otia somnos, Lucida Pieria tendis in astra via. Liv. 28. 35. Equitem marcescere desidia.

MARCIANE. Adverb. a Marcianus, quod est à Marcus; more Marci: et videtur referri ad Marcum Tullium Ciceronem. Priscian. de Licent. p. 1299. Putsch. Quae a nomine veniunt, producuntur, ut Tulliane, Marciane. Al. leg. Martiane.

MARCIDO, as, āre. Verbum intransitiv. a marcidus; marcidus fio; appassire. Gloss. Lat. Gr. Marcidat; Thee, TheTα. Gloss. Arab. Lat. Marcido, turpo, dissipo. Cf. Hildebr. ad Apul. 8. Met. 18. et V. MAR

CERO.

MARCĬDULUS, a, um. Adiect. deminut. a marcidus; aliquantum marcidus; languidetto. Capell. 7. p. 256. Tunc Voluptas marcidulis decenter paeta luminibus Maiugenam conspicatur.

[ocr errors]

MARCĬDUS, a, um. Adiect. verbale a marceo. — Comparat. marcidior §. 1. in fin. - Proprie est marcens, flaccidus, vigore carens, putrefactus; appassito, infralito, frollo, marcio. Vitruv. 2. 8. sub fin. Asseres vetustate marcidi fiunt. Ovid. 10. Met. 190. Ut si quis violas, riguove papaver in horto, Liliaque infringat, fulvis haerentia virgis; Marcida demittant subito caput illa gravatum, Nec se sustineant. Plin. 11.50.2. Aures in equis indicia animi praeferunt: fessis marcidae, micantes pavidis, subrectae furentibus, resolutae aegris. Id. 23. 4. 1. Omphacium confert cicatricibus marcidis, ossibus purulente limosis. Val. Max. 6. 9. n. 5. extern. de cruci affixo. Putres artus, et tabido cruore manantia membra, et laeva situ marcida. Claudian. 1. Rapt. Pros. 280. Stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes. Id. B. Gild. 444. Umbratus dux ipse rosis, et marcidus ibit Unguentis. Auct. Vit. S. Eugeniae V. et M. 23. Flores marcidiores. - 2) Item languens, infirmus, fractus viribus, praesertim vino et somno; lasso, infiacchito, spossato. Senec. Med. 69. Huc incede gradu marcidus ebrio. Stat. 4. Theb. 652. Marcidus Liber. Plin. Paneg. 63. Alii marcidi somno, hesternaque coena redundantes. Val. Max. 7. 7. n. 4. extern. Marcida senectus. Apul. 5. Met. 14. Oculi libidine marcidi. -3) Metonymice. Stat. 1. Silv. 6. 35. vina; h. e. quae marcidos faciunt. Al. leg. Massica aut Marsica. Poët. in Anthol. Lat. n. 890. Meyer. Marcida unguenta; h. e. quae marcidos reddant, quae iis utuntur. 4) Transfertur ad animum. Claudian. III. Cons. Honor. 40. Non tibi desidias molles, nec marcida luxu Otia, nec somnos genitor permisit inertes. Vulg. Interpr. Eccli. 11. 12. Homo marcidus. —5) Marcidum solem dixit Vet. Poët. apud Diomed. 2. p. 445. Putsch.; h. e. fuscum, languidum, pallidum.

MARCIO, ōnis. V. MACHIO.

-

MARCITUDO, ĭois, f. Abstractum a marcidus. V. EMARCITAS.

MARCITUS, us, m. Verbale a marceo; actus marcendi, marcitudo. Legitur apud Auct. de Idiom. gen. 575. 11. Keil. Marcitus; πixpóτng · . MARCOR, ōris, m. Verbale a marceo; putredo, tabes; marciume, putredine. Plin. 22. 46. 3. de boleto. Si caligaris clavus, ferrive aliqua rubigo, aut panni marcor affuerit nascenti; páxos ceσyñòs, inquit Dioscor. l. 4. c. 85. - 2) Item languor, torpor: ut esse solet in iis, qui somno aut cibo gravantur, aut rebus ad putredinem accedentibus; languidezza, torpore. Senec. 3. Quaest. nat. 27. Inde vitium satis, et segetum sine fruge surgentium marcor. Cels. 3. 20. de lethargo. In hoc marcor, et inexpugnabilis dormiendi necessitas. Cael. Aurel. 2. Acut. 37. in fin. At si febres perseveraverint, ut in marcorem venire aegritudo meditetur, quem Graeci μœpœsμòv vocant, etc. Stat. 10. Theb. 269. Cernitis expositas turpi marcore cohortes; h. e. somno. 3) Transfertur ad animum. Senec. Tranquill. 2. a med. Inde moeror marcorque, et mille fluctus mentis incertae. Vellei. 2. 119. Exercitus marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate fortunae circumventus; poca vigilanza, disattenzione, stupidezza. Stat. 8. Theb. 265. tum nimio voces marcore superbae; h. e. superba dicta ex nimio otio et crapula, supra enim dixerat v. 220. ipsaeque ad moenia marcent Excubiae. MARCULENTUS, a, um. Adiect. verbale a marceo, syllabica adiectione productum; marcidus. Fulgent. 2. Mythol. 8. Marculenta foliorum calvities.

-

MARCULUS, i, m. Deminut. a marcus; parvus malleus; martello. Isid. 19. Orig. 7. 2. Malleus vocatur, quia dum quid calet,, et molle est, caedit et producit: marcus, malleus maior: et dictus marcus, quod maior sit ad caedendum et fortior: marcellus (alii leg. martellus mediocris: marculus malleus pusillus. Lucilius: Et velut in fabrica fervens cum marculu' ferrum Magnis multorum ictibu' tundit. Plin. 7. 57. 4. Tegulas invenit Cinyra, et metalla aeris, item forcipem, marculum, vectem, incudem. Alii leg. martulum. Martial. 12. 57. negant vitam Ludimagistri mane, nocte pistores, Aerariorum marculi die toto. Front. 4..ad Caes. 4. (edente iterum A. Mai) ep. 3. a med. Alii vecte et malleo silices moliuntur, alii autem caelo et marculo gemmulas exsculpunt. Petron. fragm. Tragur. 51. Burm. Faber marculum de sinu protulit, et phialam belle correxit. Al leg. martiolum vel marteolum: quod habetur et apud Sarisber. de nugis Curial. I. 4. c. 5., ubi de re eadem, de qua Petron. verba facit. Bücheler demum leg. marceolum. - Gloss. Lat. Gr. Marculum; epupiov tidnρou.

Nota. Quod de marco et marcello tradit Isidor., indiget auctori

1.

[ocr errors]

tate probati Latini Scriptoris. Harduin. ad Plin. 7. 57. 4. testatur, in omnibus MSS. martulum legi: quod probat etiam Voss. in Etymol.; videtur enim esse magis antiquum et Latinum. Caper tamen de Orthogr. sub fin. Martulus, inquit, est sacerdos a Marte, non marculus. Fest. apud Paul. Diac. p. 125. Müll. haec habet: Marculus diminutivum a marcus.. Haec Forcellinus noster. V. tamen MARTULUS. MARCUS, i, m. Voss. in Etymol. ait, marcum mollem significare, a padnòs pro padaxòç; sed Isid. 19. Orig. 7. malleum. V. vocem praeced. De praenomine et cognomine Marcus, V. suo loco in ONOM. MĂRE, is, n. Nomen, cuius etymon tradit Isid. 13. Orig. 14. Proprie mare appellatum eo, quod aquae eius amarae sint. » – b) In ablat. sing. mari habet et mare. Lucret. 1. 161. E mare primum homines, e terra posset oriri, etc. Ovid. 5. Trist. 2. 20. Exiguum pleno de mare demat aquae. Id. 4. Pont. 6. 46. Ister In caput Euxino de mare vertet iter. Adde Varr. utrumque apud Charis. 1. p. 45. et 111. Putsch. et Priscian. 7. p. 789., item Plaut. Rud. 4. 3. 42., ut quidem Priscian. legit, nam mari alii: item Caium, Dig. 1. 8. 5., Maetian. ibid. 32. 1. 17., labolen. ibid. 41. 1. 58. et Callistrat. ibid. 47. 9. 6., quibus locis Torrentin. ex Pandectis Florentin. edidit mare, alii mari.· ·In Columna rostrata. In altod marid pro in alto mari. − e) In plur. num. nec marium, nec maribus dici vult Charis. ibid. p. 21., marium tamen agnoscit Priscian. 7. p. 770., pro quo marum dixit Naevius ibid. Neptunum regnatorem marum. Caesar vero 5. B. G. 4. Naves paulo latiores, quam quibus in nostris utimur maribus. - d) Gen. masculino vulgo usurpatum quoque fuisse patet ex Inscr. apud Visconti, Museo Pio-Clem. T. 1. p. 67. Promuntur (sic) Veneris... usque ad marem (sic). — e) Derivata, marinus, maritimensis, maritimus. Cf. MARGO §. a. — f) Composita, bimaris, cismare, maritenus, permarinus, rosmarinus, semimarinus, transmarinus. MARE proprie dicitur congregatio aquarum salsi saporis; mare. Cic. Cluent. 49. extr. Mare, quod sua natura tranquillum est, ventorum vi agitatur atque turbatur. Id. 8. Att. 3. a med. Infero mari navigandum est. Id. Pis. 24. Mare vastissimum hieme transire. Caes. 3. B. G. 12. Summa erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, difficultas navigandi. Virg. 2. Aen. 780. vastum maris aequor arandum. Et 3. ibid. 144. ire mari. Et 1. ibid. 36. errare maria omnia circum. Et 10. ibid. 197. sulcare maria. Horat. 1. Ep. 11. 27. trans mare currere; passare il mare, andar oltre mare: in regiones Orientis. Id. 1. Sat. 1. 29. nautaeque, per omne Audaces mare qui currunt. Id. Epod. 9. 32. ferri incerto mari. Ovid. 9. Met. 590. mari tuto decurrere. Plaut. Trin. 4. 1. 15. Mare infidum. Id. Rud. 4. 2. 5. fluctuosum. Horat. 5. Od. 4. 45. ventosum. Et ibid. 1. 26. tumultuosum. Id. Epod. 2. 6. iratum. Virg. 8. Aen. 671. tumidum. Id. 2. Ecl. 26. Cum placidum ventis staret mare. Plaut. Poen. 3. 1. 4. tranquillum. Virg. 3. Aen. 196. venti volvunt mare, magnaque surgunt Aequora. Et 7. ibid. 528. Fluctus uti primo coepit cum albescere vento, Paulatim sese tollit mare, et altius undas Erigit, iude imo consurgit ad aethera fundo. Id. 6. ibid. 351. maria aspera. Id. 2. G. 479. maria alta tumescunt. Cic. Plane. 6. Mare profundum et immensum. Senec. Med. 411. procellosum. Et ibid. 765. insanum. Id. Troad. 444. inquietum. Tacit. 4. Hist. 52. Celerrimas navium frumento onustas saevo adbuc mari committit. Nep. Alcib. 1. Imperator fuit summus mari et terra. Id. Con. 1. Res magnas, mari gessit. Horat. 1. Sat. 8. 15. Chium maris expers; h. e. vinum arte imitans Chium, sed in Italia factum, atque adeo mari non transvectum. Capell. 6. §. 666. Mare concretum; h. e. gelu effictum. 2) Speciatim et improprie 11. Mare nostrum est Mediterraneum. Sall. Iug. 20. et Lucan. 8. 295. 3) Item Mare superum et inferum circa Italiam. Caes. 5. B. G. 1. - 4) Etiam lacus aliquando mare ab Hebraeis dicitur, ut mare Galilaeae apud Vulg. Interpr. Ioh. 6. 1., quod et stagnum et lacus alibi appellatur. V. ibid. Luc. 5. 1. 5) Mare interdum est regio maritima, et insulae maris. Nep. Con. 4. Ad mare missus est, ut Cypriis et Phoenicibus naves longas imperaret. Tacit. 1. Hist. 2. Plenum exsiliis mare. — 6) Aliquando ponitur pro aqua maris. Virg. 10. Aen. 377. Ecce maris magna claudit nos obiice pontus. Plin. 14. 9. 1. Vinum mari condire. 7) Item facies et color maris. Id. 57. 21. 1. de opalis. Est in iis carbunculi tenuior ignis; est amethysti fulgens purpura; est smaragdi vireus mare. — 8) Mare aëris est vastum aëris corpus. Lucret. 5. 276. quodcumque fluit de rebus, id omne Aëris in magnum fertur mare. 9) Mare aeneum dictum est vas a Salomone in usum templi Hierosolymitani conflatum, cuius diametrum erat decem cubitorum. Labrum eius ornabat aenea fascia, pomis, sphaerulis, et boum capitibus anaglyptico opere insculpta. Vulg. Interpr. 3. Reg. 7. 28. Fecit quoque mare fusile decem cubitorum, etc. Adde 2. Paral. 4. 4. et 5. — 10) Lingua maris. V. in LINGUA §. 18. 11) Translate varie accipitur apud Scriptores Ecclesiasticos. Augustin. Enarr. in Ps. 64, n. 9. Mare in figura dicitur saeculum hoc, falsitate amarum, procellis turbulentum. Et n. 10. Non dixit: Qui conturbas mare, sed fundum maris: fundum maris est cor impiorum

-

[ocr errors]

--

omnes impii et pagani, qui crediderunt, mare erant. Adde Confess. 13. 17. · 12) Locum fecit pluribus dicendi generibus, qualia sunt: III. Mare caelo miscere, proverbiali locutione, est omnia perturbare, nihilque non facere, ut quippiam consequare; metler sossopra. Proprie Virg. 5. Aen. 790. de lunone. maria omnia caelo Miscuit. Translate Iuvenal. 6. 282. clames licet, et mare caelo Confundas, homo sum. -13) Terra marique aliquid quaerere, est omni diligentia quippiam exquirere; cercar per mare e per terra. Vatin. ad Cic. 5. Fam. 9. sub fin. Ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi. Plaut. Poen. prol. 105. Sed pater illarum Coenus, postquam cas perdidit, Marique terraque usquequaque quaeritat. Sall. Cat. 13. Vescendi causa terra marique omnia exquirere. ·14) Maria et montes polliceri, magna promittere illiciendi causa; prometter mari e monti, Roma e toma, apud Eund. ibid. 23. — 15) In mare fundere aquas, habenti et abundanti dare; portar acqua al mare. Ovid. 5. Trist. 6. 43. His qui contentus non est, in litus arenas, In segetem spicas, in mare fundat aquas. -16) Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, eum oportet amnem quaerere comitem sibi: qui per se non sapit aut valet, obtemperet alteri, et opem quaerat. Plaut. Poen. 3. 3. 14. -17) E mari natos dicunt Poëtae, quos immisericordes significare volunt et crudeles. V. Tibull. 3. 4. 85., Catull. 64. 155. et Ovid. 7. Heroid. 38. 18) Denique

IV. Mare apud Ethnicos tanquam Deus cultus fuit, cui sacer erat color venetus, teste Tertull. de Spect. 9. · Hunc Aetheris et Terrae filium fuisse tradit Hygin. praef. fabul. Cf. PONTUS. Nota. Discrimen inter mare et aequor dedimus sub v. AEQUOR in Nota.

init.

MAREITUS. V. MARITUS, MĂRĚSON. V. Voc. seq. MARESUAN et Mareson, indecl. Nomen mensis secundi anni civilis apud Hebraeos, respondens nostro Octobri, teste Polem. Silv. in Calend. October dictus a numero. Vocatur apud Hebraeos Maresuan. Alii leg. Maresuari. Eucher. 2. Instr. 7. Si etiam reliqua Hebraea mensium vocabula, quae in canone non reperi, scire voles, lar vocatur mensis secundus. . . Mareson septimus. Graece Maprovávns dicitur loseph. Antiq. 1. 3. 3. Alii recentiores scribunt Marschevan. V. Calmet in Lex. Biblic.

MĂRĚTĚNUS. Adverb. ex mare et tenus in unam vocem coalesceutibus. Legitur apud Cael. Aurel. 1. Chron. 2. fin. Nisi quis maretenus, aut ex alto cadens, ratione caesus potius, quam passionis violentia, perire videatur.

MARGĂ, ae, f. Vox Gallica et Britannica, qua significatur genus terrae in modum cretae albae, qua rustici utuntur ad agros stercorandos; marna. Multa de ea Plin, 17. 4. 1. et seqq. Videtur eadem fuisse ac fossicia creta, qua Varr. 1. RR. 7. narrat in Gallia Rhenum stercorari agros. V. Schneid. ad h. l. Cf. GLYSSOMARGA.

-

MARGARIDES, um, f. Vox Graeca, μxpуapids;, qua significatur genus quoddam palmarum, ita a margaritis appellatarum, quoniam breves, candidae et rotundae sunt, acinis, quam balauis similiores. Plin.

13.9.5.

--

MARGARĪTĂ, ae, f., rarius Margaritum, i, n. Vox Graeca, μαργαρίτης λίθος vel μαργαρίτη, qua significatur genus quoddam unionis, de quo mox. b) De quantitate. Prudent. 10. пeрi oreр. 648. lam iam silebo: margarita spargere Christi vetamur inter immundos sues. Id. Psychom. 875. Margaritum ingens opibusque et viribus hastae Mercata. Priore loco secundam corripit, quod et Petron. facit Satyr. 55. Posteriore producit: quod facit etiam Venantius. Sed corripere rectius est. Gregor. Nazianz. carm. 40. etiam paenultimam corripuit: Θησαυροῖο χάριν, καὶ μαργαρίτην πολύτιμον. Cf. MARGARITATUS in fin. e) Derivata, margaritarius, margaritatus, margaritio. d) Composita, margariticandicantia, margaritifer. MARGARITA proprie est unio, seu calculus candidus in conchis marinis nascens, in feminarum deliciis et mundo muliebri praecipuus; perla. V. Plin. 9. 54. 4. et seqq., Solin. 55. et Ammian. 23. in fin., ubi multa de his. - Porro ad Plin. loc. cit. haec adnotat Cuvier: « Margaritae nil aliud sunt, quam, ut ita dicam, extravasatio eius succi, cuius officium est concham intus vestire, spillare et amplificare. » Plinii autem locus est: Principium culmenque omnium rerum pretii, margaritae tenent. Dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere. Praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri. Duo celebrabantur maximi uniones per aevum antiquum; utrum. que possedit Cleopatra, per manus regum Orientis sibi traditos, sestertiis centies aestimatos. Varro apud Non. 3. 158. Altera exorat patrem libram ocellatorum, altera virum semodium margaritarum. Id. ibid. gemmea ephippia et arma margarito candicantia. Scaevol. Dig. 32. 2. 26. Linea margaritarum; un filo di perle. Tacit. Agric. 12. Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Cic. 6. Verr. 1. Nego ullam gemmam fuisse, aut margaritam, quin abstulerit. Id. Orat. 23. sub fin. Removebitur omnis insignis ornatus, quasi margaritarum.

Neutro genere habet etiam Ulp. Dig. 19. 5. 17. Vulg. Interpr. 1. Tim. 2. 9. Non in tortis crinibus, aut auro aut margaritis. — 2) Est etiam appellatio blandientis. Augustus enim apud Macrob. 2. Saturn. 4. 12. Maecenatem Tiberinum margaritum vocat.-3) Apud Petron. fragm. Tragur. 64. Burm. margarita est nomen catellae, vel dicitur de catella, tanquam de re valde cara. Huc spectat et illud Vulg. Interpr. Matth. 7.6. Neque mittatis margaritas vestras ante porcos. -4) Apud Eund. ibid. 13. 45. Simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa una pretiosa margarita, abiit, etc. - 5) Hinc Vigil. Taps. contra Pallad. 2. 6. de Christo. Margarita appellatur, ut nihil illo pretiosius habeatur.

MARGĂRĪTĀRIUS, a, um. Adiect. a margarita; ad margaritas pertiuens, ut Porticus Margaritaria (male quidam leg. Margaritarius) in Regione Urbis VIII., memorata Curios. et Notit. Urb. — 2) Absolute, substantivorum more,

MARGARITARIA, ae, f. Est quae in margaritis negotiatur. Inser. apud Murat. 964. 1. Marcia T. f. Severa auraria et margaritaria. - 3) Item

MARGARITARIUS, ii, m. Est negotiator, vel piscator margaritarum, vel custos. Inscr. apud Reines. cl. 11. n. 110. Margaritario de sacra via. Alia apud Murat. 892. 2. Celeuthus, Liviae margaritarius; h. e. qui eiusd. margaritas custodiebat. Adde aliam apud Grut. 1116. 9. et Firmic. 4. Mathes. 6. et 8. ibid. 15. — 4) In Inscr. apud Grut. 340. 2. ponitur magaritarius inter ministeria equorum circensium: sed quodnam eius officium fuerit, non constat. V. Ioann. Argol. ia not. ad Panvin. de lud. Circensib. l. 1. c. 15.

MARGĂRĪTĀTUS, a, um. Adiect. a margarita, participiorum more effictum; margaritis ornatus. Gloss. Isid. n. 179. Baccatum, margaritatum. Venant. 8. Carm. 6. 266. Margaritato flexilis arte sinu. Hic licenter secunda syllaba producitur. V. MARGARITA §. b.

MARGARITICANDICANTIA arma dixit Varr. apud Non. 215. 23. Merc. ubi tamen legitur divisim margarito candicantia. Sed Riese, Lat. Menipp. reliq. p. 119. ex Valhen, Anal. Non. p. 2. unica voce legit; sunt autem margariticandicantia arma, quae fulgeut ad instar margaritarum.

MARGĂRĪTIFER, ĕra, ĕrum. Adiect. a margarita et fero; margaritas ferens. Plin. 32. 53. 4. Concharum genera, inter quae et margaritiferae. MARGĂRĪTĬO, ōnis, m. Deminut. a margarita, quod adiectum legitur puello bimo, quod eum nutritores quasi parvum margaritum amarent, carumque haberent; gioia, gioiello. V. MARGARITA §. 2. Inser. apud Fabretti, p. 44. n. 253. Sex. Bruttidio Juveni margaritioni carissimo vixit annis II., mens. VII., dieb. XVIII., fecit L. Virgil. Italicus, et Claudia Laudice.

MARGĂRĪTUM, ¡, D. V. MARGARITA .

MARGELLĂ, ae, f. Videtur deminut. contractum a margarita, quasi margaritella; parva margarita. Legitur in Gloss. Gr. Lat. Kopáààcov; margella.

MARGINATUS, a, um. Particip. verbi margino; marginem habens; che ha orlo o margine. Plin. 55. 45. 1. Ex hac aede, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse; h. e. quae marginem prominentiorem haberent, quo crustae includerentur et continerentur. Sidon. 4. ep. 20. Viridantia saga limbis marginata puniceis; orlati.

Par

MARGINO, as, avi, ātum, āre. Verbum transitiv, a margo. ticip. marginatus, V. suo loco.. Est marginem circumdo et communio; far orlo o margine. Liv. 41. 27. Censores vias sternendas, silice in urbe, glarea extra urbem substernendas, marginandasque, primi omnium locaverunt; h. e. extrema ora hinc et inde assurgente muniendas, vel crepidinibus, Italice marciapiedi, ornandas. - 2) Translate est includere. Alcim. Homil. de rogat, circa med. Eligitur tempori (rogationibus celebrandis) triduum, quod inter Ascensionis sacrae cultum, diemque dominicum, quasi quodam opportunitatis propriae limbo circumpositis solemnitatibus marginaretur.

MARGĪTES, ae, m. Nomen proprium Graecum, Mapyirns vel Mapyélτης, hominis cuiusdam stolidi sive fatui, ita ei factum ἀπὸ τοῦ μαργαί ve, sive ab insaniendo. Exinde nomen factum est etiam cuiusdam poëmatis, quod quidam Homero adscribunt. Mar. Victorin. 1. 21. 7. In eo carmine, cui Margite nomen est, etc. Cf. H. Steph. Thesaur. Ling. Gr. sub v. Magyizas, ed. Didot.

MARGO, inis, m. et f. Nomen, quod Isid. videtur ducere a mare in illo 14. Orig. 8. 42. « Margo est pars cuiuslibet loci, ut puta maris, unde et nomen accepit. »h) Derivata, margino, margus. − e) Composita, commargino, emargino. — Est autem

MARGO extrema alicuius rei ora, ut libri, agri, viae, imperii, fluminis, crepido; orlo, margine, sponda, estremità. Varr. 3. RR. 5. circa med. Flumen, quod per villam fluit, liquidum et altum, marginibus lapideis. Plin. 9. 61. 1. Margo conchae. Id. 50. 59. 1. ulceris. Id. 57. 7. 1. calicis. Et ibid. 57. 3. gemmae. Lucan. 9. 553. stagni. Et ibid. 609. et Ovid. 3. Met. 162. fontis. Id. 1. Met. 729. et 5.

ibid. 598. ripae. Val. Max. 5. 6. n. 4. extern. agri. Sil. 6. 560. puppis. Lucan. 10. 486. Nec non et ratibus tentatur regia, qua se Protulit in medios audaci margine fluctus Ambitiosa domus. Ovid. 1. Met. 13. nec brachia longo Margine terrarum porrexerat Amphitrite; h. e. ora, litore. Stat. 3. Theb. 407. Solverat Hesperii devexo margine ponti Flagrantes sol pronus equos; h. e. ora occidua. Vitruv. 5. 12. Margo, quae sustinet arenam. Aemil. Macer apud Charis. 1. P. 49. Putsch. fluviorum margine summa. Rabir. ibid. Idaeos summa cum margine colles. Iuvenal. 1. 5. summi plena iam margine libri. Ovid. 9. Met. 563. Talia nequicquam perarantem plena reliquit Cera manum, summusque in margine versus adhaesit. Et 1. Amor. 11. 22. Margine in extremo littera rasa. Id. 2. Trist. 199. Haec est Ausonio sub iure novissima, vixque Haeret in imperii margine terra tui; l'ultimo confine, le frontiere (Adde Plin. 12. 43. 3.). Stat. 2. Silv. 1. 44. Ingenuique super crines, mollisque decorae Margo comae. Et 3. ibid. 2. 53. Claudere suspensos oculorum margine fletus. Plin. 9. 12. 3. Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti. In vet. Inscr. apud Grut. p. 207. Tegulas primores omnes in antepagmento ferro figito, marginemque imponito. Et mox. ibid. Eum parietem cum margine altum facito pedes decem, h. e.; con un labbro superiormente posto. Stat. 4. Silv. 4. 54. Maroneique sedens in margine templi; h. e. in limine, in atrio.

MARGUS, i, m. Nomen, ut videtur, a marga; mensula mutarum. Gloss. Lat. Gr. Margus ; τραπέζιον τῶν ναυτῶν.

MARĪNUS, a, um. Adiect. a mare; ad mare pertinens. Cic. 2. Nat. D. 16. Marini terrenique humores. Id. 2. Divin. 44. Marini aestus. Virg. 1. G. 562. Marinae fulicae. Et 2. ibid. 160. Marinus fremitus. Et ibid. 68. casus abies visura marinos. Ulp. Dig. 14. 1. 1. et Scaevol. ibid. 50. 5. 3. Marinae naves; h. e. quae mari decurrunt: et distinguuntur a fluvialibus. Catull. 64. 16. Nymphae marinae; h. e. quae mare incolunt. Horat. 3. Od. 26. 5. Marina Venus. Et ibid. 25. 15. Marinus ros; h. e. rosmarinum. Plin. 9. 4. 2. Visum ab his in Gaditano Oceano marinum hominem, toto corpore absoluta similitudine: ascendere navigia nocturnis temporibus, statimque degravari, quas insederit, partes. Inser. apud Orelli, n. 5655. Navicularii marini Arelatenses.. Vulg. Interpr. 1. Mac. 4. 23. Purpura marina. - 2) Marinus morsus apud Plin. 36. 65. 2. est acrimonia et mordacitas salsi saporis aquae marinae. 3) Aqua marina apud Apic. 8. n. 331. videtur thalassomeli; certe vulgaris non est. V. THALASSOMeli. 4) De marinis Laribus, V. in PERMARINUS. 5) Absolute, substantivorum more,

-

[ocr errors]

MARINUM, i, n. Est res marina. Quintil. 5. 10. 61. terrenum differt a marino.

Nota. Discrimen inter maritimum et marinum, V. sub v. MARITIMUS in Nota.

MĂRIS, re. V. MAS §. b.

MĂRISCĂ, ae, f. Nomen a mas, maris, quo significatur ficus grandior, sed insipida: quasi mascula, ob magnitudinem. Martial. 7. 25. Infanti melimela dato, fatuasque mariscas. Cato, RR. 8. et Plin. 15. 19. 8. Ficos mariscas in loco cretoso, et aperto serito (ficos mariscas habet etiam Varr. 1. RR. 6. et 9.). Colum. 10. 415. Purpureaeque chelidoniae pinguesque mariscae. Senec. Suasor. 2. a med. Eo pervenit insaniae, ut ficos non esset, nisi mariscas.—2) A fructus huius similitudine etiam mariscae dicuntur tubercula ulcerosa, quae ex praepostera libidine circa podicem nascuntur, creste Italice. Iuvenal. 2. 13. Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae. 3) Marisca vocatur etiam podex muliebris. Martial. 42. 97. Non eadem res est; chiam volo, nolo mariscam. Ne dubites, quae sit chia; marisca tua est; h. e. podex tuus, o zelotypa, similis est mariscae fatuae, podex vero pueri chiae ficui, cuius sapor pungens gratus est palato. V. CHIUS §. 3. et 4.

MARISCOS, Graeca positione, et Latina

MARISCUS, i, m. Est iuncus marinus, unde tegetes texuntur: a mas, maris. Plin. 21. 69. 1. Similia praecipit et de iunco, quem amariscon appellat. Sunt qui putant efferendum esse mariscum, i, n. MĂRĪTĂ, ae, f. V. MARITUS §. 4. et 5.

MĂRĪTĀLIS, le. Adiect, a maritus; coniugalis; maritale. Colum. prooem. I. 12. Maritale coniugium sic comparatum esse natura. Ovid. 2. Art. am. 258. Maritalis vestis. Val. Max. 9. 1. n. 9. fax. Et 6. 3. n. 10. Maritale supercilium. Iuvenal. 6. 45. maritali iam porrigit ora capistro; h. e. iugum subit matrimonii. Senec. Oedip. 956. Maritales oculi; h. e. quibus quis aliquam affectu mariti aspicit. Inser. apud Rénier, n. 5868. Vinculum maritale.

[ocr errors]

MĀRĪTĀTUS (et Imaritatus), a, um. Particip. verbi marito: in matrimonium collocatus; maritato. Inser. apud Lupi, Epitaph. Severae M. p. 170. Fuit imaritata (sic) ann. duobus. - Absolute. Hieronym. ep. 77. n. 12. Laudavimus saepe virgines, viduas ac maritatas. 2) Translate. Fulgent. 1. Mythol. 2. Maritatus aër igne fervescit. - 3) Pecunia maritata apud Plaut. Epid. 2. 1. 11., quae cum uxore

coniuncta est; h. c. cuius possessio est penes uxorem: seu quae habetur a marito ex dote, uxore vivente.

MARITIMENSIS, se. Adiect. a maritimus et eiusdem significationis. M. Baro de cas. litt. p. 236. Goës. Limites maritimenses Gallicum (agrum) intercidunt.

MĂRITIMUS, et Maritumus, a, um. Adiect. a mare, syllabica adiectione productum; qui mare accolit, qui ad mare est vel fit; mariltimo. Caes. 2. B. G. 54. Maritimae civitates. Cic. 7. Verr. 27. Homines maritimi. Id. Partit. 10. Loci maritimi, an remoti a mari, plani an montuosi. Plin. 6. 31. 13. Maritimus portus; porto di mare. Hirt. B. Afr. 85. Porta oppidi maritima; che va al mare. Et B. Alex. 26. Aegyptus maritimo accessu Pharo, pedestri Pelusio munita; per via di mare, per via di terra. Nep. Attic. 14. Villam habere suburbanam, aut maritimam; sul mare. Cic. Planc. 40. extr. Maritimus cursus; viaggio per mare, navigazione. Plin. 14. 4. 10. Maritimo amatu gaudent vites; aria di mare. Cic. 5. Tusc. 14. Ora maritima; il litorale. Id. 2. Att. 16. in fin. Te hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti. Id. 7. Verr. 27. Homines a navigando, rebusque maritimis remotissimos. Caes. 3. B. G. 5. Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius, Asiaticis Laelius, Achaicae classi Libo: toti tamen officio maritimo Bibulus praepositus cuncta administrabat. Nep. Arist. 2. Summa imperii maritimi; il generalato del mare. Hirt. B. Alex. 25. Dimicationem maritimam feliciter conficere. Liv. 21. 65. Maritimac naves; h. e. quae a fluvialibus distinguuntur. Sic labolen. Dig. 33. 7. 11. Maritimae insulae. Nep. Themist. 2. Praedones maritimi; corsari. Flor. 2. 2. Maritimus triumphus; navale. - 2) Ponitur et pro marino. Caes. 4. B. G. 29. et Cic. 2. Nat. D. 55. Maritimi aestus. Varr. 1. RR. 7. a med. Sal maritimus. Nep. Attic. 6. Maritimis fluctibus iactari. 3) Maritimae usurae apud Paul. Dig. 22. 2. 6. sunt, quae ex nauticis negotiis percipiuntur. - 4) Maritimi mores apud Plaut. Cist. 2. 1. 11. sunt incerti, inconstantes, instar maris. 5) Maritimae nuptiae apud Cic. 3. Nat. D. 18. sunt quibus Thetidem Peleus duxit: et terrenis opponuntur. 6) Maritimae (seu Maritumae in Inser. apud Labus in Prefaz. ad Visconti, Museo Chiaram. p. 24.) Alpes, quaenam fuerint, V. ALPES §. 8. et seqq. in ONOM. -7) Maritimus tractus dicta regio ad mare in longum extensa et ventis exposita, qualis fuit Gallicus et Belgicus Britanniam respiciens, cui servando praepositus fuit ultimis Romani Imperii Occidentalis temporibus comes maritimi tractus proinde appellatus. Ammian. 27. 8. 1. Nuntio percellitur gravi. . . Nectaridum comitem maritimi tractus occisum. - 8) Absolute, substantivorum more, MARITIMA, ae, f. Regio secus mare. Vulg. Interpr. Luc. 6. 17. Ab omni ludaca et lerusalem et maritima. - In plur. num. Id. Iosue, 9. 11. Qui versabantur in maritimis ac litore magni maris. Cic. 2. Fam. 16. ante med. In maritimis sum. Flor. 4. 12. Hibernas in Tarraconis maritimis; sul litorale. —9) Item

[ocr errors]

MARITIMA, ōrum, n. Sunt loca maritima. Plin. 2. 82.2. Maritima autem maxime quatiuntur; nec montuosa tali malo carent. Id. 6. 59. 2. Africae maritima. Adde 8. 15. 1. — Huc fortasse spectant et allata plur. num. in §. praeced. 10) Hinc tribunus maritimorum, de quo

V. in TRIBUNUS.

Nota. Discrimen inter maritimum et marinum tradit Isid. Differ. Append. n. 75. « Maritimum, proximum mari: marinum, ex ipso mari. » Cf. tamen supra §. 2.

[ocr errors]

[blocks in formation]

MĂRĪTO, as, āvi, ātum, āre. Verbum transitiv. a maritus. ticip. maritandus §. 2., maritatus, V. suo loco. Proprie est nuptui trado; maritare: et dicitur de mulieribus. Suet. Vesp. 14. Vitellii filiam splendidissime maritavit. Iul. Valer. 1. Gest. Alex. M. 66. In quo Semelen suam rex Deûm lupiter maritaverit. 2) Dicitur etiam de viris: et quidem magis proprie. Tacit. 12. Ann. 6. Quando, maritandum principem, multi suaderent. Huc pertinet lex De maritandis ordinibus, quam vel sanxit, vel retractavit Augustus, ut est apud Suet. Aug. 54., multa continens capita ad matrimonia civium R. pertineatia, quae magnam partem collegit Hotomann. in indice legum Romanarum. 3) Item de bestiis. Varr. 2. RR. 9. a med. de canib. Tunc dicuntur catulire; id est ostendere, se velle maritari. Colum. 8. 2. a med. Gallinae ternae singulis maribus maritantur. 4) Item de arboribus. Horat. Epod. 2. 9. adulta vitium propagine Altas maritat populos. Colum. 11. 2. a med. Ulmi vitibus maritantur. Ubi zó vitibus est ablativus, ut propagine in loco Horatii. Neque enim dicebant maritare vitem, sed arborem, puta palmam, ulmum, et huiusmodi, cum ei vitem sustinendam adiungebant. Id. 4. 2. Duos palos unius seminis flagellis maritari. Et ibid. 22. a med. Ut vitis novellos caules transmittat, qui possint sua maritare statumina. Id. 5. 6. circa med. Si teneram ulmum maritaveris, novam vitem sufferet; si vetustam vitem applicueris, coniugem necabit. 5) Est etiam gravidare, fecundare. Claudian. 2. Rapt. Pros. 89. Zephyrus glebas fecundo rore maritat. Plin. 16. 39. 1. Primus est conceptus, flare incipiente Favonio, hoc maritantur virescentia e terra: quippe cum etiam equae in Hispania.

« НазадПродовжити »