Зображення сторінки
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Bayerische Staatsbibliothek

MUNCHEN

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Haec editio posita est sub tutela legum, quae de proprietate litteraria latae sunt.

[blocks in formation]

M. Duodecima sive, K non computata, undecima alphabeti Latini littera, quae respondet Graecorum eiusdem figurae (V. MY.) et Hebraeorum Mem, de qua V. suo loco. b) Generis est neutrius, ut ceterae alphabeti litterae, vel feminini, subaudito littera vel expresso, ut diximus sub litt. B §. d., etc. — - c) Una est autem ex illis, quas Graeci Grammatici ἡμήφωνα ἁπλὰ καὶ ἀμετάβολα; hoc est semivocales simplices et immutabiles, Latini liquidas appellant. V. LIQUIDUS §. 16. Hinc Mar. Victorin. 1.5.30. M consonans semivocalis immutabilis. — Id. ibid. 5. 28. inter finitivas recenset. — d) Ad pronuntiationem quod attinet a M, inquit Id. ibid. 6. 18., impressis invicem labiis, mugitum quemdam intra oris specum attractis naribus dabit. » Cf. Capell. 3. §. 261. e) Hanc tamen, quod molestum in fine dictionis sonum habeat, et quendam quasi mugitum, non nisi aegre compressis labris erumpentem, Latini Poëtae (nam Graccis nulla dictio in μ desinit, ut monet Quintil. 12. 10. 31.) vocali subsequentem, per ecthlipsin elidunt. Veteres tamen retinebant et corripiebant. Huc spectat Capell. 3. §. 279. « M terminatus brevis, ut tectum; licet huius raro occurrit exemplum, quia inter vocales M deprehensum velut metacismi asperitate subtrahitur. » — f) Idem Quintil. 9. 4. ante med. docet, quoties claudit verbum, et vocalis sequitur, ita efferri debere, ut parum exprimatur, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat.g) Huc spectat locus Cassiod. ex Cornuto in Orthogr. 1. « Si duo verba coniungantur, quorum prius M consonantem novissimam habeat, posterius a vocalibus incipiat, M consonans perscribitur quidem: ceterum in enuntiando durum et barbarum sonat. At si posterius verbum quamlibet consonantem habuerit, vel vocalem positam loco consonantis, servat M litterae sonum; par enim atque idem est vitium, ita cum vocali sicut cum consonante M litteram exprimere. » — h) Ferri vero non potest illorum vitium, qui ita proferunt, tanquam n sit, et cum vocali sequente coniungunt, ita ut cum enim, quasi cunenim sit, dicant.) Denique Priscian. 1. p. 555. Putsch. M obscurum in extremitate dictionum sonat, ut templum: apertum in principio, ut magnus: mediocre in mediis, ut umbra. — k) Ad usum huius literae, quod attinet,

M reperitur tam initio, quam in medio et in fine vocum. De usu eius in mediis vocibus haec monet Mar. Victorin. 1. 4. 53. « Clari in studiis viri, qui aliquid de orthographia scripserunt, omnes fere aiunt, inter met n litteras mediam vocem, quae non abhorret ab utraque littera, sed neutrum proprie exprimat, tam nobis deesse quam Graecis, cum illi Sambyx scribant, nec m exprimere, nec n. Sed haec anbiguitas in his fortasse vocabulis, sicut in Ampelo, Lycambe: nam in nostris supradictis (intellige unquam et nonnunquam) non est. »> V. integr. loc. 1) De permutatione huius litterae cum aliis haec etiam habet Priscian. I. c. « M transit in n, et maxime d vel c velt vel q sequentibus, ut tantum tantundem, idem identidem, eorum eorundem, num nuncubi, et, ut Plinio placet, nunquis, nunquam, anceps pro amceps; am enim praepositio f vel c vel q sequentibus in n mutat m: anfractus, ancisus, anquiro, vocali vero sequente intercipit b ambitus, ambesus, ambustus, ambages; nec non etiam in comburo combustus, idem fit. » Contran mutatur in m ante b, m, p; quamquam et in pluribus servata reperitur. V. litt. N. suo loco, et Cf. IN §. c. et CUM §. d. — m) Mutatur in b in voce obnibus loco omnibus in Inser. apud Rénier, n. 1987. Cf. MARITUS §. 5. in fin. — n) In syllaba mn, quae in mediis vocibus ab initio reperitur, saepius inter m et n inseritur littera p, ut in alumnus, damno, contemno, temno, pro quibus in antiquis MSS. scribitur alumpnus, dampno, contempno, tempno; quem morem Recentiorum plerique in usum hodie quoque revocarunt, sed omnino praeter necessitatem, ut puto. -o) Veteres in fine vocum, vel in fine syllabae in vocibus compositis, aliquando omiserunt; atque hinc explicantur formae attinge, dice, facie, ostende, recipie pro attingam, dicam, faciam, ostendam, recipiam:

[ocr errors]

itemque formac donec pro donicum, coëo, coërceo pro com-co, comerceo, circueo pro circum-eo; veneo pro venum-eo et vendo pro venum-do, et similia. - Ad valorem autem quod attinet,

M in numeris mille valet: non quod sit prima eius vocis littera, sed quia cum olim CIƆ scriberetur, paulatim in M transiit. Sed si lineola superaddatur (M) significat mille millia, ut Auctor de Notis Numer., qui vulgo adiicitur Probo, p. 1683. Putsch.—2) Apud Scriptores rei agrariae inservit etiam casis designandis. Sic Innocent. de cas. litter. p. 334. Lachm. Casa quae per m nomen habuerit, fines quam maxime extensas (sic) contra orientales partes, fines breviores habet, etc. Adde ibid. p. 328. 3) Denique

M est etiam littera singularis, quae in notis M significat praenomen Marcus: addita vero ad extremam lineam virgula M'. vel N. Manius. Diomed. 2. p. 419. Putsch.. Cetera V. in Siglario.

MA

MĀ, particula Graeca iurandi, quae iungitur cum accusativo eius nominis, per quod iuramus; quaeque per se neque affirmat, neque negat, sed per appositas particulas negativas vel affirmativas significationem suam accipit. Sic ma Dia, Graece μà ▲íz; h. e. per lovem, formula Romana quoque civitate donata. Petron. fragm. Tragur. 52. Burm. Syrum histrionem exhibebat, concinente tota familia ma dia perite, ma dia. Hinc est nostrum madesì, madiè sì, madiè no. 2) Item

II. Ma particula est loquelaris, nullius significationis, quae vulgari sermoni interseritur. Id. ibid. 57. Tu lecticulosus nec mu nec ma argutas. Sic vulgo apud Nostrates mo, ma in familiari et vernaculo sermone interseri audivi. 3) Item in compositis ma pro magis per syncopen reperitur in malo pro magis volo, in macto pro magis aucto, de quibus V. suo loco.

MAACISTER. V. MAGISTER §. c. MAANES. V. MANES §. e.

MACAERINTHE, Graeca positione, cs, f. Vox Gracca, ducta a μá*p*; beata, qua significatur genus quoddam herbae, de qua Apul. Herb. 79. Rosmarinum prophetae macaerinthen, Latini salutarem (subaudi vocant).

MĂCĂRIŎTES, ētis, f. Vox Graeca, μaxapióτns; felicitas, qua significatur unus ex Aconibus Valentini apud Tertull. adv. Valentin. 8.

MACCUS, i, m. Vocabulum Oscum personae comicae, quae stupidi partes agit inter mimos; Italice possemus dicere zanni, pulcinella. Diomed. 3. p. 488. Putsch. In Atellana Oscae personae inducuntur, ut maccus. — Inser. apud Maffei, Mus. Ver. 281. 5. M. Annaeus M. f. Esq. Longinus maccus. - 2) Hinc plures Atellanae Pomponii et Novii inscribuntur Maccus, Maccus copo, Maccus exsul, Maccus miles, Maccus sequester, Maccus virgo, Macci gemini et Macci gemini priores, quarum reliquiae collectae sunt a Bibbeck inter eas Comicorum Latinorum. 3) Translate ponitur pro stupido. Apul. Apol. 81. Si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macci prorsus, et buccones videbuntur. V. BUCCO etiam in Nota et STUPIDUS.

Nota. Vulgo ducebatur olim a μακκοᾷν pro μὴ κοᾷν; desipere fatue et stulte se gerere; aut a quadam muliere stupida, quae Maxx appellatur apud Suidam, ut Furlanetto adnotaverat ad h. v. Qui plura desiderat, illi adeundus Thes. L. G. Henr. Stephani ed. Didot ad h. v. MACEDONIANUS, a, um. Adiect., quo, tanquam epitheto, cognominatum est quoddam Senatusconsultum, de quo est titulus 6. l. 14. Digest. - Hoc Senatusconsultum Macedonianum originem habuit a quodam Macedone (sic enim vocabatur), qui fuit improbus fenerator filiorumfamilias, et ut ab iis usuras exigeret, ad quidlibet audendum impellebat: adeo ut quidam etiam mortem patris molirentur, ut se a molesto creditore liberarent. Cautum est itaque eo senatusconsulto,

-

« НазадПродовжити »