Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

MALTHĂ, ae, f. Vox Graeca, μáàðæ et μáλ9ŋ, qua significatur a Graecis pix cum cera mixta, ut Fest. apud Paul. Diac. p. 135. Müll. docet: a μxácow et μxl9άcow; mollio, subigo. Malta et Mallana in Gloss. Lat. Gr. exponitur sóxypov. — 2) Sic etiam vocatur genus tectorii, quod parietibus, aut pavimentis inducitur, ne coria eorum findantur, et ut, si quae sint rimae, obducantur; stucco, malta. Fit autem variis modis, ex pice liquida, et axungia, vel sevo: ex pice et cera, item testa, flore calcis: ex sanguine bubulo, flore calcis, scoria ferri: ex ficu, pice dura et ostrei testa, ex sevo liquefacto, . quod cineri cribellato admixtum sit, etc., quae omnia habes apud Pallad. 1. 41. et 17. Plin. quoque aliam malthae compositionem tradit 56. 58. 1. Maltha e calce fit recenti: gleba vino restinguitur: mox tunditur cum adipe suillo et ficu, duplici linimento: quae res omnium tenacissima, et duritiam lapidis antecedens. — 3) Est etiam nativa maltha, nempe limus flagrans in stagno Samosatensi Commagenes: cum quid attigit solida, adhaeret: praeterea tactu sequitur fugientes. Sic defendere muros oppugnante Lucullo, flagrabatque miles armis suis. Aquis etiam accenditur: terra tantum restingui, docuere experimenta. Haec Id. 2. 108. 1. Haec eadem est ac naphta, quam vocem V. suo loco. 4) Translate dicitur de molli et effeminato; palDanós. Lucil. apud Non. 1. 167. Insanum vocant, quem maltham ac feminam dici vident.

MALTHĪNUS, a, um. Adiect a maltha; effeminatus, mollis. Horat. 4. Sat. 2. 25. Malthinus tunicis demissis ambulat. Ubi volunt nonnulli notari hic Maecenatem. Alii nomen proprium esse aiunt; quod sane veri est similius. Leg. etiam al. Malchinus.

MALTHO, as, āre. Verbum transitiv. a maltha; maltha solido et conglutino, maltham rei alicui induco: quod praecipue fiebat in iis monumentis, quae aeterna esse volebant. Plin. 56. 58. 1. Quod malthatur, oleo perfricatur ante. Vet. Scholiast, ad Iuvenal. 5. 48. Sulphure solent vitrum solidare; id est malthare.

MALVA, ae, f. Nomen herbae cuiusdam a Gracca voce padáɣn eiusdem significationis. Huc spectat Isid. 17. Orig. 10. 5. « Malva ex parte Graeco vocabulo appellatur ἀπὸ τοῦ μαλάσσειν, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. » Cf. MALACHE et MALACUS. b) Derivata, malvaceus, malvaticus, malvella. tum, malvaviscus.

sive malvae viscus; althea, quod in altum surgit, et viscus, quia glutinosa est. Cf. ALTHAEA.

MALVELLA, ae, f. Deminut. a malva, quo proprie significatur parva malva, speciatim vero genus quoddam vestis malvacei coloris, de qua Isid. 19. Orig. 22. 12. Molochinia, quae malvarum stamine conficitur, quam alii molocinam, alii malvellam vocant.

* MALUGINOSUS, a, um. Adicct., quod legitur et exponitur in Gloss. Philox. Maluginosus; x«xevτpexis. Sed omnino emendandum videtur in malignosus vel malitiosus. V. MALIGNOSUS.

MĀLUM, i, n. Vox Graeca, pov, Aeolice et Dorice pilov, qua significatur quoddam pomi genus; ita autem dictum, ut ait Isid. 17. Orig. 7. 3., quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus; unde et haec sunt vera mala, quae vehementer rotunda sunt. - Vox autem Graeca plov in aliis vocibus compositis retinetur, ut infra videbimus. Alio autem sensu exponitur a Varr. V. loc. infra §. 7. - b) Distinguendum vero est malum a malus: hoc enim arborem notat, illud fructum. V. MALUS, i. c) Derivata malarium, malinus, melinum, melitis, melo. d) Composita chamaemelon, chamaemelinus, chrysomelum, chrysomelinus, hydromalum vel hydromelum, malicorium, malifer, malogranatum, melapium, melimelum, melocarpon, melofolia, melomeli, melopepones, melophyllon, melothron.

--

-

-

MALUM proprie est fructus arboris mali; hoc est pomi genus, Italice mela. Eius varia genera, citreum, cydonium, Persicum, Medicum, Appianum, et alia plurima Plin. 15. 14. 1. et 15. 1., Colum. 5. 10. ad fin. et 12. 45. et Macrob. 2. Saturn. 15. enumerant, et suis locis in hoc opere memorantur. Coel. ad Cic. 8. Fam. 15. Malis orbiculatis pasci. Virg. 3. Ecl. 64. Malo me Galatea petit, lasciva puella Id. ibid. 70. puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi. De malo Assyrio, Cydonio, Matiano, Persico et Punico, V. in CYDONIUS, etc. et Cf. MALUS, i. §. 2. et 3. - 2) Malum Discordiae. V. DISCORDIA §. 2. — 3) Apud Horat. 1. Sat. 3. 7. ab ovo usque ad mala; h. e. a principio usque ad finem coenae, quia prima ova, mala postrema mensae inferri mos est. - 4) Speciatim malum terrae ab Italis appellatur herba aristolochia a Graecis dicta, teste Plin. 25. 54. 1. et Apul. Herb. 19. V. ARISTOLOCHIA §. 2. — 5) Item terrae malum dicta est etiam herba cyclaminos. V. CYCLAMINOS §. 2. 6) Item malum lentum Latini appellant herbam rosmarinum, teste eodem Apul. Herb. 80.) Mala aurea ab Hercule rapta ita exponit Varr. 2. RR. 1. Ut in Libya (ad) Hesperidas, unde aurea mala; idest secundum antiquam consuetudinem, capras et oves (quas), Hercules ex Africa in Graeciam exportavit. Ea enim (a) sua voce Graeci appellarunt μõλx. -8) Denique mala translate sunt testiculi. V. BRACEUS.

[ocr errors]

Nota. Differunt mala a pomis, quia poma sunt generale nomen omnium paene fructuum, qui ex arboribus sunt, et nuces quoque com. - c) Composi-prehendunt. Porro nuces sunt quaecumque poma foris duro teguntur, et intus habent, quod esui est: contra mala foris habent, quod esui, et durum intus includunt. Macrob. loc. cit. 2) Interdum mala distinguuntur etiam a piris. Plin. 16. 43. 1. Messibus reddunt semen nuces, et mala, et pira.

MALVA est herbae species laxativam vim habens, Italice quoque malva. De ca Plin. 20. 84. 1. In magnis laudibus malva est utraque, et sativa, et silvestris. Duo genera earum amplitudine folii discernuntur: maiorem Graeci molochen (alii leg. malopen, alii lopen) vocant in sativis. Alteram ab emolliendo ventre dictam putant malachen. E silvestribus, cui grande folium, et radices albae, althaea vocatur, ab excellentia effectus (ab alivw; medeor, sano) a quibusdam plystolycia. Haec Plin. Martial. 10. 48. Exoneraturas ventrem mihi villica malvas Attulit. Adde Cic. 7. Fam. 26. 2) Malva rustica, quae et erratica ab Italis traditur vocata, quae a Graecis malache agria dicitur. Apul. Herb. 40. - 3) Tradunt Auctores in Arabia malvas septimo mense arborescere, baculorumque usum praebere extemplo. Sed et arbor est malva in Mauritania, altitudinis pedum viginti, crassitudinis, quam circumplecti nemo possit. Haec Plin. 19. 22. 2. - 4) Veteres in malvarum foliis etiam scripsisse testatur Isid. 6. Orig. 12., ubi et hoc Cinnae testimonium affert: Carmina... Levis in aridulo malvae descripta libello. — Hinc sunt qui apud Plin. 13. 22. 1. leg. in malvarum foliis primo scriptitatum loco in palmarum foliis. MALVĀCĚUS, a, um. Adiect. a malva; qui est ex malva, vel malvae similis. Plin. 21. 10. 4. Rosae genus funditur e caule malvaceo, folia oleae habente. - 2) Absolute, substantivorum more, malvaceus, i, m. V. in BETACEUS §. 2.

-

* MALVĀNUS, i, m. Vox parum certae scriptionis, qua luporum venator significatur in illo Lucil. apud Non. 110. 18. Merc. Luporum exactorem malvarum et fulguritarum arborum. Alii rectius leg. Sil

vanum.

MALVĀTĬCUS, a, um. Adiect. origine et significatione idem ac praecedens. Not. Tir. p. 176. Malva, malvaticus.

MALVAVISCUS, i, m. Nomen a malva et viscum in unam vocem vulgi consuetudine coalescentibus, qua significatur herba eadem, quae communius ibiscum appellatur. Apul. Herb. 38. Itali ibiscum vocant, alii malvaviscum. Cf. Isid. 17. Orig. 9. 75. Althea, malva agrestis,

II. MALUM, i, n. Est etiam arbor navis sustinens vela atque hinc a similitudine mala sunt etiam ea, quae in theatris aut in circo sustinent velarium. Inser. apud Orelli, n. 2556. XII. K. Mal. mala et vela erunt. V. MALUS, i, §. 6. et Cf. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 203. n. 59. III. MALUM, i, n. Alio sensu. V. voc. seq. §. 8. et seqq. MALUNDRUM, i, n. Est genus herbae ignotum apud Plin. 26. 24. 1. locineri autem (medetur) herba malundrum nascens in segete ac pratis, flore albo odorata; eius cauliculus conteritur ex crino vetere. Alii leg. malandrum, alii melandryum.

MĂLUS, a, um. Adiect. parum certae originis, quamquam sic exponitur ab Isid. 10. Orig. 177. « Malus appellatus a nigro felle, quod Graeci pékav dicunt, unde et melancholici appellantur homines, qui et conversationem humanam refugiunt et amicorum charorum suspecti sunt. » — b) Malaï pro malae usurpasse Plautum apɣzīzās, tradit Rufin. de metr. Com. 1. 20. « Scaurus in commentario Plauti in Pseudolo dixit Malaï, dixipais, metri causa. » - c) Gradus peior, pessimus, V. suis locis. d) Derivata, male, malitas, malitia, malitiose, malitiositas, malitiosus. e) Composita, maleactio, malebarbis, maleblandus, malecastus, maledicax, maledice, maledicentia, maledico, maledictio, maledictito, maledictor, maledicus, maledulcis, malefaber, malefacio, malefactio, malefactor, maleferax, malefice, maleficentia, maleficium, maleficus, maleformis, maleforlis, malegratus, maleiurus, maleloquacitas, maleloquax, maleloquium, maleloquus, malemerens, malemoratus, maleolens (V.), malesanus, malesuadeo, malesuadus, malesutus, maletractatio, maletracto, maletutus, malevole, malevolens, malevolenter, malevolentia, malevolus, malicordis, malignus (quod V. pro suis), permale, praemaledico, remaledico.

MALUS proprie est contrarius bono et probo: qui ignorantia vel

malitia laborat, qui caret bonitate quacumque vel naturali, vel morali: pravus, perversus, improbus, nocens, infestus; cattivo, malvagio, malo. Iuvenal. 4. 8. Nemo malus felix. Plaut. Pseud. 4. 7. 1. Malus et nequam homo. Et 4. 6. 21. Malus et scelestus et periurus. Nep. Attic. 9. Odisse malos cives. Cic. 3. Offic. 9. Philosophi minime mali illi quidem, sed non satis acuti. Id. Pis. 50. Notam apponere ad malum versum. Id. Arch. 10. ad fin. Malus poëta. Nep. Datam. 6. Mala fide compositoque aliquid facere. Cic. 5. Verr. 24. Malam opinionem habere de aliquo. Horat. 1. Sat. 3. 36. Mala consuetudo. Quintil. 12. 1. 3. conscientia. Et ibid. in fin. causa. Et ibid. 1. 7. Nihil tam occupatum, tot ac tam variis affectibus concisum atque laceratum, quam mala mens; h. e. mens male cogitans, pravus animus. Sall. Cat. 18. Mali mores. Tibull. 3. 5. 20. Et modo nata mala vellere poma manu. Virg. 3. Ecl. 11. mala vites incidere falce novellas. Tibull. 2. 4. 29. hinc Coa puellis Vestis, et a rubro lucida concha mari: Haec fecere malas; h. e. avaras, infidas, periuras. Id. 1. 2. 51. Malac herbae. Et Virg. 2. Aen. 471. mala gramina; h. e. Boxia, venefica. Stat. 6. Theb. 666. lux mala clypei; h. e. terribilis et perstringens oculos. In Leg. XII. Tab. apud Plin. 28. 4. 4. malum carmen; h. e. magicum. Virg. 7. Ecl. 28. Mala lingua; h. e. maledica, fascinatoria, ut Servius loquitur. Plaut. Trin. 1. 2. 30. Malis verbis obiurgare aliquem. Virg. 2. G. 243. Malus agere; h. e. frugibus infelix. Ter. Phorm. 5. 8. 19. Facinus indignum et malum. Id. Andr. 2. 1. 17. Abi in malam rem; va in malora. Sall. Cat. 21. Mala res, spes multo asperior; h. e. res angusta domi. Quintil. 11. 3. 13. vox. — 2) гváμn est illud Eiusdem 3. 8. 44. Nec enim est quisquam tam malus, ut malus videri velit. 3) Pro infelici, improspero, adverso. Cic. 2. Divin. 25. Lacedaemoniorum mala pugna in Leuctris. Sall. Iug. 60. Oppidum post malam pugnam ab rege defecerat. Horat. 1. Od. 15. 5. mala ducis avi domum, Quam multo repetet Graecia milite. Plaut. Aul. 4. 4. 4. Malam aetatem exigere; menar vila infelice. Sed mala aetas dicitur etiam senectus. Plaut. Men. 5. 2. 6. Ut mala aetas mala merx est tergo! Adde Acc., Turpil., Pacuv. et Afran. apud Non. 1. 1. — 4) Est etiam non simplex, malitiosus, astutus, vafer; malizioso, astuto, furbo. Plaut. Bacch. 5. 2. 20. Oves stultac, atque haud malae videntur. Id. Truc. 2. 5. 4. Nimio minus perhibemur malae, quam sumus ingenio. Id. Rud. 2. 5. 9. Amat hercle me: delituit mala. 5) Item deformis, invenustus; brutto, deforme. Plaut. Merc. 2. 3. 78. Ancilla forma mala. Id. Bacch. 5. 2. 42. Haud mala est mulier. Quintil. 6. 3. ante med. Mala facies. 6) Malum pondus est leve pondus. Plaut. Amph. 1. 1. 156. Haud malum huic est pondus pugno. -7) Deus malus, falsa lectio pro Deo Alo. V. ALUS in ONOM. Ceterum Deos malos a bonis distinxisse Veteres, testatur Labeo apud Augustin. 2. Civ. D. 14. V. loc. 8) Absolute, substantivorum more,

[ocr errors]

MALUM, i, D. Est infortunium, calamitas, labor, incommodum, pestis, uno verbo quidquid nocet cuipiam; male, malanno, calamità, disgrazia. Cic. 1. Orat. 58. Ipsum quidem illud, etiam sine cognitione iuris, quam sit bellum, cavere malum, scire possumus. Id. Amic. 3. Nihil enim mali accidisse Scipioni puto. Plaut. Bacch. 5. 6. 25. Orarem, ut ei, quod posses mali facere, faceres; che gli facessi tutto il male che puoi. Caes. 2. B. C. 12. Hostes turris ruina commoti, inopinato malo turbati, etc. Nep. Amilc. 2. Diuturnitate externi mali; h. e. belli. Cic. 5. Verr. 23. Vi, malo, plagis adductus est, ut frumenti daret, quantum cogeretur; h. e. supplicio servili, ut infra dicetur; strapazzo. Virg. 2. G. 168. Assuetumque malo Ligurem; h. e. laboribus et vitae miserae. Id. 6. Aen. 95. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Cic. 2. Phil. 18. Quo ego tempore tanta mala florentissimae familiae sedavi, vel potius sustuli. Et ibid. 44. Servitus est malorum omnium postremum. Id. Planc. 13. Libertas malis oppressa civilibus. Id. 1. Tusc. 52. Mors non est in malis; h. e. inter mala non connumeratur. Cels, 3. 15. in fin. Quartana neminem iugulat, sed si ex ea facta quotidiana est, in malis aeger est; sta male. Et ibid. Danda opera est, ne in quotidianam id malum vertat; h. e. febris. Ovid. 1. Pont. 3. 18. Interdum docta plus valet arte malum; h. e. morbus. Horat. 1. Sat. 4. 30. per mala praeceps Fertur; h. e. per incommoda, pericula. Plin. 18. 44. 1. Caeleste frugum vinearumque malum est rubigo. Phaedr. 1.16. Malum dare; portar danno. —9) Item vitium, malefactum, scelus; vizio, misfatto. Ovid. 1. Met. 140. Effodiuntur opes irritamenta malorum. Plaut. Cas. 5. 5. 22. Malum pessimum exordiri; un pessimo misfatto. Huc spectare potest illud Apul. 9. Met. 7. Nisi nos putas aes de malo habere; h. e. furto vel aliquo dolo malo. - 10) Item poena; castigo. Liv. 2. 54. extr. Malo domandam tribunitiam potestatem. Sall. Iug. 105. Pudore magis, quam malo exercitum coërcebat. — 11) De plagis, cane, cruce, aliisque suppliciis, quae infliguntur servis. Liv. 4. 49. a med. Malum quidem militibus meis, nisi quieverint. Et mox. Auditis, Quirites, sicut servis, malum minitantem militibus? Plaut. Rud. 4. 4. 81. Non ego te comprimere possum sine malo. Ter. Eun. 4. 4. 45. Non potest sine malo fateri, video. 12) Malo suo aliquid facere, damno suo, iD

-

[ocr errors]

suam perniciem; in suo danno, in sua malora. Enn. apud Non. 7. 55. Malo hercle suo magno convivat sine modo. Plaut. Amph. 1. 1. 165. Olet homo quidam malo suo. Sic Asin. 1. 3. 3. Male merenti bona es at malo cum tuo. 13) Malo esse alicui, damno esse; esser di pregiudizio. Plaut. Men. 2. 3. 5. Amanti amoenitas malo est: nobis lucro est. Nep. Alcib. 7. Huic maxime putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis. Cic. 44. Att. 22. Clementiam illi malo fuisse. 14) Malum dicitur etiam homo scelestus. Plaut. Amph. 1. 1. 250. Quid, malum, non ego sum servus Amphitruonis Sosia? Id. Epid. 5. 2. 44. Quae haec, malum, ferocia est? Adde Bacch. 4. 3. 60. et alibi. 15) Iterum, absolute, II. Malum saepe interiectionis modo interseritur, ut nefas, indignum, et indignationem significat. Cic. 3. Verr. 20. Quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia? che diavol è; che domin è? Et 10. Phil. 9. Quae, malum, est ista ratio, semper optimis causis veteranorum nomen opponere? Plaut. Cas. a. 1. v. 3. Quid tu, malum, me sequere? Id. Truc. a. 5. v. 38. Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem istimodi? Ter. Phorm. 5. 7. 55. Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini? 16) Item adverbii loco pro male. Horat. 2. Sat. 4. 18. Ne gallina malum responset dura palato. —17) Demum, pariter absolute,

[ocr errors]

-

MALUS, i, m. Est malus homo, malus civis. Sall. Cat. 51. Bonos et malos lubidinose interficere. Id. ibid. 48. Suscepto malorum patrocinio. 18) Speciatim apud Scriptores Ecclesiasticos idem quod Malignus; h. e. diabolus. Sic exponunt aliqui illa Vulg. Interpr. Math. 5. 37. Quod autem his abundantius est, a malo est (Graece ix to novmpoũ). Adde ibid. 6. 13. — 19) Item in plur. num. mali sunt impii. Id. ibid. 5. 45. Solem suum oriri facit super bonos et malos. Adde ibid. 21. 41.

MĀLUS, i, f. Vox Graeca, μŋdéo, qua significatur arbor, quae mala fert (V. MALUM §. a.); melo. Virg. 2. G. 70. Et steriles platani malos gessere valentes. Varr. 1. RR. 7. Malus bifera in agro Consentino.

2) Speciatim Malus Assyria arbor est Assyriae, Mediae et Persidis foliis unedonis, et lauri simillimis, intercurrentibus spinis, omni anni tempore fructum ferens, quod malum citreum, et malum Medicum appellatur a Plin. 15. 14. 1. et 23. 56. 1. succum habens acrem, seu acidum, quem Virg. 2. G. 126. appellat tristem tardumque saporem, ubi plura hac de re. Plin. etiam accurate describit 12. 7. 1. Quo vero nomine ab Italis appelletur, utrum arancio, an limone, an cedro (quod veri simillimum videtur), difficile est definire, aliis alia sentientibus. Probabile est, ad omnia haec, eorumque species, tanquam commune nomen transferri. Vide, si lubet, Pier. ad cit. 2. G. 134., Salmas. in Exercitat, Plin. ad Solin. 46., et practerea Matthiol. in Dioscor., Gesner. et Heynium ad Virg. loc. cit. 3) Hinc ad malum Punicum vocatus est vicus sive locus Romae in sexta Urbis regione, quod ibi fortasse esset arbor, sive pomum ex aere aut marmore effictum. Suet. Domit. 1. Domitianus natus est... regione Urbis VI. ad Malum Punicum domo, quam postea in templum gentis Flaviae convertit. Adde Curios. et Notit. Urb. Reg. VI., ubi Malum Punicum simpliciter dicitur. 4) Deinde, translate et a similitudine, MALUS, i, m. (et aliquando Malum, i, n. V. MALUM II.). Est arbor navis antennas sustinens et vela; albero della nave. Isid. 19. Orig. 2. 8. Malus est arbor navis, qua vela sustinentur. Malus autem dictus, quia habet instar mali in summitate. Cic. Senect. 6. Ut si qui gubernatorem in navigando agere nihil dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant. Id. 7. Verr. 54. Malum erigi, vela fieri, praecidi ancoras imperavit. Virg. 5. Aen. 828. iubet ocius omnes Attolli malos, intendi brachia velis. Ovid. 5. Heroid. 33. Aura levis rigido pendentia lintea malo Suscitat. Lucan. 5. 418. summi carchesia mali. Horat. 1. Od. 14. 5. malus celeri saucius Africo. Val. Flacc. 1. 126. velifero quaerentem brachia malo. Et ibid. 312. celso cornua malo Expediunt. Et ibid. 620. Vela super tremulum subitus volitantia malum Turbo rapit. Plin. 7. 57. 17. Malum et antennam Daedalus invenit. — Vulg. Interpr. Isai. 30. 17. Eritis quasi malus navis in vertice montis; h. e. eritis supplicio vestro exemplum aliis, ut easdem scilicet arenas et scopulos vitent. De malo navis et eius partibus apud Veteres docte disseruit cl. Guglielmetti, Di due navi Romane, p. 41. et seqq. · 5) Item a similitudine malus dicitur lignum in medio torcularis erectum. Plin. 18. 74. 7. Parvis prelis, et minori torculari, et malo in medio decreto. — 6) A similitudine est etiam illud Lucret. 6. 108. Carbasus ut quondam magnis intenta theatris Dat crepitum, malos inter iactata trabesque. Huc etiam spectat Inser. allata sub v. MALUM II.

MAM, indecl. V. MAMMONAS ad fin.
MĂMĂ. V. MAMMA §. b.

MAMACULUS; dção, Gloss. Lat. Gr.
MAMANI. V. MAMMA §. b.

MAMANS et Mammans. V. MAMMO.

[ocr errors]

MĂMATER, tris, f. Idem ac mater, syllaba priore geminata, eadem

ratione qua apud Oscos Mamers pro Mars. Legitur in Inscr. Campana edita in Bullett. Archeol. Napol. a. 1843. p. 90. Clusia His. Mamater. V. Cavedoni, ibid. a. 1844. p. 55.

MĂMILLĂ et Mammilla, ae, f. Deminut, a mamma, eiusdem tameo significationis; papilla; mammella. Vellei. 2. 70. de Bruto. Cum mucronem gladii sinistrae admovisset mamillae, uno ictu transfixus exspiravit. Iuvenal. 6. 400. Ipsa loqui recta facie, strictisque mamillis. Id. 12. 74. Scrofa triginta clara mamillis. Paul. Dig. 34. 2. 52. §. 9. Quum quaedam ornamentum mamillarum (alii leg. mamillatum) ex cylindris triginta quatuor et tympaniis margaritis (hoc voc. glossema videtur. V. TYMPANIUM) triginta quatuor legasset, et postea etc. -2) Mammilla est etiam vox blandientis feminas praecipue. Plaut. Pseud. 1. 2. 47. Ubi isti (viri) sunt... Quibus vitae, quibus deliciae, quibus savia, mammillae mellitae? scil. estis. 3) Translate. Vulg. Interpr. Isai. 60. 16. Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis; h. e. abundabis pretiosissimis et exquisitismis rebus. 4) Improprie et a similitudine,

11. Mamilla dicitur etiam tubus mammae figura, per quem aqua emittitur. Var. 3. RR. 14. Si eduxeris fistulam, et in eam mamillas imposueris tenues, quae eructent aquas. Al. leg. papillas. Sic Plin. 35. 46. 1. mammata dixit in balineis fictilia illa, per quae calor ex hypocausto in balineas transfunditur. V. loc. in MAMMATUS. Hinc etiam Cassiod. 7. Variar. 6. Claudia (aqua) per tot siccas montium summitates lavacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emittit. 5) In capris mammillas pensiles vocat Varr. 2. RR. 3. verruculas duas parvae mammae forma, sub earum rostra pendentes. Al. tamen leg. mammulas.

Nota. Discrimen inter mamillas, mammas, ubera et papillas tradit Isid. 1. Differ. n. 372. « Mamillae virorum sunt; mammae mulierum: ubera pecudum. Papillae autem sunt nuclea summa mammarum, quae sugentes comprehendunt. » Hoc tamen discrimen non fuisse semper servatum, exempla proposita in unaquaque voce satis ostendunt. Cf. Eund. 11. Orig. 1. 73. et seqq. et V. MAMMA §. a. in fin. MĂMILLĀNUS (et Mammillanus), a, um. Adiect. a mamilla; ut Mamillanae ficus, apud Plin. 15. 19. 2., sic appellatae a similitudine mammarum. Eadem de causa Mammosa pira memorantur ab Eod. ibid. 15. 16. 2.

MĂMILLARE (et Mammillare), is, n. Nomen proprie adiect. a mamilla, quo significatur strophium, sive fascia e pelle, qua mulieres mamillarum tumorem coërcebant; giustacuore. Legitur in lemmate apud Martial. 14. 66. Taurino poteras pectus constringere tergo: Nam pellis mammas non capit ista tuas.

MĂMILLĀTUS, a, um. Adiect. a mamilla; ad mamillam pertinens; ut Ornamentum mamillatum apud Paul. Dig. 34. 2. 32. §. 9., ubi tamen rectius alii leg. mamillarum. V. MAMILLA §. 1. in fin.

MAMMĂ, ae, f. Nomen, quo significatur receptaculum lactis in femina a Graeca voce pά; quaero, cupio, cuius praet. perf. pass. μéμμ, unde prius mama, deinde mamma factum. Hine Etymol. M. Μαστός, ὃν ἐπιζητοῦσι τὰ βρέφη. Sunt qui derivant ab Hebraica voce D(Am), Samaritan. MD (Amà), quae matrem significat. Ad quam Vocem Gesenius in Lex. Hebr. adnotat: « Haud dubie primitivum est hoc vocabulum et aeque ac (Ab; h. e. pater), primos infantis balbutientis sonos imitatur, ut Graeca μάμμα, μάμμη, μαμμαία, μαῖα. Copt. μav et μxxv, Gall. maman, Germ. mama, amme. » -- Minus fortasse recte tradit Isid. 11. Orig. 1. 74. « Mamillae vocatae, quia tundae sunt, quasi malae, per deminutionem scilicet. >> b) Ad scribendi rationem quod attinet, Antiquos etiam unica m scripsisse mama, argui potest ex derivatis mamilla, mamillanus, mamillare, quae fere unica m scribuntur. Huc spectare potest Inscr. apud Momms. n. 3373. D. M. Sittiae Euthyciae libertae et mamani. Hoc mamani dativum a mama putat cl. Mommsen in Notabil. var. ad h. n. - c) Derivata, mamilla, mamillanus, mamillare, mamillatus, mammalis, mammatus, mammeatus, mammo, mammosus, mammula. d) Composita, bimammius, bumamma, mammocoetis, mammothreptus, multimammia, unimammia.

[ocr errors]

MAMMA proprie est, ut supra innuimus, receptaculum lactis in femina; mamma, mammella, poppa. Gell. 12. 1. vocat fontem sanctissimum corporis, generis humani educatorem. Plaut. Truc. 2. 5. 1. Puero isti date mammam. Cic. 2. Divin. 41. Puer in gremio matris sedens, mammam appetens. Plin. 35. 56. 55. Ad mammam adrepere infans. Lucret. 5. 885. puer Ubera mammarum insomnis lactantia quaerit. Virg. 1. Aen. 496. de Amazone. Aurea subnectens exsertae cingula mammae. Adde Plin. 11. 95. 1. et seqq., ubi plura de his.. -2) Usurpatur etiam de bestiis. Cic. 2. Nat. D. 51. ad fin. Quae multiplices fetus procreant, ut sues, ut canes, his mammarum data est multitudo: quas easdem paucas habent eae bestiae, quae pauca gignunt. Plin. 11. 95. 3. Balaenae, vitulique mammis nutriunt fetus. Virg. 5. G. 309. Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra;

Laeta magis pressis manabunt flumina mammis. Varr. 2. RR. 1. a med. Mammam sugere. Plin. 11. 95. 2. Mammas premere; h. e. exprimere sugendo. Id. ibid. Mamma sterilescit; h. e. arescit. Id. ibid. descendit; h. e. lacte manat. Id. ibid. Equae anno prope toto mammas praebent. Id. 26. 92. 1. Mammas uberiores reddere. Id. 20. 96. 2. replere. Id. 23. 32. 1. exstinguere; h. e. siccare. - 3) Dicitur etiam de viris. Id. 11. 95. 1. Mammas homo solus e maribus habet: cetera animalia mammarum notas tantum. Cic. 3. Fin. 5. a med. Viris ad ornatum donatae sunt a natura mammae, atque barba. Iustin. 12. 9. sub fin. Sagitta sub mamma traiectus. Cf. MAMILLA in Nota. 4) Adhibetur et in blanditiis. Plaut. Most. 1.4.7. Ecquid tibi videor, mamma, madere? At Bothe, approbante etiam Ritschel, rectius edidit: Ecquid tibi videor ma-ma-madere. Loquitur enim ebrius. - 5) Praeterea

11. Mamma ab infantibus appellatur mater, ut tata pater, papa cibus. Varr. apud Non. 2. 97. Cum cibum ac potionem buas ac papas vocent, matrem mammam, patrem tatam. Martial. 1. 101. Mammas atque tatas habet Afra: sed ipsa tatarum Dici et mammarum maxima mamma potest. Inscr. apud Grut. 663. 8. Zetho Corinthus tata eius, et Nice mamma fecit: V. A. I. D. XVI. 6) Est quoque nutrix. Inser. apud Visconti, Mus. Pio-Clem. T. 2. p. 82. ed. Mediol. Diis propitiis. Claudia Ti. F. Quinta C. Iulio Hymeto paedagogo suo, item tutori a pupillatu ob redditam sibi ab eo fidelissime tutelam, et C. lulio Epitynchano fratri eius, et luliae Sporidi mammae suae fecit. Huc spectare videtur etiam illa supra allata §. b. 7) Est item avia; avola. Inscr. apud Murat. 1134. 3. Cn. Arrio Agapeto Arria Agapete mater, et Bostrychus pater, et Helpis mamma, et Fieie nutrix filio pientissimo. 8) Denique, improprie,

-

III. Mamma in arboribus dicitur parva illa extuberatio in cortice, unde germen, et rami erumpunt. Plin. 17. 26. 1. Exempta scutula cortici, imprimitur ex alia cortex par, cum sui germinis mamma. MAMMALIS, le. Adiect. a mamma; ad mammas pertinens. Apul. Herb. 26. herbam chamaepityn mammalem vocat, quia prodest in morbis mammarum.

MAMMĀTUS, a, um. Adiect. a mamma, participiorum more effictum; mamma praeditus. Onom. Lat. Gr. Mammatus; μastáông. — 2) Translate. Plin. 35. 46. 1. Doliis ad vina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta coctilibus laterculis frontatisque. Cf. MAMILLA §. 3.

MAMMĒĀTUS, a, um. Adiect. a mamma, mammosus. Plaut. Poen. 1. 2. 181. Huius amica mammeata. Confirmat Non. 2. 529. MAMMILLA, etc. V. MAMILLA, etc.

MAMMO et Mamo, as, āre. Verbum intransitiv. a mamma, mammas sugo, lacto. Vulg. Interpr. Ital. 1. Reg. 15. 3. apud Vercellone, Var. Lect. T. 2. p. 250. A puero usque ad infantem mamantem. Augustin. Enarr. in Psalm. 59. Mamantes autem; id est lactentes. Onom. Lat. Gr. Mammare ; θηλάξειν .

MAMMÖCOETIS, te. Vox Graeca, μαμμοκοίτης vel μαμμόκοιτος, qua significatur, qui molliter est educatus. Utitur Apic. §. 8. 364. Aedus sive agnus syringianus, id est mammocoetis. V. Schuch. ad h. l. MAMMŌNĂ, ae, et

[blocks in formation]

μavas, qua significantur divitiae. Vulgat. Interpr. Luc. 16. 9. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Quae verba ita interpretatur Tertull. 4. advers. Marcion. 52. Scilicet de nummo: iniustitiae enim auctorem, et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes, cui famulatam videns (Christus) Pharisaeorum cupiditatem, amentavit hanc sententiam (Luc. 16. 15.): Non potestis Deo servire et mammonae. Hieronym. ep. 151. ad Adalgis. quaest. 6. Dispensator iniqui mammonae Domini voce laudatur. Et paulo post. Facite vobis amicos de iniquo mammona. Mammona autem non Hebraeorum, sed Syrorum lingua divitiae nuncupantur, quod de iniquitate collectae sint. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in iustitiam, quanto magis sermo divinus, in quo nulla est iniquitas, si bene fuerit dispensatus, dispensatores suos levabit in caelum? - Interpr. Irenaei, 3. Haeres. 8. 1. Mammonas est, secundum ludaicam loquelam, qua et Samaritae utuntur, cupidus, et plus quam oportet babere volens: secundum autem Hebraicam adiunctive dicitur Mam, vel significat gulosum; id est, qui non possit a gula continere, etc. V. voc. seq.

MAMMŌNĚUS, a, um. Adiect. a mammonas; ad mammonam pertinens. Augustin. docet 2. de serm. Domini in monte, 14. Punice mammon idem esse, quod lucrum. Hinc mammonea fides est perfida, et quae spe lucri et divitiarum solummodo constat, apud Prudent. Hamartig. 429. Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur. Hic Prudent. licenter secundam syllabam corripit.

MAMMOTHREPTUS, a, um. Adiect. Graecum μaμμó‡ρeñтos; h. e. a mamma sive avia nutritus, nutricis alumnus. Utitur Augustinus de pueris, qui diu sugunt, quod non decet, Enarr. in Ps. 30. n. 12. Fa

ciant hoc nutrices mammothreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi parvuli ab ubere resiliant.

MAMMŌSUS, a, um. Adiect. a mamma; magnas habens mammas; di grandi mammelle. Laber. apud Gell. 3. 12. Non mammosa, non annosa, non bibosa, non procax. Varr. 2. RR. 9. Canes feminas volunt esse mammosas, aequalibus papillis. Adde Martial. 14. 149. - 2) Mammosa pira, quae instar mammae turgescunt. Plin. 15. 16. 2. · 3) Mammosum panici genus, panum habens racemosum, et parvis paniculis constantem, cacumine gemino. Id. 18. 10. 4. - 4) Mammosum tus, cum haerente lacrima priore, consecuta alia miscuit se. Id. 42. 32. 3.

MAMMŬLĂ, ae, f. Deminut. a mamma; parva mamma; mammella. Varr. 2. RR. 3. Caprae sub rostra duas, ut mammulas pensiles habent. Alii leg. mammillas. V. VERRUCULA. Cels. 7. 26. ab init. Femina urinae iter mammulae simile habet. Ita in omnib. suis editionib. et Codd. MSS. vidit Morgagnius, atque ita edidit Targa; alii tamen minus recte carunculae. - 2) Item avia; avola. Inser. apud Grut. 663. 2. Valerius Iulianus Italico filio infelicissimo, et Honoratae mammulae huius fecit. Haec namque emeritos bis quadraginta per annos Vixit, at hic terno consule natus erat. At Marini, Frat. Arv. p. 161., ubi hanc inscriptionem attulit a se perlectam, ita habet: at hic tertio consule natus obit; h. e. triennis. Inscr. apud Orelli, n. 4671. D. M. Marciae Meroes Fabia Secundina mammulae B. M.

MĂMO, as. V. MAMMO, as.

MAMPHŪLĂ, ae, f. Est placenta seu collyra ex farina triticea, quam Hebraei, et ceteri orientales populi sacerdotibus, tanquam primitias, offerebant, quoties panis massa in qualibet domo subigeretur. Eadem in usu olim etiam apud Romanos fuisse videtur; hinc apud Nostrates etiamnum pueri ea placenta subcinericea donantur, quoties farina ad panem conficiendum subigitur; est a Syriaca voce maphula seu mamphula; casus, et Hebr. mappalà, seu mamphalà; deciduum; h. e. quod ex maiori massa decidit, seu tollitur. V. Num. 15. 21. et Ezech. 44. 30. Fest. p. 142. Müll. Mamphula appellatur panis Syriaci genus, quod, ut ait Verrius, in clibano antequam percoquatur, decidit in carbones, cineremque: cuius meminit Lucilius: Pistricem validam si nummi suppeditabunt, Addas empleuron, mamphulas quae sciat omnes.

MAMPHUR, Graece μavvopópov, lignum rotundum mediocris longitudinis loro circumvolutum, quod circumagunt fabri in operibus tornandis. Fest. p. 152. Müll. Est a voce Graeca allata, quae a μávvoc; monile, et pép; porto, quia circumvolutum habet lorum, ut collum monile. Scalig. apud Müller ad Fest. l. c.

[blocks in formation]

MĂNĂBILIS, le. Adiect. verbale a mano; facile manans, ut Manabile frigus, apud Lucret. 1. 534.; h. e. penetrans.

MĂNĂCHUS et Manacus, i, m. Est circulus in horologio solari seu sciotherico, cuius ope, praeter horarum et dierum longitudinem ab aliis lincis praemonstratam, etiam menses seu XII. Zodiaci signa ab umbra gnomonis quotidie indicantur: est autem μaváxos Dorice pro μήναχος, ἀπὸ τοῦ ἔχειν τοὺς μῆνας, vel potius ab inusit. μηνάζω; menses denoto, ut a povas est monachus. Hinc Itali suum habent almanacco, ab Arabibus nempe derivatum, qui`articulum al ipsorum proprium voci manacho praefigunt. Vitruv. 9. 8. e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli menstrui agatur, qui manacus dicitur. V. Gualtani, Mem. Enciclop. Rom. T. 5. p. 105. et ann. 1816. p. 128. MĂNĂCUS. V. voc. praeced.

MANAE, ārum, f. Hoc nomen generis feminini numeri semper pluralis recenset Auct. Append. ad Prob. 195. Keil., quod explicant Gloss. Placidi apud Mai, Class. Auct. T. 5. p. 485. Manas, malas, maxillas. Cf. quae ad rem tradit Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 204. n. 47. MĂNĂLIS, le. Adiect. verbale a mano; ex quo aliquid manat. Manalis fons, ex quo perpetuo aqua fluit. Ab auguribus fons manalis

puteus perennis vocabatur. Fest. p. 128. et 157. Müll. 2) Manalis lapis, ostium Orci, per quod Manes; idest animae Inferorum ad Superos manarent. Paulus ex Fest. p. 128. Müll., qui deducere videtur a manando. Sed si manalis lapis erat Orci ostium, quis dubitet, quin id nomen sit a Diis Manibus? —3) Manalem lapidem etiam vocabant petram quandam, quae erat extra portam Capenam iuxta acdem Martis, quam cum propter nimiam siccitatem loco moverent, et in Urbem protraherent, inde pluvia statim sequebatur: a mano, quod aquis manaret. Paulus ex Fest. p. 128. Müll. Meminit eius lapidis et Varro de vita P. R. 1. apud Non. 15. 32. et Fulgentius Planciades de prisco sermone, ubi ex Labeone idem confirmat. -4) Apud Varron. loc. cit. urceolum aquae manale vocabant, quod eo aqua in trulleum effunderetur. Unde quidam aquaemanale coniunctim scribunt. V. AQUIMINARIUM. — 5) Labeo modo in §. 3. laudatus, ia libris de Etrusca disciplina haec habet: Fibrae iocinoris sandaracei coloris dum fuerint, manales tum vertere opus est petras; h. e., ut subdit Fulgent., quas Antiqui solebant in modum cylindrorum per limites trahere pro pluviae immutanda inopia. Non ergo solum extra portam Capenam, sed alibi quoque huiusmodi manales lapides habebantur.

MĂNĂMEN, ĭnis, f. Verbale a mano; manatio, fluxus. Auson. Mosell. 32. bivio refluus manamine pontus; h. e. mare fluxu et refluxu

remeans.

MĂNĂTIO, ōnis, f. Verbale a mano; aqua stillans, effusio aquae per rimas; gocciolamento, spandimento. Frontin. Aquaed. 65. Intercidit tamen aliquantum e ductus vitio, qui cum sit depressior, non facile manationes ostendit. Et ibid. 110. Aquae caducae, quae ex castellis effluunt, aut ex manationibus fistularum. Et ibid. 122. Tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes: quibus necesse est latera rivorum et substructiones vitiari.

MANCASTER, tra, trum. Adiect. a mancus, eadem ratione effictum, qua calvaster a calvus. Legitur in Gloss. Lat. p. 204. n. 46. Hild. Mancus, mancaster.

MANCEPS (et Mancips. V. infra §. 3. in fin.), cipis (vel căpis. V. MANCIPO §. b.), m. Nomen proprie adiect, a manus et capio; vel a mancupo, fere absolute adhibitum de eo, qui aliquid in auctione, aut extra emit, conducit, aut redimit; comperatore, conduttore; ¿pyoláßos: quia et hic manu capit, nam manu sublata significabat, se pluris esse licitatum. lís quippe publica locabantur, qui in licitatione maiorem pecuniae summam, sublato digito, datis praedibus spopondissent. Haec Fest. p. 151. Müll. Cic. 3. Verr. 54. Locare incipit: accurrunt ad tempus tutores: digitum tollit Iunius patruus. Isti color immutatus est: quid ageret, coepit cogitare: si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe, quem ipse apposuisset, sibi nullam praedam esse; h. e. redemptore sartorum tectorum. Id. Rosc. Am. 8. Hominis studiosissimi nobilitatis manceps fit Chrysogonus. Nep. Attic. 6. Nullius rei neque praes, neque manceps factus est. Ascon. in Divin. Verr. 10. Mancipes sunt publicanorum principes, Romani homines: qui quaestus sui causa, si decumas redimunt, decumani appellantur : si portum aut pascua publica, portitores aut pecuarii: quorum ratio scriptura dicitur. Hi omnes exigenda a sociis suo periculo exigunt, et reipubl. repraesentant, providentes etiam in illa redemptione commodis suis. Plin. 3. ep. 19. Sunt ergo instruendi complures frugi mancipes; h. e. qui agros mercede conducunt; affittuali. Suet. Vesp. 1. ad fin. Petronii patrem fuisse mancipem operarum, quae ex Umbria in Sabinos ad culturam agrorum quotannis commeare solent; h. e. conductorem mercenariorum et operariorum servorum, ut opera eorum ad quaestum uteretur. Plin. 10. 60. 2. Manceps sutrinae; h. e. qui officinam conduxit, ut ibi sutrinam exerceat; padron di bottega. Et 33. 57. 3. Pretia rerum omnibus paene annis mutari, prout quisque mercatus sit, aut aliquis praevalens manceps annonam flagellet; partitante, incettatore: qui minoris coëmit, ut carius vendat. Inscr. apud Donat. 311. 2. Lysimacho Aug. disp. frument. mancip. fecit FI. Corinthias. 2) Speciatim manceps viae idem est ac redemptor, qui eam reficiendam quaestus sui causa redemit; ideo etiam redemptor appellatus. Tacit. 5. Ann. 31. Idem plurima per Italiam itinera fraude mancipum, et incuria magistratuum interrupta et impervia suscepit. Inser. apud Grut. 622. 2. Co. Cornelio Cn. f. Sab. Musaeo mancipi viae Appiae, etc. 3)Item manceps aedis est redemptor sacrae aedis; appaltatore della manutenzione. Inscr. in Bullett. dell'Istit. Archeol. a. 1859. p. 22. Fortunae Primigeniae ex voto D. Poblicius Comicus Manceps aedis per annos XIII. Cf. Henzen ad h. 1. Huc spectant alia apud Grut. 614. 10. Manceps monumenti itemque alia apud Orelli, n. 4217. P. Claudius P. f. Justus mancips (sic) officinarum aeraria4) Accipitur interdum pro fideiussore; sicurtà. Plaut. Cure. 4. 2. 29. Ego mancipem te nibil moror, nec lenonem alium quemquam. 5) Translate. Plin. 2. ep. 14. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti mancipes; h. e. qui a causidicis pretio conducti, alios ad hoc conducunt, ut plausu ipsos causidicos prosequan

rum.

tur et laudibus. 6) Item manceps est qui proprio iure aliquid possidet: quasi aliquid initio ab aliis derelictum manu ceperit. Tertull. Apolog. 11. Necesse est, concedatis aliquem sublimiorem Deum, et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus Deos fecerit. -7) Praeterea

-

II. Manceps dicitur etiam qui alicui rei vel praepositus est, ut mancaps mutationum; h. e. stationarius; capo stazione. Cassiod. 4. Var. 47. Si quos autem intemperans culpa pertulerit, collectam quantitatem per vices agentes mancipibus mutationum volumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum. — Absolute. Gloss. Gr. Lat. Ἐπίσταθμος, ὁ τοῦ σταθμοῦ ἡγού μενος; manceps. Id. Επίσταθμος, ὁ ἡγούμενος τῆς μονῆς; stationarius, manceps. Hos mancipes cursus publici, vel mancipes absolute, vocat Cod. Theod. 8. 5. 15., 22., 55. etc. - 8) Item mancipes dicti sunt publicani spontanei, quibus cura, ut distributionis, ita exactionis iniungebatur, suo privato commodo. Cod. Theod. 13. 1. 17. Sciant (municipes) de corpore suo... mancipes eligere, absque ulla aerarii nostri deminutione, etc. - 9) Manceps absolute videtur etiam intelligendus pistorum publicorum praepositus, cui cura erat conficiendi panem. Cod. Theod. 14. 16. 2. Nulli, ne divinae quidem domui nostrae, frumentum de horreis publicis pro annona penitus praebeatur, sed integer canon Mancipibus consignetur, annona in pane cocto domibus exhibenda. -10) Manceps carceris est custos eius; carcerario. Prudent. 5. *pi or:p. 345. Tunc ipse manceps carceris Et vinculorum janitor Repente Christum credidit. Zeno, Serm. de S. Arcadio. Hunc vero profitentem ad nefandam custodiam noxiae mentis mancipes rapuerunt; h. e. carnifices. 11) In malam partem manceps latronum dicitur de illo, qui praeest satellitibus. Cyprian. ep. 69. n. 3. Latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant . . . Praepositus illic agnoscitur et timetur, etc. Lucifer Caral. pro S. Athanas. 2. Non esse Christianus, sed plane manceps latronum cognosceris. MANCĪNUS, a, um. Adiect. deminut. a maneus, qui mancus est, et refertur ad manus. Agnoscitur a Priscian. 2. p. 592. Putsch., sed sine exemplis. 2) Attamen absolute, substantivorum more, legimas in Inscr. in Corp. Inser. Lat. T. 4. n. 2066. Has ego mancinas stagna refusa dabo. Cl. Minervini in Bullett. Ital. a. 1861. p. 51. mancinus de curis et molestiis interpretatur. V. loc.

...

MANCĬŎLĂ, ae, f. Deminut. a mancia (quod pro manu vulgo quidem usurpatum fuisse videtur, sed exemplum nullum nobis remansit, nisi in cognomine Romano, quod V. in ONOM.); parva manus. Naevius apud Gell. 19. 7. Manciolis tenellis.

MANCIPALIS, le. Adiect. manceps; ad mancipem pertinens. Not. Tir. p. 73. Mancipium, mancipalis.

MANCĭPĀRĬUS, ¡¡, m. Verbale a mancipo; venditor. Schol. ad luvenal. 11. 141. Quales vendunt care manciparii. Gloss. vet. S. Genov. Manciparius, qui mancipia vendit.

MANCĬPĀTĬO et Mancupatio, ōnis, f. Verbale a mancipo; actus abalienandi, et veluti simulacrum venditionis in iis rebus, quae mancipi dicebantur. Caius, 1. Instit. (edente iterum Goëschenio) §. 121. Qui mancipio accipit, apprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur, necesse sit: unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur. V. MANCIPIUM §. 3. - - 2) Sumitur et pro vera venditione. Plin. 9. 58. 1. Lolliam Paulinam vidi smaragdis margaritisque opertam toto capite, manibus, digitisque; quae summa quadringenties H-S. colligebat; ipsam confestim paratam mancipationem tabulis probare; h. e. ostendere tabulas, in quibus earum gemmarum venditio et pretium descriptum erat. Alii leg. nuncupationem, quos reprehendit Harduinus.

MANCIPATOR, ōris, m. Verbale a mancipo; qui mancipat. Legitur in Gloss. Lat. p. 203. n. 45. Hild.

MANCIPĀTUS et Mancupatus, a, um. Particip. verbi mancipo, adicctivorum more etiam adhibitum; mancipio traditus, venditus, alienatus, addictus; venduto, alienato. Cic. 2. Phil. 21. Tum iste venditum atque mancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit. Al. leg. emancipatum. Id. Senect. 11. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini mancipata est. Hic quoque al. emancipata. Tacit. 2. Hist. 71. Luxu et saginae mancipatus emptusque.

MANCIPATUS et Mancupatus, us, m. Verbale a mancipo, idem ac mancipatio. Plin. 9. 60. 1. In mancipatum venit, ut praedium aliquod; idest solemnitates eae adhibentur, quae solent in iis rebus, quae sunt mancipi. -2) Est etiam functio, munus, et procuratio ipsa mancipis; h. e. eius, qui aliquid conduxit a publico, puta vectigalia, cursum publicum, vias muniendas, etc. Imppp. Gratian., Valentinian. et Theodos. Cod. Theod. 8. 5. 36. Mancipibus supra lustrale tempus cura non immineat mancipatus. Impp. Valentinian. et Valens, ibid. 7. 9. Ad eius, quod declinare tentaruut, muneris functionem, et ad necessitates constringantur mancipatus. Cf. MANCEPS §. 7.

MANCIPĪ. V. Voc. seq. §. 2. et 3.

MANCIPIUM et Mancupium, ii, n. Abstractum a manceps; cuiusvis rei dominium, seu ius proprietatis; dominio, proprietà. Antiqui euini' res, quarum dominium comparare volebant, manu capiebant, seu prehendebant. Lucret. 3. 985. Vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu; idest, nulli ita datur, ut propriam ac perpetuam habeat. Senee. ep. 72. a med. Fortuna nihil dat mancipio. Curius ad Cic. 7. Fam. 29. Sum xprsec μèv tuus, xvýste de Attici nostri. Ergo fructus est tuus, mancipium illius. 2) Hinc res mancipi, vel (ut Antiqui loquebantur) res mancupi, dicuntur, quae in nostro sunt mancipio; hoc est quae nostro dominio, iuri, aut potestati sunt subiectae, quasque, quoties lubet, possumus alienare: quae autem in nullius sunt potestate, quaeque alienari non possunt, res nec mancipi dicuntur, quae scil. in nullius sunt mancipio. Est autem mancupi, seu mancipi genitivus per apocopeu pro mancupii, seu mancipii. Cic. Mur. 2. Quod si in iis rebus repetendis, quae mancipi sunt, is periculum iudicii praestare debet, qui se nexu obligavit. Id. Top. 5. extr. Abalienatio est eius rei, quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut in inre cessio. - 3) Emptio eorum quae mancipii sunt, ut ait Plin. 33. 13. 2., et mancipatio correlativa sunt. Nam respectu venditoris contractus hic dicitur mancipatio, seu venditio mancipii; contra respectu emptoris dicitur emptio mancipii. Huiusmodi vero contractus ita fieri docet Caius, 1. Instit. (edente iterum Goëschenio) §. 119. Est autem mancipatio (h. e. venditio eorum, quae mancipii sunt) imaginaria quaedam veuditio, quae et ipsum ius proprium eivium Romanorum est, eaque res ita agitur, adhibitis non minus quam quinque testibus, civibus Romanis puberibus, et praeterea alio eiusdem conditionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens is qui mancipio accipit, rem tenens ita dicit: Hunc ego hominem ex iure Quiritium meam esse aio, isque mihi emptus est hoc aere aeneaque libra: deinde aere percutit libram, idque aes dat ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur: animalia quoque, quae mancipi sunt, quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana, quam rustica, quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animalia, quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt: praedia vero absentia solent mancipari. — 4) Sui mancipii esse, est sui iuris esse, nullius dominio subiectum esse. Brut. ad Cic. 1. ad Brut. 16. ante med. An ut esset sui iuris et mancipii respublica . – 5) Mancipio dare, fere est rem ita dare, ut evictionem nos praestituros spondeamus; vendere e mantenere. Et mancipio accipere, est ca lege emere, ut venditor praestet evictionem. Plaut. Curc. 4. 2. 9. Memini, et mancipio tibi dabo. C. ego ne a lenone quidquam Mancupio accipiam, quibus sui nihil est, nisi una lingua? Cic. 5. Att. 50. Vestorius ad me scripsit, ut iuberem mancipio dari servo suo fundum Brinnianum, ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. Adde Top. 10. — 6) lure mancipii esse dicuntur ea, quae mancipi sunt, et emptione mancipi emuntur. Id. Har. resp. 7. Multae sunt domus in hac urbe, iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipii, iure nexi. — 7) Esse in mancipio alicuius, iure mancipi ab aliquo possideri. Gell. 18. 6. in fin. Matremfamiliam appellatam esse cam solam, quae in mariti manu mancipioque, aut in eius, in cuius maritus manu mancipioque esset. - 8) Translate. Cic. Top. 26. in fin. Sic nos tibi ad id, quod quasi mancipio dare debuimus, ornamenta quaedam voluimus non debita accedere. — 9) Accipitur etiam pro ipsa venditione, seu mancipatione; vendita. Id. 5. Offic. 16. Hae aedes Sergio serviebant: sed hoc in mancipio Marius non dixerat. Adde 1. Orat. 39. - 10) Ipsa quoque res, quae mancipi iure possidetur, mancipium dicitur, cum de servo sermo est; servo, schiavo sive iure belli, sive ex ancilla natus, sive quod aere emptus sit. Id. Parad. 5. 1. Non enim ita dicunt, eos esse servos, ut mancipia, quae dominorum sunt facta nexu, aut aliquo iure civili. Id. 8. Att. 11. a med. Conculcari miseram Italiam, et quati mancipiis ex omni genere collectis. Horat. 1. Ep. 6. 39. Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex. Senec. ep. 70. ad fin. Extrema mancipia; vilissimi schiavi. Lamprid. Commod. 2. Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia. . . contraxit. 11) Urbane. Ovid. 4. Pont. 5. 40. Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat, Se fore mancipium tempus in omne tuum. Petron. fragm. Tragur. 68. Burm. Idem sutor est, idem cocus, idem pistor, omnis Musae mancipium. Prudent. Apotheos. 476. Mancipium Christi, fur corruptissime, vexas.

MANCIPO et Mancupo, as, āvi, ātum, āre. Verbum transitiv. a manceps, quod V. suo loco, vel a manus et capio. — b) Antique scribitur et mancupo, quod et de derivatis dicendum est, teste Vel. Long. p. 2228. Putsch. « Antiquis varie etiam scriptitatum est, mancupium, aucupium, manubiae; siquidem C. Caesar per i scripsit, ut apparet ex titulis ipsius. » Mancupum pro mancipum invenitur in

« НазадПродовжити »