Зображення сторінки
PDF
ePub

sedio, vel blocco.

[ocr errors]

2) Item ipsum munimentum, vallum, agger, fossa, etc. Cic. 6. Verr. 53. Fons aquae dulcis, qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum a mari disiunctus esset. Id. 13. Phil. 9. Urbem operibus munitionibusque sepire; con linee di circonvallazione. Sic Iustin. 4. 4. Munitionibus circumdatis, hostes in urbe clausi. Nep. Eumen. 5. ad fin. In hac conclusione apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. Sall. Iug. 42. Per munitionem, quam uti defenderet, acceperat, locum hostibus introeandi dedit. Id. fragm. apud Non. 2. 204. Pluteos rescindere, munitiones demoliri. Tacit. 3. Ann. 74. Castella et munitiones idoneis locis imponere. Quintil. 3. 7. 26. Loci positio ac munitio. Pallad. 1. 34. Munitionis multa sunt genera; h, e. sepimenti hortorum. 3) Munitio est mortificatio ciborum, inquit Fest. apud Paul. Diac. p. 145. Müll., ubi Scalig. mallet legere morsificatio, morsitatio, seu morsicatio; alii molitio. Alii nihil mutant, quia censent munire dictum a priscis pro mandere cibum.

[ocr errors]

MŪNĪTĬUM, ii, n. Idem origine et significatione ac munimentum. Vulg. Interpr. Ital. 4. Reg. 19. 32. in Thesaur, nov. Latinit. p. 345. ed. Mai. Rex Assyriorum non ingredietur urbem hanc, nec circumdabit eam munitium. Vulg. noster habet munitio. Adde Isid. 15. Orig. 9. 1., ubi tamen vulgo legitur munitum pro munitium.

MŪNĪTIUNCULĂ, ae, f. Deminut. a munitio; parvum munimentum. Vulg. Interpr. 4. Mac. 16. 15. Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo.

MŪNĪTO, as, āre. Verbum transitiv. specie frequentativ. a munio; saepius vel valde munio. Cic. Rosc. Am. 48. a med. Quam viam munitet, quod iter affectet, videtis.

MŪNĪTOR, ōris, m. Verbale a munio; qui munit. Liv. 7. 23. ad fin. Qui pro munitoribus jutenti armatique steterant. Alii leg. munitionibus. Tacit. 1. Ann. 64, Barbari perfringere stationes, seque inferre munitoribus nisi. Liv. 5. 19. in fin. In partes sex munitorum numerum divisit; h. e. eorum qui terram effodiendo cuniculum in arcem hostium agebant; de' minatori. - 2) Item exstructor. Ovid. 5. Heroid. 139. Me fide conspicuus Troiae munitor amavit; h. e. Apollo, qui moenia Troiae exstruxisse dicitur. 3) Est etiam oppugnator. Ammian. 21. 12. 12. Munitorum enim moerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabaut, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos.

MŪNĪTORIA, orum, n. V. MUNItura §. 2.

MŪNITRUX, ūcis, f. Legitur haec vox, sed non exponitur, nec exemplis firmatur, apud Priscian. de Accent. 526. 4. Keil.

MŪNĪTŪRA, ae, f. Verbale a munio; munimentum, munitio. Inscr. apud Grut. 589. 7. Structuram cum munitura sarcophagi suis impensis fecit. Cf. Hildebr. ad Apul. 8. Met. 14. — 2) Alio sensu Augustín. 2. in Iulian. Pelag. 6. Succinctoriis, vel praecinctoriis, quae Gracce μтa nuncupantur, lumbos hominum contegi, vel praccingi, quas vulgus etiam munituras vocat; h. e. campestre, subligar; brachetta, grembiule. In Gloss. Isid. appellantur munitoria.

MŪNĪTUS, a, um. Particip. verbi munio, adiectivorum more etiam adhibitum. Hinc comparat. munitior §. 4. et 3., superlat. munitissimus §. 1. Est septus, vallatus, firmatus, armatus, communitus; munito, fortificato, guarnito, difeso, guardato. Cic. 2. Nat. D. 57. Munitae sunt palpebrae tanquam vallo pilorum. Id. 7. Verr. 15. Nullius res tuta, nullius domus clausa, nullius vita septa, nullius pudicitia munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse. Id. 2. Q. Fr. 3. ante med. Dixitque se munitiorem ad tuendam vitam suam fore, quam Africanus fuisset. Propert. 4. 3. 8. munito Sericus hostis equo; h. e. thoracum munito tegminibus, et limbis ferreis eincto, ut Ammian. 16. 10. loquitur, cataphracto. Plin. 17. 14. 1. Solum elapidatum, munitumque ad incursum etiam gallinacei generis; chiuso, difeso. Et 19. 45. 2. Ruta runcatur non sine difficultate, pruritivis ulceribus, ni munitis manibus id fiat, oleove defensis; h. e. velatis, inguantate, ut Colum. loquitur 11. 3. circa med. hac eadem de re verba faciens. Suet. Aug. 55. Lorica sub veste munitus. Plin. 45. 24. 1. Nucum iuglandium fetus tot modis munitus. Caes. 3. B. G. 25. Oppidum et natura loci, et manu munitum; forte per natura e per arte. Et 4. ibid. 55. Et loci natura et manu munitissima castra. Sall. Lug. 79. Oppidum et operibus et loco munitum. Ovid. 15. Met. 690. incurvo munitos aggere portus. Sall. Iug. 50. Munito agmine incedere, late explorare omnia. Et ibid. 94. Muniti advorsum hostes nou moenibus modo et armis, atque viris, sed multo magis locorum asperitate. Liv. 27. 39. Per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerunt, ducebat; strade aperte, appianate, acconciale. Sil. 15. 516. qua munitum declivis ab alto Agger monstrat iter. 2) Collum munitum est vestitum, ligatum, et quasi collari clausum adstrictumque. Ammian. 16. 10. Et velut collo munito rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum, nec laeva flectebat, tanquam figmentum hominis. - 3) Translate. Cic. Mur. 27. Cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. Id. 2. Att. 25. Firmissima

[ocr errors]

benevolentia hominum munitus. Sall. Iug. 38. Cuius impudentia contra ius et iniurias omnes munitus foret. Q. Cic. Petit. cons. 7. Partis et fundatis amicitiis fretum ac munitum esse. Accius apud Cic. 1. Divin. 22. Sapientia munitum pectus. Cic. Flace. 41. Omnium bonorum praesidio non modo munitus, sed etiam ornatus. Id. Har. resp. 7. sub fin. Domus humano et divino iure munita. Id. Mur. 10. sub fin. Munita ad consulatum via. Propert. 3. 10. 17. Quid facies nullo munita puella timore? - 4) Absolute munitum, V. in MUNITIUM ad fin. In plur. num. V. supra §. 1. loc. Liv. 27. 59. MŪNĬUM, V. MUNIA §. d.

MŪNŬFICUS. V. MUNIFICUS §. b.

[ocr errors]

MUNUS, ĕris, n. Nomen latentis originis, quod tamen a manibus ducit Isid. 6. Orig. 19. 27. « Munera autem vocantur, quia manibus vel accipiuntur, vel dantur. » D - b) Moenera pro munera, antiqua scribendi ratione, usurpant Lucret. 1. 29. fera moenera militiai. Afran. apud Non. 9. 5. Tandem ut possimus nostra fungi moenera. c) Derivata, munerabundus, muneralis, munerarius, muneratio, munerator, muneratrix, munero, munia, munico, munis, munitas, munusculum. Cf. MURUS §. a. d) Composita, communis, demunero, immunificus, immunis, immunitas, intermunus, municeps (quod V. pro suis), munidator, munifer, munifex, munifice, munificentia, munificium, munifico, munificus, munigerulus, remunero. MUNUS tria significat, uti docet Paul. Dig. 50. 16. 18., primo donum: inde munera dari, mittive dicuntur: secundo onus, quod cum remittatur, vacationem militiae munerisque praestat: inde immunitas appellata tertio officium: unde munera militaria, et quidam milites munifices vocantur. Igitur municipes dicuntur, quod munera civilia capiunt. Haec Paulus. 2) Quare

...

1. Munus est donum; dono, regalo, presente. Cic. Univ. 14. in fin. Philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius datum est mortalium generi Deorum concessu atque munere. Id. 2. Divin. 2. Quod enim munus reipublicae afferre maius meliusve possumus, quam si etc.? Id. Har. resp. 4. Vir quasi divino munere donatus reipublicae. Id. 6. Verr. 27. Mittit homini munera satis large. Catull. 12. 14. Nam sudaria Saetaba ex lbera Miserunt mihi muneri Fabullus Et Verannius; in dono ( Adde Nep. Pausan. 2.). Plin, 37. 49. 1. Mittere aliquid alicui munere. Ovid. 2. Amor. 2. 15. Huic furtiva tuo libertas munere detur. Tacit. 14. Ann. 31. Quasi totam regionem muneri accepissent. Virg. 5. Aen. 282. Sergestum Aeneas promisso munere donat. Nep. Thrasyb. 4. Cum ei Mitylenaei multa millia iugerum agri muneri darent. Hirt. B. Alex. 56. Munera ferre alicui. Virg. 4. Aen. 217. templis ferre. Et 5. 552. Magnis muneribus cumulare aliquem. Horat. 1. Sat. 9. 57. servos corrumpere. Sallust. in orat. Licinii ad pleb. Huc ire licet atque illuc munere ditium dominorum. Ovid. 1. Trist. 6. 6. Si quid adhuc ego sum, muneris omne tui est. Horat. 4. Od. 3. 21. Totum muneris est tui, Quod monstror digito praetereuntium. Ovid. 14. Met. 124. Numinis instar eris semper mihi, meque fatebor Muneris esse tui. Priscian. de laudib. Anastas. 3. Accipe, quod soleo caelesti reddere regi, Munere pro vitae. 3) Hinc procurator munerum vel a muneribus fuit inter officia domus Augustae, videturque fuisse is, qui curam habebat munerum, quae imperatori fiebant. Inser. in Bullett. dell'Istit. Archeol. a. 1840. p. 93. Ti. Claudius Aug. lib. Bucolas proc. a munerib. Alia, ibid. a. 1850. p. 123. M. Aurelio Augg. lib. Proseneti ... proc. munerum. - 4) Speciatim apud Horat. 4. Od. 15. 26. Munera Liberi; h. e. vinum. Et 2. ibid. 14. 10. Munus terrae; h. e. fruges. Et Ovid. 10. Met. 74. Cereris; h. e. cibus, panis. 5) Item apud Scriptores Ecclesiasticos de donis spiritualibus. Ambros. de Myster. 1. Bonum odorem vobis inhalatum munere Sacramentorum. Adde ibid. 2. Id. Carm. de baptister. Basilic. 2. Octogonus fons est muuere dignus eo. 6) Altera notione II. Munus est onus, officium, partes; obbligo, dovere, carico, carica, uffizio, impiego, peso, posto: et dicitur tum de privatis, tum de publicis, v. gr. magistratibus et administratione reipublicae. Cic. 4. Orat. 25. Magnum quoddam est onus atque munus, suscipere atque profiteri, se esse, omnibus silentibus, unum maxime audiendum. Et 3. ibid. 30. Meque ad meum munus pensumque revocabo. Id. 2. Leg. 3. Tanquam id habuerit operis ac muneris, ut etc. Id. Font. 7. sub fin. Nou surdas iudex huic muneri atque officio praeest. Id. 4. Fin. 14. Omne officium munusque sapientiae. Id. 1. Oral. 45. Honoribus et reipublicae muneribus perfunctus senex. Id. 1. Q. Fr. 1. sub fin. Extrema pars et conclusio muneris ac negotii. Id. 6. Fam. 14. Nullum praetermittere officii studiique munus; niuna parte del suo debito. Id. Senect. 11. Ita multi sunt imbecilli senes, ut nullum officii, aut omnino vitae munus exsequi possint. Id. Partit. 58. Eo exposito, munus promissi omne confecero. Id. Somn. Scip. 3. a med. Ne munus humanum assignatum a Deo defugisse videamiui. Liv. 24. 35. Inter se munera belli partiti sunt. Cic. Brut. 50. Magnum munus de iure respondendi sustinere. Id. 4. Leg. 3. sub fin. Senectutis non inertis grato atque honesto munere fungi, consulentibus respondendo, la.

Prov. cons. 14. sub fin. Explere susceptum reipublicae munus. Liv. 5. 6. in fin. Munus vigiliarum obire. Plaut. Truc. 2. 4. 76. curare. Cic. 1. Leg. 5. Cuius muneris colendi efficiendique causa nati sumus. Ter. Adelph. 5. 1. 2. Laute munus administrasti tuum. Cael. ad Cic. 8. Fam. 8. deferre alicui. Cic. Senect. 9. Adolescentulos ad omne officii munus instruere; h. e. ad functionem et exsecutionem officii.

Pompon. Dig. 50. 16. 259. §. 3. Munus publicum est officium privati hominis, ex quo commodum ad singulos universosque cives remque eorum imperio magistratus extraordinarium (al. leg. extraordinario) pervenit. — 7) Meum, tuum munus est, meae, tuae sunt partes, officium meum, tuum est; a me, a te tocca, è mio obbligo, o tuo. Cic. 11. Fam. 5. a med. Tuum est hoc munus, tuae partes: a te hoc civitas exspectat. Id. 3. Fin. 2. a med. Hoc proprium tuum munus est, ut erudiatur, etc. Id. Mil. 8. sub fin. Principum munus est resistere levitati multitudinis. - 8) Aliquid munus suum facere, ad se et in suum arbitrium trahere. Tacit. 15. Ann. 52. Vestini quoque consulis acre ingenium vitavisse Pisonem crediderunt, ne, delecto imperatore alio, sui muneris rempublicam faceret; tirasse a sè tutto il governo. 9) Per metonymiam munus est opus ipsum, quod in aliquo munere fit; opera. Cic. prooem. Parad. sub fin. Accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus: quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine apparuit. Id. 5. Offic. 1. ad fin. Nulla eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum solitudinis munus exstat. - 10) Pro funere et exsequiis, quod supremum est officium et munus defunctis debitum; esequie, funerale. Nep. Eumen. 4. extr. Pro hominis dignitate, proque pristina amicitia amplo munere extulit. Val. Max. 8. 15. n. 2. Quotiescumque munus aliquod Corneliae genti celebrandum est. Plerique alii utroque loco leg. funus. Sed non desunt loca alia, in quibus munus de exsequiis dicitur. Virg. 11. Aen. 25. egregias animas decorate supremis Muneribus. Catull. 101. 5. Ut te supremo donarem munere mortis. Val. Flacc. 5. 15. inter lacrimas, interque extrema virorum Munera. Et 3. 312. date debita caesis Munera. Ovid. 15. Met. 525. tibi munera matris Contingent fletus, peregrinaeque haustus arenae. Stat. 2. Silv. 1. 165. desunt in munera flammae. Virg. 6. Aen. 885. animamque uepotis His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere. — 11) Pro causa vel gratia in illo Eiusd. 4. G. 520. Spretae Ciconum quo munere matres; h. e. qua de causa, vel ex hac parte. V. Philargyr. ad h. l. 12) Tertia vero notione

III. Munus significat ludos et spectacula, ut sunt venationes, naumachiae, gladiatorum pugnae, epulum publicum, et similia his, quae a magistratibus, praecipue ab aedilibus, populi oblectandi causa, edebantur; feste, giuochi. Ratio appellationis, quia tanquam donum dabantur populo in remunerationem accepti ab eo honoris: vel quia (loquendo de munere funebri, ut ait Tertull. Spectac. 12.) munus dictum est ab officio, quoniam officium etiam muneris nomen est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se, veteres arbitrabantur. Aliam huius appellationis causam affert Serv. ad Aen. 3. 67. In exsequiis apud Veteres etiam homines interficiebantur; sed mortuo lunio Bruto, cum multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos, qui missi erant, inter se composuit, et sic pugnaverunt, et quod muneri missi erant, inde munus appellatum. Val. Max. 2. 4. 7. Gladiatorium munus primum Romae datum in foro Boario, App. Claudio, M. Fulvio Cos. (h. e. a. U. C. 490.) Dederunt M. et D. Bruti funebri memoria patris cineres honorando. Cic. Vatin. 12. extr. Ita illud epulum est funebre, ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis. Id. Sext. 58. Maximum populi iudicium universo consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso, et illo Q. Metello, cui dabatur. Id. 3. Q. Fr. 8. sub fin. Munus magnificum dare. Id. Sull. 49. praebere. Id. 2. Offic. 16. ad fin. Functus est aedilicio maximo munere. Et mox. Magnificentissima nostri Pompeii munera secundo consulatu. Id. 2. Phil. 45. sub fin. Muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem lenire. Suet. Tit. 7. Munus edidit apparatissimum largissimumque. Martial. de naumachia, Spectac. 24. Cui lux prima sacri muneris ipsa fuit; sacri quia in honorem Neptuni: vel quia a Domitiano exhibita. Lactant. 6. 20. sub fin. Venationes, quae vocantur munera . Plin. 53. 16. 1. Caesar primus in aedilitate, munere patris funebri, omni apparatu arenae argenteo usus est. Inser. apud Murat. 181. 7. P. Acilio P. f. Men. Paullo Cur. muneris publici, etc. Alia apud Fabretti, p. 645. n. 568. L. Runtio L. f. Aem. Gemello, quod curam muneris publici splendide administraverit, etc. Alia apud Rénier, Mél. d'épigr. p. 182. Dies muneris.13) Magister munerum, qui olim afferebatur ex Inser. apud Grut. 486. 7. P. Vettio . . . Sabino, eq. p. ÏÏÏÏ. Vir. aed. pot. et mag. mun. Ravenn.; h. e. magistro muneris Ravennatis, scilicet ludorum, qui Ravennae celebrabantur, ut explicabat Murat., iamdiu explosus est a Borghesi apud Cavedoni, Marm. Moden. p. 297. et seqq., qui consulendus est. 14) Munus castrense, V. in CASTRENSIS §. 3. - 15) Denique

IV. Munera etiam vocantur publica aedificia ab aliquo exstructa in commodum populi. Vellei. 2. 150. Pompeii munera absumpta igni; h. e. theatrum. Et 48. Pompeius perfectis muneribus theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, etc. Albinov. 1. 287. Nec sua conspiciet (miserum me!) munera Drusus; h. e. aedem Concordiae, quam, eo mortuo, Tiberius dedicavit, ut Suet. 20. narrat. Ovid. 1. Art. am. 69. Aut ubi muneribus nati sua munera mater Addidit, externo marmore dives opus; h. e. theatro Marcelli porticum Octaviam: de quibus V. Suet. Aug. 29. Fuit autem Octavia Marcelli mater, Augusti soror.

Nota I. Discrimen inter munus et donum, V. DONUM §. 1. et in Nota §. 1. et 2. Nota II. Munera varie distinguuntur; alia enim sunt publica, alia privata, alia civilia, alia militaria, alia patrimonii, alia personarum, item alia munera publica maiora, alia minora, alia ilemum ordinaria, alia extraordinaria. De his omnibus consulendus Cod. 10. 41. 44., 56., 67. et Dig. 50. 4. et 5., praeter ea, quae dicta sunt de singulis muneribus proprio loco, nempe sub vv. CONSUL, PRAETOR, QUAESTOR, etc. Nota III. Qua vero munus spectaculum quoque significat, alia hoc titulo requiri possunt sub vv. GLADIATOR, LUDUS et similibus.

-

MŪNUSCULUM, i, n. Deminut. a munus; parvum munus; picciol dono, presentuzzo, regaluccio. Cic. 9. Fam. 12. Hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense, crasso filo. Id. 3. Offic. 18. Alieni facinoris munusculum non repudiarunt. Horat. 1. Ep. 7. 17. Non invisa feres pueris munuscula parvis.

MŪRAENA (perperam Murena vel Morena in Codd. MSS. apud Apic. 10. §. 460.), ac, f. Vox Graeca, μúpava, qua significatur piscis longitudine non dissimilis anguillae; murena. Feminini tantum sexus est. Nam masculus, teste Plinio, 9. 59. 1., myrus vocatur, robustior quam muraena, et unicolor. Plaut. Aul. 2. 9. 2. Congrum, muraenam exdorsua, quantum potes. 2) Optimae inter muraenas habebantur, quae capiebantur in freto Siculo, quas Macrob. 2. Saturn. 11. ex Varrone flutas vocari ait, quod in summa aqua prae pinguedine flutent. Martial. 15. 80. Quae natat in Siculo grandis muraena profundo, Non valet exustam mergere sole cutem. 3) Fuit hoc piscis genus apud Veteres in maximis deliciis, partim ob praestantiam saporis, partim ob insignem vivacitatem, partim etiam quia dominum agnoscere discebant, et ad manum accedere. Martial. 10. 30. Natat ad magistrum delicata muraena: Nomenculator mugilem citat notum. Plin. 9. 81. 1. Hortensius orator muraenam adeo dilexit, ut exanimatam flesse credatur. Antonia Drusi muraenae, quam diligebat, inaures addidit. – 4) Improprie et a similitudine,

II. Muraena dictum est monile. Isid. 19. Orig. 31. 14. Muraena vulgo vocatur, quod scilicet auri metallo in virgulas lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur, in similitudinem muraene serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec interdum auri atque argenti texitur virgulis. Unde et dicitur in Canticis canticorum: Muraenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento. Haec Isid. V. Voc. seq. §. 2. 5) Inter varia mensarum citrearum vitia enumerat Plin. 13. 30. 2. muraenam nigro limite transcurrentem; h. e. nigram longamque venam in muraenae modum.

MŪRAENŬLĂ (et Murenula), ae, f. Deminut. a muraena; parva muraena. Hieronym. praef. in Iob. Ut si velis anguillam, aut muraenulam strictis manibus tenere, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. 2) Improprie et a similitudine,

II. Muraenula in Sacris Litteris Cant. 1. 10. et alibi est catenula, torquis, colli ornamentum, ad muraenae figuram. Hieronym. ep. 24. n. 3. Aurum colli sui, quod quidem muraenulam vulgus vocat, quod, metallo in virgulas lentescente, quadam ordinis flexuosi catena contexitur, vendidit. Id. 2. in Isai. 5. 18. Muraenulae, quae auri atque argenti texuntur virgulis. V. voc. praeced. §. 4.

[ocr errors]

MURALIS, le. Adiect. a murus; ad murum pertinens; da muro. Cels. 2. 55. Muralis herba. Caes. 5. B. G. 39. et 7. ibid. 72. Muralia pila; h. e. quibus pugnatur e muris. Virg. 12. Aen. 921. Murale tormentum; h. e. muris quatiendis. Sic Plin. 7. 57. 10. Muralis machina. Sic Sil. 6. 269. Donec murali ballista coërcuit ictu . Id. 8. 555. muralis fossa; h. e. quae sub muris est. 2) Speciatim muralis herba dicta est eadem, quae perdicialis, teste Apul. Herb. 82., coll. Plin. 24. 104. 1. V. PERDICIALIS. 3) Item murales falces erant instrumenta diruendis muris idonea: quarum formam ita describit Veget. 4. Milit. 44. De materia ac tabulatis testudo contexitur, etc. Haec intrinsecus accipit trabem, quae aut adunco praefigitur ferro, et falx vocatur, ab eo quod incurva est, ut de muro extrahat lapides: aut certe ipsius caput vestitur ferro, et appellatur aries, etc. Caes. 3. B. G. 14. Falces praeacutae, insertae affixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium. —4) Apud Liv. 23. 18. et Plin. 7. 29. 5. Muralis corona; h. e. qua donabatur is, qui primus obsessae urbis murum ascendisset, ut Gell. 5. 6. docet. 5) Apud Lucret. vero dicitur muralis corona, 2. 606., quae est in capite Magnae Deûm Matris,

[ocr errors]

quae turrita pingitur, quia Tellus, quam Dea ipsa significat, eximiis munita locis sustinet urbes. 6) Muralis honos Claudian. Laud. Seren. 182. est muralis coronae decus virtute partum. MŪRĀRIUM, Tritorium; Tpßas. Gloss. Gr. Lat. V. H. Steph. Thesaur. Ling. Gr. sub v. Tρißàs, ed. Didot.

MŪRATUS, a, um. Particip. verbi muro, adiectivorum more etiam adhibitum; muros habens; murato. Veget. 1. Milit. 21. de castrorum munitione. Muratam civitatem videntur secum ubique portare. Adde 3. 8. sub fin. et Rufin. vertentem Homil. Orig. 15. in Levit. 2. Vulg. Interpr. 1. Reg. 6. 18. Ab urbe murata usque ad villam. - 2) Absolute, substantivorum more,

MURATUM, i, n. Idem quod munitio. Vulg. Interpr. Ital. Osee, 10. 14. Et omnia murata tua abibunt. Vulg. noster habet munitiones. MURCĔŎLUS. V. MYRTEOLUS.

MURCEUS, a, um. Adiect. a murcus; murcidus. Legitur in Onom. Lat. Gr. Murcei; vw975. V. voc. seq.

MURCIDUS, a, um. Adiect. ab inusit. murceo, unde et murceus; desidiosus, inactuosus, ignavus, stultus. Augustin. 4. Civ. D. 16. Dea Murcia, quae praeter modum non moveret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum, idest nimis desidiosum et inactuosum. Capell. 1. §. 10. Crepidae situ murcidae. Id. 9. §. 999. Iugariorum murcidam viciniam Obsidens. Ita his locis leg. Kopp; alii murcidae et murcida, coll. Val. Max. 6. 9. ext. 5. Cf. MURICIDUS.

* MURCINĀRIUS; mutilus. Gloss. Isid., coll. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 214. n. 228.

MURCIŎLUS. V. MYRTEOLUS.

MURCUS, a, um. Adiect. parum certae originis (incerti enim sunt ipsi Veteres, teste Ser. ad 8. Aen. 656. V. MURCIA in ONOM., nisi mavis a marceo, mutata a littera in u, ducere), quo per contemptum appellabatur in Italia, qui, ne militiae onus subiret, pollicem sibi praecidebat; quasi murcidus; hinc translate a pollice trunco Itali nunc poltrone appellant desidiosum hominem et ignavum. Ammian. 45. 12. Nec Gallorum aliquando quisquam, ut in Italia, munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant. Sunt autem leges Impp. Valentin. et Valent. in Cod. Theod. 7. 13. 4. et 5. et 10., item Dig. 49. 16. 4. §. 12., quibus graviter puniuntur, qui se, ne milites sint, hac ratione debilitaverint. V. POLLEX, TENEBRIO et TRUNCATIO. MŪRĒNĂ et MŪRENULĂ.

V. MURAENA el MURAENULA.

[blocks in formation]

MUREX proprie est piscis ex genere concharum, qui et bucinum dicitur. Erat gratus in cibis : et praeterea ex eius contriti sanguine, seu sanic color purpureus olim fiebat: unde et pro purpura, et pro ipso colore accipitur. Colum. 8. 16. a med. Limosa regio maxime idonea est conchyliis, muricibus et ostreis. Horat. 2. Sat. 4. 52. Murice Baiano melior Lucrina peloris. Martial. 13. 87. cuius lemma Murices. Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas Induis: et non est hoc satis: esca sumus. - Virg. 4. Aen. 262. Tyrioque ardebat murice laena. Id. 4. Ecl. 43. Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto. Id. 9. Aen. 614. picta croco et fulgenti murice vestis. Sil. 4. 326. aurato praefulgens murice ductor Sidonius. Martial. 8. 72. Murice cultus libellus. — 2) Distinguit Colum. 8. 16. a med. a conchyliis muricem. Sic Serv. ad Virg. 4. Ecl. 44. Murex est cochlea similis conchyliis. Est enim uterque ex genere testaceorum: sed specie differunt tamen, item gustu et colore saniei. Hue spectat Vulg. Interpr. Baruc, 6. 71. A purpura quoque et murice, quae supra illos tineant, sciatis itaque, quia non sunt dii. 3) Ceterum Scriptores conchylium, muricem, purpuram passim confundunt. Muricem enim Martial. pro conchylio posuit 1. 50. Lunata nusquam pellis, et nusquam toga, Olidaeque vestes murice; olidas dicit, quia, ut Plin. docet 9. 64. 4., in conchyliata veste tingenda ius temperatur aqua, et, pro indiviso, humani potus excremento. De hoc odore rursus Martial. 4. 4. et 9. 65. — 4) Pro veste purpurea Cod. Theod. 12. 54. 1. Nulli prorsus eorum, qui provincialia officia perceperint, tranquillitatis nostrae muricem adorare sit liberum. V. ibid. reliqua: unde disces, eminentibus tantum viris licuisse purpuram imperatoris adorare. 5) Epitheta muricis a lucis ducta sunt, ut Gaetulus, Horat. 2. Ep. 2. 181. (quia, ut ait Plin. 5. 1. 12. omnes Gaetuliae scopuli eo abundant) Afer, Id. 2. ibid. 16. 56. Sidonius, Tibull. 3. 5. 18. Tyrius, Id. 2. 4. 28. Phocaicus, Ovid. 6. Met. 9. Sarranus, Sil. 10. 205. 6) Deinde, translate a similitudine, 11. Murex dicitur, a testa huius piscis, concha, qua oleum, unguentum, aut huiusmodi quippiam servatur. Martial. 3. 82. Et Cosmianis

ipse fusus ampullis Non erubescit murice aureo nobis Dividere moechae pauperis capillare. 7) Item tuba, qua utuntur Tritones: quae et concha appellatur. Huius quoque appellationis ratio in BUCINUM §. 2. dicta est. Val. Flacc. 3. 726. Dat procul interea toto pater aequore signum Phorcys, et immanes intorto murice phocas Contrahit antra petens. Quod intorto dicit, satis significat muricum testam intortam convolutamque fuisse, qualis est cochleis in cauda. Hinc Plin. 9. 52. 1. et seqq. inter varia concharum et muricum genera ponit ea, quae sunt vertice muricatim intorto. — 8) Praeterea ponitur pro testa aspera, et acuminibus obsita, qualis in muricibus, aliisque marinis conchis cernitur. Ovid. 8. Met. 563. Summa lacunabant alterno murice conchae. Et 1. ibid. 334. humeros innato murice tectum, Caeruleum Tritona vocat. Claudian. Nupt. Honor. et Mar. 150. de Venere Tritonem insidente. vivo squalentia murice terga Purpureis mollita rosis.-9) Et pro asperitate et acuminibus saxi in litore, sive petrae similes muricibus vivis, acutissimae et navibus perniciosae, ut tradit Isid. 16. Orig. 5. 3. ex Serv. ad illud Virg. 5. Aen. 205. et acuto in murice remi Obnixi crepuere, illisaque prora pependit. Sil. 17. 277. tum murice acuto Dissiliens sonuit, illisaque prora pependit. — 10) Hinc Plin. 19. 6. 1. Cato sternendum forum muricibus censuerat; h.e. saxis minutis acutisque, ut litigantes rarius, ac minus libenter in co versarentur. 11) Hinc item enumerantur inter varia instrumenta, quibus Christiani cruciabantur. Prudent. 5. meçi otep. 446. Aut sub fragosis rupibus Scabri petrarum murices Inter recessus scrupeos Discissa rumpent viscera. · 12) Item pro freno asperiore, et acuminibus instructo, vel etiam ex testa muricis confecto. Stat. 1. Achill. 221. de Thetide. Elicit inde fretis, et acuto murice frenat Delphinas biiuges. - 13) Denique

III. Murices, Graece rpißolor, sunt instrumenta, seu machinulae ferreis instructae cuspidibus, tetragona forma, quae in quamcumque partem inciderint, aculeos aliquos protendunt: unde in terram dolose coniici solent, ut iis hostilis equitatus ingruens induatur. Val. Max. 5. 7. n. 2. Ut circa moenia ferreos murices spargeret, etc. Curt. 4. 13. sub fin. Murices ferreos in terram defodisse Darium, qua hostem equites emissurum esse credebat. 14) in illo Gell. 6. 4. Captivos in armario muricibus praefixo destitutos, et insomnia cruciatos, etc. vel militares illi murices, vel aculeati quicumque stimuli ad pungendum et lacerandum intelliguntur.

MURGISO (et Murgisso), ōnis, m. Vox parum certae originis, quam sic exponit Fest. apud Paul. Diac. p. 144. Müll. Murgisonem dixerunt a mora et decisione. Müller. ad h. 1. haec addit: Isid. Gloss. Murgiso, callidus, murmurator (morator corrigit Dac. ad Pauli exemplum). Placid. (apud Mai, Class. Auct. T. 5.) p. 484. Murgissor (corrupte), irrisor, lusor, Hesych.: Múcxos, ó xætóloυ μǹ duváμeros λαλεῖν. Συμακούσιοι. ἐνεὸς, ἄφωνος. Cf. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 214. n. 226., ubi alia e Glossis petita congesta habes.

MURGISSO et MURGISSOR.

}

V. voc. praeced.

MŪRIĂ, ae, f. Nomen parum certae originis. Quibusdam videtur esse per aphaeresim ab &λμʊpó;; salsus.—b) Alia forma est muries, ēi, de qua V. suo loco. e) Derivatum, muriaticus.

MURIA proprie est salsugo, aqua salsa, liquor ex sale resolutus, quo aliquid maceratur, et servatur; salamoia. Duplex est, dura, et soluta. Fit autem soluta, quae ad vini condituram paratur, ex aqua marina, vel etiam dulci, decocta ad tertias, et sale ac melle condita, ut pluribus Colum. 12. 25. et Cato, RR. 105. docent. Durac faciendae rationem Colum. ibid. 6. tradit, ex aqua caelesti, vel fontana insolata diu, et candido sale tamdiu condita, donec ipsum sal liquescere desinat, et integer permaneat; tunc enim matura est, alioquin cruda. Ea condiuntur ac servantur multa, quae in usum ciborum reponuntur, ut cymae, capparis, caulis, oleae, etc. Hac utebautur etiam pro aegrotis. Cels. 4. 9. de lienosis. Edenda sunt salsamenta, vel oleae ex muria dura. Id. ibid. 15. de torminibus. Portulacam vel coctam, vel ex dura muria edisse. Colum. cit. 12. 25. Quoniam quidam, imo etiam fere omnes Graeci, aqua salsa, vel muria mustum condiunt. Cato, RR. 7. Oleae conduntur vel virides in muria. Cels. 4. 15. Muria dura quam asperrima uti. Colum. 6. 50. sub fin. de iumentis bile laborantibus. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. 2) Est item muria liquamen thynnorum, ut garum scombrorum: illud erat pauperum, hoc divitum. V. GARUM. Fit etiam ex maenis, ut ex Plin. 26. 11. 1. colligitur: item ex aliis piscibus. Pers. 6. 20. Tingit olus siccum muria vafer in calice empta. Plin. 51. 40. 1. E muria salsamentorum sal recoquere. 3) De muria thynnorum est illud Manil. 5. 668. Altera fit caedis caedes: scinduntur in artus Corpora, et ex uno varius describitur usus. Illa datis melior succis pars: illa retentis. Hinc sanies pretiosa fluit, floremque cruoris Evomit, et mixto gustum sale temperat oris.

Nota. Quintil. 8. 2. 5. reprehendit oratorem quendam, ex iis, qui omnia, quae sunt in usu reformidant, nam ut salsamenta vitaret,

duratos muria pisces dixerat. 2) Narrat Aurel. Vict. Vir. illustr. 66. cum M. Livius Drusus Philippo consuli, legibus agrariis resistenti, ita collum in comitio obtorsisset, ut sanguis ei e naribus efflueret, dixisse, luxuriam exprobrando, illum sanguinem muriam de turdis esse, quia Philippus turdos saepissime esitabat.

MŪRĬĀTĬCUS, a, um. Adiect. a muria; in muria conditus; condito in salamoia. Plaut. Poen. 1. 2. 32. Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi. Quasi salsa muriatica esse autumantur, Sine omni lepore, et sine suavitate: Nisi multa aqua usque et diu macerantur, Olent, salsa sunt, tangere ut non velis. Et ibid. 38. Coqua est haec, ut opinor: Scit, muriatica ut maceret.

MŪRICATIM. Adverb. a muricatus; convolutim, muricum instar. Plin. 9. 52. 1. Vertice muricatim intorto. V. in MUREX §. 7.

MŪRĬCĀTUS, a, um. Adiect. a murex, participiorum more effictum; muricis modo factus. Plin. 20. 99. 1. de carduis. Utrique folia pauca, spinosa, muricatis cacuminibus. Onom. Lat. Gr. Muricatus; xoyxvλιωτός. 2) Translate muricati gressus pro formidolosis, seu timendis dicuntur, quasi per murices ferreos fiant. Fulgent. 1. Mythol. post_init. Muricatos, quod aiunt, sigillaverunt gressus.

MŪRĪCEUS, a, um. Adiect. a murer; ad murices pertinens, vel asper, aculeatus, scruposus. Auson. epist. 9. 4. Ostrea muriceis scopulorum mersa lacunis.

MŪRĪCĪDĂ, ae, comm. gen. Adfect. a murus et caedo, mutata euphoniae gratia diphthongo ae in i longam; qui muros furandi causa caedit, effractor. Videtur effictum cadem ratione, qua Graece TоIXWρÙyo;; parietum perfossor, ut ait Plaut. Pseud. 4. 2. 23., quod apud Graecos comicos est solemne convicium. Id. Epid. 5. 1. 12. Vae tibi, muricida homo. Ita edidit, et interpretatur Bothe, alii aliter. V. vocem sequent.

MŪRICĪDUS (et Murricidus), a, um. Adiect. a mus et caedo, eadem ratione, qua dictum est in voc. praeced. Est ignavus, imbellis, stultus quasi mures caedere valens, Gracce μvoxτóvos. Plaut. Epid. 3. 1. 12. Vae tibi, muricide homo. Est qui legit murcide. V. MURCIDUS, et MURCUS. Fest. apud Paul. Diac. p. 125. Müll. Murricidum (sic Müll.), ignavum, stultum. Plautus: « Murricide homo, » ignave, iners. Alii muricida leg. Cf. voc. praeced. Gloss. habet apud Mai, Class. Auct. T. 8. p. 542. « Muriscidus, homo ignavus et remissus et ad nihil aliud utilis, nisi ad mures scindendos; unde Plautus in Epidico: Vae tibi, inquit, Muriscide homo, ubi alii legere volunt murcide. » MŪRICULUS, i, m. Deminut. a murex; parvus mures. Ennius apud Apul. Apol. Purpura, muriculi, murex, dulces quoque echini. MŪRICUS, a, um. Adiect. a mus; ad murem pertinens. Venant. praef. lib. 1. a med. V. loc. in BOMBICO.

MURIES, ēi, f. Nomen origine et significatione idem ac muria. Cato, RR. 88. Si natabit, ea muries erit, qua vel carnem, vel caseos, vel salsamenta condias. 2) Muriem Festus, p. 158. Müll. ex Verannii sententia interpretatur salem in pila tusum, et in ollam fictilem coniectum, ibique opertum, gypsatumque, et in furno percoctum, quo Vestales serra ferrea secto, et in seriam coniecto, quae erat intus in aede Vestae, in penu exteriore, aquam iugem addentes, vel quamlibet, praeterquam quae per fistulas venit, in sacrificiis utebantur. V. EXFIT. MŪRIFEX, ĭcis, m. Nomen a murus et facio; murorum structor. Legitur apud Priscian. de Accent. 525. 52. Keil.

MŪRILEGULĂ. V. voc. seq.

MŪRĪLĒGŮLUS, a, um. Adiect. a murex et lego, saepius absolute adhibitum, quo significatur, qui murices piscatur in usum purpurae. Est titulus septimus l. 11. Cod. Iustin., et vigesimus l. 10. Cod. Theodos. inscriptus De murilegulis, et gynaeciariis, etc. ubi multa de his. Iulian. Antecess. Constit. 55. 6. Murilegula mulier. V. cOMITICUS. MŪRĪLĒGUS, i, m. Nomen a mus et lego; qui legit; idest colligit mures. Gloss. Isid. Murilegus, catus. Id. ibid. Pilax, murilegus, catus. MURINA. V. MURRHINUS in fin.

MŪRĪNUS, a, um. Adiect. a mus; ad mures pertinens; di sorcio, topino. Plin. 30. 23. 6. Murinus sanguis. Id. 50. 58. 2. fimus. Id. 29. 56. 1. Murina pellis. Seren. Sammon. 49. 910. Aut facilem iecoris murini ducere fibram. 2) Murinus color qualis fere est in asinis. Colum. 6. 57. circa med. Murious color cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula. Adde Varron, apud Non. 2. 87.3) Murinum hordeum herba est, quae Graeco nomine herba Phoenicea dicitur. Haec trita, et in vino pota mensibus prodest. Plin. 22. 65. 1. 4) Quod lustin. 2. 2. murinis pellibus, aut ferinis uti Scythas tradit, intelligit pelles e maiusculis animalibus, illius regionis propriis, ut sunt feles agrestes, vulpeculae, et quos Itali ermellini et martore vocant, et huiusmodi: et fortasse hi habent et mures eiusdem speciei cum nostris, sed maiores tamen, quorum pelles vestibus conficiendis aptae sint. Ferinas vero pelles intelligit maiorum ferarum, ut luporum, tigrium, leonum, pantherarum etc. V. MUS §. 8. -5) Auricula murina apud Scribon. Compos. 155. herba est, de qua V. in MYOSOTA.

[ocr errors]

MŪRISCIDUS. V. MURICIDUS in fin.

MURMILLO. V. MIRMILLO.

MURMUR, ŭris, n. Vox est a sono ficta, teste Quintil. 8. 6. ante med., ut mugitus, sibilus: a sono, inquam, non Latinae litterae 26, sed Graecae et v. Est enim a popμúpw; quod indidem fictum est. - b) Hinc mormur pro murmur scribitur apud Charis. 1. p. 19. Putsch.c) Masculino genere extulit l'arro apud Non. 5. 142. Aeciti sumus, ut depontaremur: murmur fit verus. Vulg. Interpr. Num. 13. 31. Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen. Cf. Vercellone in Var. lect. ad h. l. — d) Derivata, murmurabundus, murmuratio, murmurator, murmurillum, murmurisso, murmuriosus, murmurium, murmuro, vel murmuror, murro. e) Composita, admurmuro, commurmuro, demurmuratio, demurmuro, immurmuratio, immurmuro, obmurmuratio, obmurmuro, remurmuro, submurmuro.

MURMUR proprie est decurrentis aquae, vel maris et fluctuum strepitus, susurrus; mormorio, susurro (V. MURMURO §. 1.). Cic. 3. Orat. 40. Nam et odor urbanitatis, et mollitudo humauitatis, et murmur maris, et dulcedo orationis sunt ducta a ceteris sensibus. Horat. 1. Ep. 10. 21. aqua per pronum trepidat cum murmure rivum. Virg. 1. G. 109. unda cadens raucum per levia murmur Saxa ciet. Ovid. Rem. am. 177. iucundo labentes murmure rivos. Lucret. 6. 141. Sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur Dant infringendo graviter, quod item fit in altis Fluminibus, magnoque mari, cum frangitur aestu. Propert. 4. 7. 4. Murmur ad extremae nuper humata viae; h. e. ad ripam Anienis fluvii, cum murmure labentis. Alii leg. marmor minus recte. 2) Translate dicitur de quocumque strepitu. Virg. 4. Aen. 160. maguo misceri murmure caelum. Id. 9. Ecl. 58. ventosi ceciderunt murmuris aurae. Suet. Cal. 51. Aetnaei verticis fumo ac murmure pavefactus. Plin. 2. 82. 1. de terrae motu. Praecedit murmur similius mugitibus, aut clamori humano, armorumve pulsantium fragori. Val. Flacc. 2. 358. clausae murmura flammae. Plin. 28. 31. 3. Lacte mulieris murmura aurium ciicere; l'intronatura. Martial. 8. 55. Auditur quantum Massyla per avia murmur, Innumero quoties silva leone furit. Sil. 3. 698. alta sonoro, Collisis trabibus volvuntur murmura luco. Stat. 12. Theb. 170. Tigridis Bircaniae ieiunum murmur. Propert. 4. 4. 59. tubicen, fera murmura conde. Lucan. 9. 349. de Tritone. ventosa perflantem murmura concha. Horat. 2. Od. 117. minaci murmure cornuum Perstringis aures Ovid. 14. Met. 557. Aëra complere inflati murmure buxi. Virg. 6. Aen. 709. de apib. strepit omnis murmure campus. Id. 5. ibid. 569. magnoque viruûm se murmure tollit; applauso. Martial. 9. 70. de ludimagistro. Murmure iam saevo, verberibusque tonas. 3) Speciatim

[ocr errors]

II. Murmur dicitur de submissa voce, aut inarticulata; strepito, bisbiglio, rumore: qui sensus a nonnullis primarius vocis putatur. Plaut. Rud. 5. 3. 48. Palam age: nolo murmur ullum, neque susurrum fieri. Liv. 45. 1. Murmur repente populi tota spectacula pervasit, devictum regem esse. Stat. 10. Theb. 440. de moribundo. supremaque murmura volvens; borbottamento. Propert. 2. 4. 29. contemnere murmura famae. Virg. 12. Aen. 239. serpitque per agmina murmur. - 4) Et praecipue de precibus submissa voce conceptis. Mos enim erat, ut qui cupide ardenterque aliquid a Diis peterent, praesertim si turpe esset votum, ut de forma, divitiis, ultione, et huiusmodi, submissius peterent, ne ab aliis exaudirentur. Unde Senec. ep. 10. sub fin. Tunc scito te esse omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil Deum roges, nisi quod rogare possis palam. Nunc enim quanta dementia est hominum! turpissima vota Diis insusurrant: si quis admoverit aurem, conticescent: et quod scire homines uolunt, Deo narrant. Pers. 2. 6. Haud cuivis promptum est murmurque humilesque susurros Tollere de templis, et aperto vivere voto. Petron. Satyr. 85. Timidissimo murmure votum feci. Ovid. 7. Met. 251. Placare Deos precibus et murmure longo. Iuvenal. 10. 289. Formam optat modico pueris, maiore puellis Murmure, cum Veneris fanum videt anxia mater. V. ENDIADYS. · 5) Idem servabatur in sacris arcanis et nocturnis et cantaminibus. Val. Flacc. 7. 463. Carmina nunc totos volvit, figitque per artus Aesonidae, et totum septeno murmure fertur Per clypeum. Sidon, carm. 2. 85. Chaldaeus in extis Pontificum de more senex arcana peregit Murmura. Adde Iuvenal. 6. 559. et Apul. 2. Met. 1. 6) Sumitur et in malam partem de obtrectatione; mormorazione. Vulg. Interpr. Exod. 16. 7. Audivit murmur vestrum contra Dominum. Id. Act. 6. 1. Factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos. Adde loc. supra all. §. c.

MURMURĀBUNDUS, a, um. Adiect. verbale a murmuro; valde murmurans. Apul. 2. Met. Qui cunctorum obstinatione confusus, indigna murmurabundus, cum vellet exsurgere, etc.

MURMURATIO, ōnis, f. Verbale a murmuro; actus murmurandi. Plin. 10. 3. 3. Murmuratio querula aquilarum. Adde ibid. 3. 1. - 2) Item fremitus renuentis, et contradicentis. Senec. ep. 107. a med. Opti

mum est, Deum sine murmuratione comitari; senza brontolare. Et 5. Benef. 15. Nec est, quod hanc tantum nostram murmurationem putes, pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. - 3) Item detractio, obtrectatio; mormorazione. Vulg. Interpr. Sap. 1. 11. Custodite vos a murmuratione. la plur. num. Id. Philipp. 2. 44. Omnia autem facite sine murmurationibus. MURMURATOR, ōris, m. Verbale a murmuro; qui submisse loquitur. Fest. apud Paul. Diac. p. 299. Müll. Summussi (dicebantur) murmuratores. Cf. Fest. p. 298. ibid. - 2) Item obtrectator; mormoratore. Augustin. 2. Retract. 20. Illi adversus Deum murmuratores, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna, quod vellent. Vulg. Interpr. Iudae, 16. Hi sunt murmuratores, querulosi.

MURMURĀTUS, a, um. Particip. verbi murmuro; submissa voce prolatus. Apul. Apol. Magia occulta non minus, quam tetra, plerumque noctibus vigilata, et carminibus murmurata.

MURMURILLO, as, are. Verbum intransitiv. specie deminutiv. a murmuro; submurmuro. Plaut. fragm. apud Non. 2. 572. Quid murmurillas tecum, et te discrucias? Onom. Lat. Gr. Murmurillo; iπotovDopico. MURMURILLUM, i, n. Deminut, a murmur; submurmuratio. Plaut. Rud. 5. 5. 48. nolo, murmurillum, neque susurrum fieri. Ita Non. legit 2. 572.; alii melius murmur ullum.

MURMURIOSUS, a, um. Adicct. a murmur; quod saepius murmurat, valde strepens. Augustin. Serm. 188. n. 5. ed. Mai. Num vides leaenam vel tigrem post catulos suos forte venatu ablatos sequi cum mugitu et impetu murmurioso. Gloss. Philox. Murmuriosus; yoyyloTHS. Adde Benedict. Reg. 4. n. 59., ubi alii perperam leg. murmorosus. MURMURIUM, ii, n. Verbale a murmuro, idem ac murmur. Tribuitur Augustino, loco tamen non indicato.

MURMURO, as, āvi, ātum, are. Verbum intransitiv., quod factum est imitatione illius sonitus, de quo dictum est sub v. MURMUR §. a., quemadmodum et Graecum μоpμúpu. Cf. Auct. ad Herenn. 4. 31. a med. et Varr. 6. LL. 7. §. 67. V. loc. infra §. 1. b) Usurpatur etiam deponentium more, murmuror, āris, ut infra videbimus. - c) Particip. murmurans §. 1. et 2., murmuratus, V. suo loco. - d) Derivata et Composita V. in MURMUR suo loco.

MURMURO est souum confusum edo, strepo; mormoreggiare, mormorare, rombare, far grande strepito: et proprie dicitur de aquis, inquit Forcellinus noster. Cic. 5. Tusc. 40. Fremitus murmurantis maris. Varr. loc. cit. supra §. a. Murmuratur dictum a similitudine soni surdi, quem qui ita leviter loquitur, ut magis e sono id facere, quam ut intellegatur, videatur. Hinc etiam Poëtae Murmurantia litora. Virg. 10. Aen. 212. Spumea semifero sub pectore murmurat unda. Stat. 2. Silv. 7. 98. ripae murmurantis Hebri. Nemesian. 4. Ecl. 47. Hic tibi lene fluens fons murmurat. Plin. 18. 85. 1. Mare si tranquillum in portu a cursu stabit et murmuraverit intra se, ventum praedicit. 2) Transfertur ad alios strepitus. Id. 18. 84. 4. Ignes pallidi murmurantesque tempestatum nuncii sentiuntur. Plaut. Cas. 4. 5. 6. mihi inanitate lamdudum intestina murmurant; gorgogliano. V. RUGIO. Plin. 10. 43. 1. de lusciniae cantu. Interdum et secum ipse murmurat. - 3) Deinde

--

II. Murmuro est etiam submissa voce loqui; brontolare, bisbigliare: qui sensus vocis primarius a nonnullis putatur (V. MURMUR §. 3.). Ovid. 11. Met, 52. flebile lingua Murmurat exanimis. - 4) Aliquando est quippiam recusantis, et submissis vocibus indignationem significantis. Plaut. Aul. 1. 1. 13. At nt scelesta sola secum murmurat! Oculos hercle ego istos, scelus, effodiam tibi. Id. Mil. 3. 14. 149. Tametsi Dominus non invitus patitur, servi murmurant. 5) Item obtrectantis et detrahentis. Vulg. Interpr. Ioh. 6. 43. Nolite murmurare in invicem. Adde 1. Cor. 10. 10. et alibi saepe. 6) Deponentium more, MURMUROR, āris, ātus sum, āri. Idem quod murmuro: et dicitur de quocumque strepitu. Varr. apud Non. 7. 83. Romae in balneis plodere coepimus et murmurari. Id. ibid. Cum ventrem meum coërceam, nec murmurari patiar. Adde Claud. Quadrigar. ibid. et Varr. loc. cit. supra §. 1. 7) Saepius in malam partem sumitur pro obtrectare, carpere. Apul. Florid. n. 16. Quidam tarditatem poëtae murmurari, plures defendere. Vulg. Interpr. Exod. 16. 8. Eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. MURMUROR, aris. V. voc. praeced. §. 6. et 7. MURMURŌSUS. V. MURMURIOSUS in fin.

[blocks in formation]

MURRHA proprie est lapis quidam, ex quo praesertim pocula fiebant magni pretii, de quibus V. in MURRHINUS §. 3. Faustinus Corsi in sua Memoria di vasi murrini, Roma, 1830, atque iterum in Trattato delle pietre antiche, Roma, 1833, p. 166–195. pluribus firmissimisque argumentis probavit huiusmodi vasa fuisse ex ea materia, quam recentiores physicae et chemycae scientiae Cultores vocant spato fluore aut fluato di calce, quae nempe sub terra calore densatur, ut Plin. 37. 7. 1. et ibid. 8. 1. atque hinc Isid. 16. Orig. 12. 6. tradunt. Id ipsum confirmavit postea et Schutz. in Annali dell' Istit. Archeol. a. 1839. p. 97. 2) Hinc per synecdochen de ipsis poculis dicitur. Martial. 4. 85. Nos bibimus vitro, tu myrrha, Pontice; quare? Prodat perspicuus ne duo vina calix. Id. 10. 80. maculosae pocula myrrhae. Adde 14. 113. et Lucan. 4. 580. et Stal. 3. Silv. 4. 57. — 3) Aliud est Myrrha, lacryma: de qua V. suo loco. MURRHĀTUS. V. MYRRHATUS.

[merged small][ocr errors]

MURRIINUS, Myrrhinus et Murrinus, a, um. Adiect. a murrha; ad murrham pertinens. Plin. 37. 7. 3. T. Petronius consularis moriturus, invidia Neronis principis, ut mensam eius exheredaret, trullam murrhinam trecentis talentis emptam fregit. Et paulo sup. §. 1. Murrhinus calix septuaginta talentis emptus. 2) Murrhinum vitrum est, quod picturae genere murrhina pocula imitatur. Id. 56. 67. 2.

3) Absolute, substantivorum more, MURRHINA, ōrum, n. (subaudi Vasa) sunt pocula ex murrha; vasi murrini. Plin. 37. 8. 1. Oriens murrbina mittit. Inveniuntur enim ibi in pluribus locis, nec insignibus, maxime Parthici regni: praecipue tamen in Carmania. Humorem putant sub terra calore densari. Amplitudine nusquam parvos excedunt abacos: crassitudine vero, quanta dictum est vasi potorio. Splendor his sine viribus, nitorque verius, quam splendor. Sed in pretio varietas colorum, subinde circumeingentibus se maculis in purpuram, candoremque, et tertium ex utroque ignescentem, veluti per transitum coloris, in purpura, aut rubescente lacteo. Sunt qui maxime in his laudent extremitates, et quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. His maculae pingues placent: translucere, aut pallere quidquam, vitium est. Idem sales, verrucaeque non eminentes, sed, ut in corpore, etiam plerumque sessiles. Aliqua et in odore commendatio est. Id. 53. 2. 2. Murrhina et crystallina ex eadem terra effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. Martial. 3. 82. Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrhinisque propinat. Lamprid. Elagab. 32. Onus ventris auro excepit: in myrrhinis et onychinis minxit. Paul. Dig. 33. 10. 3. a med. De murrhinis et crystallinis dubitari potest, an debeant adnumerari supellectili, propter eximium usum et pretium. Adde Iuvenal. 6. 125. et Martial. 960. 14. Auctor est Plin. 37. 6. 2. Cn. Pompeium Magnum tertio ipsius triumpho, quem egit de piratis, Asia, Pouto, gentibusque et regibus pluribus, M. Pisone et M. Messala Coss. (a. U. C. 693. ant. Chr. 61.) pr. Kal. Octobr. vasa murrhiva primum in Urbem invexisse. Videtur etiam in sing. num. murrhina, ae, f. usurpatum fuisse, nam sic habet Gloss. Gr. Lat. 'Apoμztēlov; murina (lege murrhina).

11. MURRHINUS alia significatione, V. in MYRRHINUS. MURRHŎBATHRĀRĬUS, Murrobathrarius, Murobathrarius et Myrobathrarius et Murobrecharius vel Myrobrecharius (tot enim modis scribitur), ii, m. Vox composita ex Graecis púßpu; myrrha, vel murrha, el Bá pov; solum, solea, ut significet qui calceamenta muliebria variis ornamentis et unguentis imbuit; vel, quod rectius videtur, ex púpov; unguentum, et fpéyw; tingo, ungo, ut myrobrecharius sit idem ac unguentarius; profumiere. Legitur haec vox apud Plaut. Aul. 3. 5. 57., quo loco variat lectio, quae tamen videtur confirmari Inser. apud MŪRO, as, āvi, atum, are. Verbum transitiv. a murus. Spon, Miscell. antiq. p. 225. P. Junius P. C. Dionysius myrobrechamuralus, V. suo loco. · rius. Cf. Orelli, n. 2457. Est muro claudo; murare. Cassiod. 12. Alii apud Plaut. loc. cit. etiam maloHist. Eccl. 2. De qua civitate (Chrysopoli in capite Bosphori) Xeno- bathrarium legunt; h. e. qui malabathrum vendit. V. MALOBATHRON. phou in primo libro Helladiconum dicit, quia eam muravit Alcibiades. MURRICĪDUS. V. MURICIDUS.

MUROBATHRARIUS, et

MUROBRECHARIUS.

V. MCRRHOBATHRARIUS.

MURRĂ, Murratus, etc. V. voc. seq. §. b.

Particip.

MURRHA et Myrrha, ae, f. Vox Graeca, pupp, Latina quoque

[blocks in formation]
« НазадПродовжити »