Зображення сторінки
PDF
ePub

pensiero. Petron. Satyr. 21. extr. In mente est mihi dormire; ho intenzione, ho in animo. Sic Tertull. Habit. mul. 1. Et adornari tibi in mente est? Stat. 4. Theb. 753. nos ferro meritas exscindere Thebas Meus tulit. 8) Item prudentia, consilium, solertia. Cic. Har, resp. 9. a med. Quis est tam vecors, qui ea, quae tanta mente fiunt, casu putet posse fieri?9) Item ea pars animi, in qua ira sedet: quae et ipsa quandoque animus dicitur. Horat. 1. Ep. 2. 59. qui non moderabitur irae, Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens. — 10) Item ea, in qua est vis, fortitudo, et praesentia; animo, coraggio, spirito, ardire. Liv. 6. 18. Vobis dent mentem oportet, ut prohibeatis, sicut mihi dederunt, ut vos a barbaris hostibus defenderem. Horat. 2. Ep. 2. 56. hortari coepit eundem Verbis, quae timido quoque possent addere mentem. Virg. 12. Aen. 609. Demittunt mentes. Ubi Serv. desperant: sicut e contrario, sperantes aliquid erigunt mentes. 11) Refertur et ad rectum rationis usum: unde amentes et dementes, qui minus eo valent. Cic. Pis. 21. Hic si mentis esset suae, ausus esset educere exercitum? se avesse il suo buon giudizio: quod Id. dixit 20. extr. Si tuae mentis compos fuisses. Plaut. Trin. 2. 4. 55. Sanum mentis esse; sano di mente. Et Cic. 4. Acad. 17. Captus mente, mentecatto. Ovid. 2. Amor. 8. 10. carere bona. Id. 15. Heroid. 139. et 1. Art. am. 465. Mentis inops; privo di senno. Et 2. Trist. 395. et egentem mentis Orestem. Suet. Aug. 99. Alienatae mentis signum ostendere. Et ibid. diminutio. Plin. 14. 28. 1. Vinum homines mente mutat, ac furorem gignit. Id. 28. 27. 2. Mente alienari. Suet. Aug. 48. lapsus. Ovid. 9. Met. 409. Attonitusque malis, exsul mentisque domusque. 12) Bona mens est sana, recta, et insta, perfectus rationis usus; buon giudizio. Senec. ep. 10. Votorum tuorum veterum licet Diis gratiam facias alia de integro suscipe: roga bonam mentem, bonam valetudinem animi, deinde corporis. Pers. 2. 8. Mens bona, fama, fides, haec clare (petuntur), et ut audiat hospes. 13) Contra mens mala insania, dementia. Tibull. 2. 5. 103. Nam ferus ille suae plorabit sobrius idem: Et se iurabit mente fuisse mala. Senec. 3. Benef. 27. Cum, malam mentem habuisse se pridie, iurasset. · Hinc collige, malam mentem habuisse, fuisse formulam, qua utebantur veniam petentes illatae iniuriae. — 14) Praeterea

III. Mens refertur etiam ad facultatem reminiscendi, et ponitur pro memoria; memoria. Cic. Brut. 61. Huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem. Id. 12. Att. 56. Si quid in mentem veniet, quo modo etiam effugere possimus, utemur. Et ibid. 37. Numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. Id. Quint. 2. Non minus saepe ei venit in mentem potestatis, quam aequitatis tuae. Id. 7. Fam. 3. Solet mihi in mentem venire illius temporis. Q. Cic. Petit. cons. 14. Haec mihi veniebant in mentem de duabus illis etc. Cic. 4. Fam. 10. Venit mihi in mentem subvereri, ne etc. -15) Hinc est etiam propensa voluntas. Virg. 1, Aen. 307. regina quietum Accipit in Teucros auimum, mentemque benignam. Ovid. 2. Met. 368. Qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, Mente tamen, Phaethon, propior fuit; coll' affetto. — 16) Hinc in mente habere est reminisci: et videtur fuisse formula precationis obvia in titulis Christianis, ut in Inser. apud De-Rossi, Roma sotterr. T. 1. p. 254. Martyres sancti, in mente avite (lege habete) Mariam. V. alias, ibid. 17) Contra mala mens est mala voluntas, sive natura. Ter. Andr. 1. 1. 137. Mala mens, malus auimus; h. e. qui pravae naturae est, non potest non esse simul male animatus, et paratus ad nocendum. Cf. supra §. 13. 18) Denique

MENS a Romanis Dea est habita et templo culta. Ovid. 6. Fast. 244. Mens quoque numen habet: Menti delubra videmus Vota metu belli, perfide Poene, tui. Et mox. Spem metus abstulerat : cum Menti vota senatus Suscipit: et melior protinus illa venit. Liv. 22. 10. extr. Menti aedem T. Octacilius praetor vovit. Adde Lactant. 1. 20. et Liv. 23. 31. V. alia plura de ea in ONOM.

Nota. Discrimen inter mentem, animum et rationem dedimus supra §. 3., coll. §. 2. et §. 4. et 5., praeter ea, quae diximus sub v. ANIMA in Nota 1. Huc spectat illud Isid. 141. Orig. 1. 12. et 15. « Mens vocata, quod emineat in anima, vel quod meminit; unde et immemores amentes. . . dum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum rectum iudicat, ratio est; dum spirat spiritus est; dum aliquid sentit, sensus est. »

MENSĂ, ae, f. Nomen parum certae originis; alii enim ab emineo ducunt, alii alia comminiscuntur, et fere nimis subtilia omnes. Isid. de ea sic 20. Orig. 1. « Ab esu et comesu mensae factum vocabulum. Nullum enim alium habet usum. » - b) Aliud etymon habet Varr. apud Charis. 1. p. 43. Putsch. « Mensam sine n littera dictam Varro ait, quod media poneretur: sed Auctores cum n littera protulerunt, Virgilius saepe. Sed et mensam cuin n posse dici idem Varro ait, quod et mensa (@pwrx) edulia in ea (escolenta) ponerentur. » V. Keil ad h. 1. e) Derivata, mensalis, mensarius, mensalim, mensula, mensularius.

-

MENSA proprie dicitur ea, ad quam discumbimus cibum capturi; tavola, mensa. Cic. 5. Tusc. 21. Ad mensam eximia forma pueros iussit consistere. Et ibid. Manum ad mensam porrigere. Et ibid. Mensae conquisitissimis cibis exstruebantur. Catull. 64. 304. Largae multiplici constructae sunt dape mensae. Virg. 1. Aen. 710. Mensas onerare dapibus. Et 5. ibid. 230. instruere. Plaut. Pers. 5. 1. 26. apponere alicui. Virg. 4. Aen. 603. dapes apponere mensis. Ovid. 11. Met. 119. Mensam ponere alicui exstructam dapibus. Id. 4. Fast. 367. Moretum ponere in mensis alicuius. Et 2. ibid. 473. pisces imponere mensis. Plaut. Men. 1. 3. 29. cibos in mensam alicui apponere. Virg. 7. Aen. 134. vina reponere mensis. Id. 7. ibid. 176. considere. Stat. 4. Silv. 2. 33. discumbere mensae. Plaut. Pseud. 1. 5. 62. Surgunt a mensa saturi, poti. Id. Truc. 2. 4. 14. auferre mensam; sparecchiare. Et Cic. Pis. 27. extr. tollere. Et Virg. 1. Aen. 220. removere. Plin. 33. 50. 1. Hoc argenti tota Carthago habuit, illa, terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu victa! servizio da tavola. Horat. 1. Sat. 3. 13. Mensa tripes. Cf. Annali dell' Istit. Archeol. a. 1866. p. 243. in nota 2.2) De ratione discumbendi V. ACCUMBO §. 1. et 2. 3) De luxu, et pretiis citrearum mensarum multa Plin. 15. c. 15. -4) Apud et super mensam est in ipsa mensa, vel ad mensam; a mensa, a tavola. Flor. 4. 2. a med., Gell. 2. 22., 12. 8. et 19. 7. et Curt. 7. 4. 5) Hinc proverb. apud Plaut. Trin. 2. 4. 77. Verecundari neminem apud mensam decet; nè a tavola, nè a letto non bisogna aver rispetto. — 6) Quod ait Petron. Satyr. 54. Itaque iussit senex suam cuique mensam assignari: videtur mensa significare parvam aliquam tabulam, vel lancem, vel quid simile, singulis convivis appositum in mensa communi, ad reponendas dapes, quae divisae iis distribuebantur. Hinc ibid. 68. Cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas, et alias attulerunt. — 7) Apud Virg. 3. Aen. 257. et 594. et 7. ibid. 116. et 125. mensae sunt quadrae patulae e pane in crustum decocto, quas super mensa positas cibis onerabant: ipsas autem, finita coena, in similem alium usum servabant. Maiores enim, inquit Servius, has mensas habebant in honorem Deorum. — §) Per synecdochen mensa sunt ipsi cibi. Plaut. Mil. 1. 1. 51. Communicabo te semper mensa mea: ti ammetterò alla mia tavola. Colum. 11. 1. a med. Mensae suae adhibere aliquem. Tacit. 13. Ann. 16. Parciore mensa uti. Cic. 5. Tusc. 35. Vita illa beata, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum. - 9) De mensa mittere alicui; h. e. de ipsa corna; àñò apuñėšas. Id. 5. Att. 4. Cui tamen Quintus de mensa misit: illa reiecit. - 10) Prior, proxima mensa, prior, proximus honor, et aestimatio in cibis et conviviis. Plin. 44. 3. 6. Rhaeticis uvis prior mensa erat. Id. 9. 29. 2. Proxima est mensa iecinori dumtaxat mustelarum.. 11) Secunda mensa, fercula, quae ultimo loco inferuntur; i pospasti: pomis praecipue constans, et nucibus, et huiusmodi bellariis. Cels. 1. 2. ad fin. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in imbecillo coacescit. Cic. 14. Att. 6. et 21. Haec ad te scripsi, apposita secunda mensa. Virg. 8. Aen. 285. mensae grata secundae Dona ferunt. Nep. Agesil. 8. Qui cum regis verbis, quae attulerant, dedissent, ille praeter vitulina, et huiusmodi genera obsonii, nihil accepit: unguenta, coronas, seenndamque mensam servis dispertiit. Vide Martial. 5. 79. — 12) Speciatim et a similitudine,

[ocr errors]

II. Mensa vinaria, erat ea, in qua vinum reponebatur in usum coenae. Haec erat rotunda, et cilybathum dicebatur. Alia fuit, quae vocabatur cartibulum, lapidea, quadrata, oblonga, una columella. Haec, inquit Varr. 5. LL. 26., in aedibus ad compluvium apud multos me puero ponebatur, et in ea, et cum ca aenea vasa. Fuit et tertia, urnarium dicta, quod urnas cum aqua positas ibi habebant in culina. Id. ibid. 27. — 13) Habet mensa locum in sacris, sive ara sumatur, sive pro repositorio vasorum sacrorum. Festus, p. 157. Müll. Mensae in aedibus sacris ararum vicem obtinebant. Virg. 2. Aen. 764. mensaeque Deorum, Crateresque auro solidi, etc. Petron. Satyr. 135. Mensam veterem posuit in medio altari, quam vivis implevit carbonibus. Plin. 25. 59. 4. Verbenaca lovis mensa verritur. Fest. in Curiales apud Paul. Diac. p. 64. Müll. Curiales mensae, in quibus immolabatur lunoni, quae Curis est appellata. - Anclabres proprio nomine hae sacrae mensae appellabantur, teste Eod. in Anclabris, ibid. p. 11. et in Escariae, ibid. p. 77.. Fuerunt aureae, argenteae, marmoreae. Val. Max. 1. 1. n. 3. et 4. 1. n. 7. extern. et Cic. 5. Nat. D. 34. et 6. Verr. 59. — Huc fortasse spectat Inser. apud Orelli, n. 4547. Mensam quadratam in trichil. (sic), etc. V. integr. loc.—14) Etiam in sepulchralibus monumentis usurpatur pro sepulchro seu lapide sepulcrali. Inser. apud Grut. 850. 6. Miniciae Rufinae Domitia sorori posuit mensam contra votum. Haec inscriptio videtur Christiana. V. Cavedoni loc. cit. sub v. COLUMELLA §. 2., ubi et locus Cic. 2. leg. 26., qui huc quoque spectat. 15) Mensa lanionia, in qua lanii carnes concidunt. Suet. Claud. 15. Proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera, mensaque lanionia flagitavit. Inser. apud Henzen, Suppl. Orelli, n. 6602.

-

-

Macellum vetustate conlapsum (sic) sua pecunia restituerunt, itemque mensas lapideas posuerunt. 16) Item argentariorum et rationum, in qua numerantur pecuniae, rationes confiunt; banco: duplex vero fuit olim Romae pecuniae solvendae modus, prior de mensae scriptura; h. e. de mensa argentariorum, quorum tabernae in foro erant; alter ex arca domoque; h. e. ex arca, quam quisque domi habebat. Donat. ad Ter. Adelph. 2. 4. 13. Tunc enim in foro, et de mensae scriptura magis, quam ex arca domoque vel cista pecunia numerabatur. Horat. 2. Sat. 3. 148. mensam poni iubet, atque Effundi saccos nummorum, accedere plures Ad numerandum. Cic. Flacc. 19. Si praetor dedit, a quaestore numeravit: quaestor a mensa publica: mensa aut ex vectigali, aut ex tributo. Id. Pis. 36. Stipendium militibus per omnes annos a civitatibus, mensis palam propositis, numeratum. Iulian. Antecess. Const. 76. 9. Habeant singuli iudices binas libras auri de publica mensa praefecti praetorio. 17) Item numulariorum seu foeneratorum. Vulg. Interpr. Luc. 19. 25. Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? h. e. quare pecuniam tibi commissam apud mensarios in foenore non posuisti? Hoc loco mensa est pro ipso mensario.. 18) In catapultis et ballistis est pars plana et oblonga: de qua Vitruv. 10. 16. et Bald. in Lex. 19) Denique sumitur pro catasta, vel lapide, in quo prostabant servi venales. Apul. 8. Met. Servus collaticia stipe de mensa paratus. Id. Apol. Iussisse duos pueros in foro de mensa emi. Pollux, l. 7. c. 2. sect. 11. 'Ep' δὲ ἀναβαίνοντες οἱ δοῦλοι πιπράσκονται, τοῦτο τράπεζαν ̓Αριστοφανης καλεῖ. Huc pertinet quod Cic. dicit Pis. 15. de lapide emptus. V. LAPIS §. 26. 20) Item pro tabula calculatoria. Boëth. 1. Eucl. Geom. p. 1354. Migne. Descripserunt sibi quamdam formulam, quam ob honorem sui praeceptoris mensam Pythagoream nominabant, quia hoc, quod depinxerant, magistro praemonstrante, cognoverant, a posterioribus appellabatur abacus. V. ABACUS §. 1.

[ocr errors]

MENSĀLIS, le. Adiect. a mensa; ad mensam pertinens; da tavola. Vopisc. Tacit. 10. Argentum mensale. Valerian. Aug. in epist. apud Vopisc. Aurelian. 9. vinum. Diomed. 3. 5. 22. Scolius est citharae (lege cantilenae) species mensalis. Cf. Gaisford ad h. 1. Adde Priscian. 150. 23. Keil. et V. SCOLIUS. - 2) Termini mensales apud Var. Auct. de limitib. p. 248. Goës. quod mensae formam referrent, vocantur qui iuxta flumina positi sunt. - 3) Mensalis pro mensualis, V. in MENSUUS. MENSĀRĬUS, a, um. Adiect. a mensa; ad mensam pertinens, qua ad pecuniam refertur. Viri mensarii magistratus fuit custodiae deputatus pecuniae publicae sub quaestoribus. Liv. 7. 21. Quinqueviris creatis, quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt. Id. 23. 21. Romae propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione Minucii tribuni plebis facti. Et 26. 36. Omue aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios deferamus; i pubblici cassieri.—2) lidem non modo Romae, sed in provinciis erant, nam de Temnitarum urbe Asiatica haec habet Cic. Flacc. 19. Civitas, in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quatuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. Differunt ab argentariis, qui magistratus non erant, et pecuniam solum privatam tractabant. V. TRIUMVIRI. - 3) Sed etiam de argentario meusarius usurpatur: etenim Suet. Aug. 4. proavum Augusti mensarium appellat, quem paulo ante nummularium dixerat. —4) Absolute, substantivo

rum more,

MENSARIUM, ii, n. Est id, quod supra mensam ponitur. Priscian. 2. p. 590. Putsch. Collarium, quod in collo est: plantarium, quod in planta: mensarium, quod in mensa est.

MENSĀTĬCUS, a, um. Adiect. a mensis, idem quod menstruus. Legitur in Gloss. apud Mai, Class. Auct. T. 8. p. 364.

MENSĀTIM. Adverb. a mensa; per mensas. Iuvenc. 3. 214. Et cunctae curat mensatim tradere plebi.

MENSIO, ōnis, f. Verbale a metior; actus metiendi, mensura; misura. Hygin. 4. Poët. Astron. 14. post med. Si finxerint ut terra sit, in medio et unam a terra ad lunam fecerit mensionem, quam Graeci etc. Adde Boëth. 1. Arithm. 17. a med., coll. 16., ubi numerus mensionem recipere dicitur, quoties dividi potest ab alio, qui cum eo mensurabilis sit.-2) Translate. Cic. Orat. 53. Naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem animus aurium nuncio. — Mar. Victorin. 1. 11. 11. Non enim gradiuntur male pedum mensionibus, sed rhythmis fiunt.

MENSIS, is, m. Nomen, quod quidam ducunt a μŋ; luna, quia est plus minus spatium illud, quo luna Zodiacum percurrit, ut Varr. 6. LL. 2. putat; alii autem a metior, quia menses nominantur, quod mensa spatia conficiunt, ut ait Cic. 2. Nat. D. 27. Alii putant μ Graecorum derivari posse ab Hebraica voce (mand), fluxit, numeravit; alii demum a voce Sanscrita mâsas, eiusdem siguificationis, quae est a radice mas; h. e. mensurare. Haec omnia tamen in idem recidunt, ut facile quivis intelligit. Cf. et MEN.—b) Ad

IV.

scribendi rationem quod attinet, mesis pro mensis, omissa n littera, ut alibi saepe, reperitur in Inscr. apud Cavedoni, Marmi Moden. p. 273. Vixit mecum annos VII. meses VIII. Adde aliam in Bullett. dell'Istit. Archeol. a. 1855. p. 27. Cf. et §. seq. Minsis pro mensis

rum mese.

est in alia apud Promis, Antich. di Alba, p. 25. Vixit ann. III., mins. (sic) II., dies XI. — c) Vulgo mensus, i, etiam declinatum fuisse, patet in Inser. apud Donati, 434. 14. Mensorum tres. — Pro mensorum etiam mesorum est in alia in Bullett. Archeol. Napolet. a. 1854, p. 163. Mesorum VII., ex quibus explicatur Italorum recentio- d) lu genit. plur. est mensium, sed Ovid. 8. Met. 500. mensum dixit pro mensium illo carmine: Et quos sustinui bis mensum quique labores. Adde 5. Fast. 187. et 424., Senec. Phoeniss. 535. et Auson. Eclogar. Quo mense quotae etc., Censorin. 22. et Priscian. 7. p. 774. Putsch. Alii volunt, ubique mensium scribi, et synaeresim fieri. Sed etiam legitur in Inser. apud Coleti, Inscript. Hispell. p. 7. Melanius, mensum XIIII., dulcis amicis, carus suis. Tribuunt etiam Cic. 12. Phil. 9. et Caes. 1. B. G. 5., variantibus tamen Codicibus MSS. —–e) Praeterea Miisum pro mesum; h. e. mensum est in Inscr. apud Fabretti, p. 31. n. 59., et miisorum pro mesorum in alia, ibid. p. 597. n. 282. Mensuum etiam dictum probat ex MSS. Codd. Haenel. ad Cod. 4. 6. 5., ubi tamen alii mutarunt in mensum, alii in mensium. - f) Derivata, mensaticus, menstrualis, menstruans, menstruus, mensualis, mensurnus, mensuus. — g) Composita, bimensis, bimenstruus, bimestris, decemmestris, dimenstruus, intermenstruus, intermestris, quadrimenstruus, quadrimestris, quinquemestris, semestris, semestrium, sesquimensis, trimestris.

MENSIS proprie est spatium illud temporis pluribus diebus constans, quod luna suo cursu metitur; mese. Cic. Univ. 9. Mensis autem, quando luna, lustrato suo cursu, solem consecuta est. Atta apud Serv. ad 1. G. 43. Annûm novûm voluerunt esse primum mensem Martium. Cic. Amic. 12. Regnavit is quidem paucos menses. Horat. 2. Od. 9. 6. Stat glacies iners menses per omnes. Virg. 1. Aen. 269. Triginta maguos volvendis mensibus orbes Imperio explebit. Id. 5. Ecl. 46. Annuus exactis completur mensibus orbis. — Vulg. Interpr. Exod. 23. 15. Mensis novorum; h. e. novarum frugum. -2) Romulus annum in decem menses divisit. Numa Pompilius, cum Romuli annum nec solis, nec lunae cursui congruere cerneret, duos menses addidit, lanuarium et Februarium. Ovid. 1. et 3. Fast. et Macrob. 1. Saturn. 12. et 13. C. Iulius Caesar, qui ad solis cursum annum direxit, atque idcirco ex CCCLXV. diebus et sex horis constituit, dierum numerum quibusdam mensibus auxit, ut v. gr. September et November, qui antea habebant viginti novem, constarent ex triginta, et sic de reliquis. V. Suet. Aug. 40. et Macrob. 1. Saturn. 14. 3) In illo Virg. 1. G. 555. Hoc metuens, caeli menses, et sidera serva: Servius adscribit, menses esse duodecim signa Zodiaci, quae omnia uno mense luna pertingit, et quodam modo designat. - 4) Mensis Numae apud Sidon. 9. ep. 16. Prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo pluviisque natalibus maritaret; h. e. Februarium, a Numa prius invectum una cum lanuario: nam in Gallia tum anni principium habebatur Kal. Martii, ut olim apud Venetos. 5) Pro anni tempore. Trebell. Gallien. 16. Poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus posuit; h. e. non suis mensibus; fuor di stagione. — 6) Speciatim

MENSES, in plur. num., rarius in sing., accipiuntur etiam pro mulierum menstruis, Graece μveç. Plin. 21. 89. 3. Prodest mulierum mensibus retardatis. — Id. 17. 47. 6. Privatim autem contra erucas ambiri arbores singulas a muliere incitati mensis, nudis pedibus, recincta. Adde 28, 23. 5. et 29. 11. 6. —7) Improprie menses appellantur etiam profluvia eadem in quadrupedibus, quae tamen non menstrua, sed annua fere sunt, quaeque tempus coitui opportunum significant. Varr. 2. RR. 7. ante med. Tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt.—8) Mensis pro neomenia. Vulg. Interpr. Amos, 8. 5. Quando transibit mensis et venundabimus merces? h. e. transibit dies festus, ut est ille Neomeniae, quo vendere fas non erat, etc.

-

MENSOR (et Mesor), ōris, m. Verbale a metior; qui aliquid metitur; misuratore. Vulg. Interpr. Zachar. 2. 1. Ecce vir et in manu eius funiculus mensorum.- Horat. 1. Od. 28. 1. Te maris, et terrae, numeroque carentis arenae Mensorem cohibent, Archita, etc.; h. e. astronomus et geometra. 2) Speciatim vero mensores appellantur agrorum finitores; agrimensore. Colum. 6. 1. Ego non agricolae, sed mensoris officium esse dicebam. Ovid. 4. Met. 436. Cautus humum longo signavit limite mensor. - Boëth. Demonstr. art. Geometr. p. 393. Lachm. Cuius disciplinae (geometriae) magistri mensores ante dicebantur. Sed Varro peritissimus Latinorum huius nominis causam sic exstitisse commemorat, etc. 3) Mensor etiam dicebatur, qui singulis militibus, numeris, legionibus loca dimetiebatur ac deligebat vel in castris vel in urbe. Veget. 2. Milit. 7. Mensores, qui in castris ad podismum dimetiuntur loca, in quibus milites tentoria figant; vel hospitia in civitatibus praestant. 4) Item qui hospitia Principi praeparabat. Imppp.

13

Bayerische Staatsbibliothek

MUNCHEN

Theodos., Valentinian. et Arcad. Cod. Theod. 7. 8. 4. Si quis mensorum nostrorum manum, qua deputatas singulis quibusque domus enotant, et postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitaverit, ad instar falsi reus teneatur. Et 6. 34. 1. Primicerius mensorum, ad instar scriniorum, biennio expleto agentis in rebus ultimi militiam sortiatur. 5) Item qui viarum sternendarum curam suscipit; ingegnere. Martial. 10. 17. Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis. Appia, quid facies, si legat ista Macer? h. e. vacat tabulis, in quibus viarum tractus sunt delineati. Quantum vero damni feres, Appia via, si Macer meis versibus legendis tempus terat? - 6) Item mensor, vel mensor aedificiorum est, qui aedificia, quorum diagramma architectus in chartis delineatum exhibuit, ex iisdem super soli faciem absolvenda curat, Itali dicunt capomaestro, protomastro. Plin. 10. ep. 28. Dispice, domine, an necessarium putes mittere huc mensorem. Et Traian. ad Plin. ibid. ep. 29. Mensores vix etiam iis operibus, quae aut Romae, aut in proximo fiunt, sufficientes habeo. Inser. apud Grut. 623. 7. L. Caecilius Maximus mensor aedificiorum. Adde alias ibid. 8., et apud Murat. 924. 8. - Alia in Corp. Inser. Lat. T. 1. n. 1109. Aram aedificavit P. Cornelius P. I. Trupo mesor (sic). 7) Mensores etiam fuerunt, qui annonam navibus adverso Tiberi in Urbem advectam, et in horrea publica inferendam metiebantur; misuratori: quos Paul. Dig. 27. 1. 26. mensores frumentarios appellat. Inser. apud Fabretti, p. 751. n. 450. Cn. Sentio Cn. fil. Ter. Felici patrono mensor. frumentarior. Cereris Aug. Alia apud Maffei, Mus. Ver. 319. 7. Erucio Augusti Nostri adiutori tabulario a rationibus, mensorum frumentariorum Cereris. Alia apud Grut. 462. 1. Ut mensores nos Portuenses, quibus vetus fuit cum caudicariis diuturnumque luctamen, etc. Alia apud Fea, Fasti n. 40. Quinquennalis perpetuus Corporis mensorum adiutorum. V. Henzen in Annali dell'Istit. Archeol. a. 1851. p. 159. et seqq. Cf. infra Nota. — 8) Mensor machinarius. V. MACHINARIUS §. 2. et 3.

Nota. Inter metatores et mensores discrimen hoc statuit Incert. Grammat. in Excerpt. n. 34. p. 208. Endl. « Metatores domuum dicuntur, mensores frumenti et frugum. » — Sed hoc discrimen non esse semper servatum, patet ex allatis §. 6.

MENSŌRĬUS, a, um. Adiect. a mensor; ad mensorem pertinens. Auct. de limitib. p. 217. Goës. Principium artis mensoriae in agendis positum est experimentis. - 2) Absolute, substantivorum more, MENSORIUM, ii, n. Est discus, lanx. Cassiod. 10. Hist. Eccl. 15. Rursus Herodias vesanit, rursusque turbatur: denuo saltat, denuo caput loannis in mensorio concupiscit accipere.

MENSTRUA, orum. V. MENSTRUUS §. 5.

MENSTRŬĀLIS, le. Adiect. a menstruus; qui singulis mensibus fit, menstruus; d'ogni mese. Plaut. Capt. 3. 1. 22. Dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus, Quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier: Nemo ridet. Cassiod. de anim. 12. a med. Numerus duodenarius annum menstruali venustate composuit. Zeno, 1. Tract. 6. 2. Menstrualis curriculus (scilicet lunae). - 2) Item ad feminarum menstrua pertinens. Plin. 7. 15. 1. Solum autem animal menstruale mulier est. Id. 19. 57. 1. Hortensia omnia accessu mulieris menstrualis flavescunt. Marcell. Empir. 55. ad fin. Pannus menstrualis. Vulg. Interpr. Levit. 15. 24. Tempore sanguinis menstrualis.

MENSTRUANS, antis . Adiect. a menstruus, participiorum more effictum. Hinc menstruans dicitur mulier, quae in menstruis est. Pallad. 4. 55. Mulierem menstruantem contra erucas faciunt circumire. Theod. Priscian. 4. ab init. Mulieribus menstruantibus, hoc vitio (epilepseos laborantibus, coire conveniet.

MENSTRUATUS, a, um. Adiect. a menstruus, participiorum more effictum. Hinc menstruata dicitur mulier, quae in menstruis est. Vulg. Interpr. Ezech. 18. 6. Ad mulierem menstruatam (vir) non accesserit. Absolute. Id. Isai. 64. 6. Quasi pannus menstruatae. Adde ibid. 22. 10. et alibi.

MENSTRUUM, ii, n. V. voc. seq. §. 5. in fin.

MENSTRUUS, a, um. Adiect. a mensis, syllabica adiectione productum; qui singulis mensibus fit; mensuale, d'ogni mese. Plin. 2. 48. 5. Menstrua ventorum ratio. Et ibid. 7. 2. Menstrui non sunt lunae defectus. Tibull. 1. 3. 34. Reddereque antiquo menstrua tura Lari. Cic. 6. Alt. 4. Usura menstrua. Varr. 6. LL. 3. Ferias menstruas edicere. Sallust. fragm. apud Non. 8. 76. Duae mulieres ad menstrua solvenda montem ascendunt; h. e. menstrua sacra. Martial. 5. 10. Constituit, Philomuse, pater tibi millia bina Menstrua; la mesata. Plin. 10. ep. 24. Nam menstruum meum Calend. Septembr. finitur; h. e. officium menstrui spatii, quod cum collega partitus sum. Mos enim erat, ut, ubi plures essent in uno magistratu, per mensem singuli rempubl. invicem curarent. 2) Est etiam menstruus, qui mensem durat; d'un mese. Cic. 4. Fin. 12. Ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, etc. Id. 1. Nat. D. 31. Solis lustrationem menstruo spatio luna complet. Lucan. 5. 399. Menstruus consul. Liv. 44. 2. Consul, menstruum iusso mi

lite secum ferre, profectus, etc.; viveri per un mese. Cic. 5. Verr. 30. Menstrua cibaria dare alicui. Id. 2. Leg. 18. Textile ne operosius, quam mulieris opus menstruum; quanto può far in un mese una donna. Et Rosc. Com. 3. Menstruas rationes transferre in tabulas; i conti d'un mese. - 3) Speciatim

II. Menstruus est etiam ad feminarum menstrua pertinens. Plin. 32. 46. 3. Cancri menstruas purgationes expediunt; h. e. profluvium sanguinis, quo laborant singulis fere mensibus feminae, quae ad concipiendum sunt habiles; i mestrui, i fiori. Sic Id. 11. 94. 2. Cum menstrui cursus stetere. Vulg. Interpr. Levit. 12. 2. Separatio menstrua. Id. ibid. 20. 18. Fluxus menstruus. 4) Transfertur etiam ad animalia. Plin. 29. 32. 1. Menstrua canis; h. e. quae in menstruis est. - 5) Absolute, substantivorum more,

MENSTRUA, ōrum, n. Sunt cursus menstruti in femina. Cels. 6. 6. n. 58. Quod in feminam, bene respondentibus menstruis, non cadit. Colum. 11. 3. sub fin. Mulier, quae in menstruis est. Plin. 22. 50. 4. Menstrua ciere. Et ibid. 26. 2. pellere. Et 20. 54. 2. sedare. Et ibid. 93. 4. sistere. Et 30. 43. 4. adiuvare. Et 20. 87. 2. et Lucret. 6. 796. solvere. In sing. num. Plin. 28. 23. 7. Quocumque alio menstruo si segetem ambiant, etc. et ibid. Tactis menstruo postibus. Adde Senec. 4. Benef. 31.

MENSUALIS, le. Adiect. a mensis, idem ac menstruus; mensuale. Varr. apud Boëth. Demonstr. Geom. p. 393. Lachm. Deinde totius anni circulus mensuali numero fuit partitus. Adde Fulgent. Contin. Virg. V. loc. in AUSCULTATUS.

MENSULĂ, ae, f. Deminut. a mensa; parva mensa; tavolino. Plaut. Most. 1. 3. 150. Appone hic mensulam: vide, tali ubi sint. Petron. Satyr. 156. Mensulae pedem extorsi. Front. 4. ad M. Caes. (edente iterum A. Mai) ep. 12. Scis, ut in omnibus argentariis mensulis, pergulis, tabernis ubique imagines vestrae sint vulgo propositae. 2) Speciatim de figura geometrica. Boëth. 1. Euclid. Geom, p. 1510. Migne. Praeter haec autem omnes quadrilaterae figurae trapezia; idest, mensulae nominantur.

MENSŬLĀRIUS, ii, m. Nomen proprie adiect. a mensula, absolute adhibitumn; nummularius, mensarius, trapezita; banchiere. Senec. 4. Controv. 24. a med. Scaevola, Dig. 2. 14. 47., ubi alii aliter leg. et Ulp. ibid. 42. 6. 8. Gloss. Lat. Gr. Mensularius; rpuniĢitns. Adde Firmic. 3. Mathes. 8.

MENSUM, i, n. V. MENSUS, a, um, §. 3.

MENSURĂ (et Mesura in Inscr. apud Momms. n. 6879.), ae, f. Verbale a metior; actus metiendi. Plin. 56. 17. 4. Mensuram deprehendere alicuius rei. Id. 2. 1. 3. et Plin. alter, 10. ep. 28. agere; prendere, pigliare. Colum. 5. 3. inire. Ovid. 3. Art. am. 265. facere alicuius. 2) Translate. Cic. Orat. 20. Quidquid sub aurium mensuram aliquam cadit, numerus vocatur. Plin. 10. ep. 12. Beneficii mensuram intelligere. Claudian. II. Cons. Stilich. 43. Est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis Invidiae mensura capit. Tacit. 14. Ann. 54. Uterque mensuram implevimus, et tu, quantum princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a principe accipere. (Cf. Vulg. Interpr. Matth. 23. 52. Implete mensuram patrum vestrorum; h. e. cumulum addite sceleribus). Ovid. 1. Pont. 2. 1. Maxime, qui tanti mensuram nominis imples; h. e. vim et significationem. Id. 12. Met. 57. de Fama. Hi narrata ferunt alio: mensuraque ficti Crescit. Iuvenal. 11. 54. buccae Noscenda est mensura suae; h. e. vis propriae eloquentiae. Senec. Herc. Oet. 400. nuribus Argolicis fui Mensura voti; h. e. tantum illae optabant, quantum ego habebam. Tacit. 1. Hist. 52. Nec consularis legati mensura, sed in maius omnia accipiebantur; h. e. pro modo conditionis et auctoritatis legati consularis. Lucan. 1. 173. mensuraque iuris Vis erat.-3) Mensura in pictura est convenientia, et proportio partium; simmetria, prospettiva, distribuzione, l' innanzi e indietro. Plin. 55. 10. 36. Apelles cedebat Amphioni de dispositione, Asclepiodoro de mensuris; hoc est quanto quid a quo distare deberet. 4) Frequentius vero, sensu concreto,

II. Mensura dicitur instrumentum, quo quippiam metimur, seu quantitatem rei cuiuspiam deprehendimus: item ipsa quantitas, modus, magnitudo cuiusque rei; misura. Plin. 7. 57. 7. Mensuras, et pondera invenit Phidon Argivus, aut Palamedes, ut maluit Gellius. Nep. Attic. 2. extr. Ut singulis sex modii tritici darentur: qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. Cic. 1. Offic. 15. Ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus. Petron. Satyr. 97. Lectulum vestimentis implevi, uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram figuravi. Caes. 5. B. G. 43. Certis ex aqua mensuris, breviores esse noctes, quam in continente, videbamus. Et 6. ibid. 24. Nosse mensuras itinerum. Suet. Caes. 26. Frumentum sine modo mensuraque praebere. Iuvenal. 10. 100. de mensura ius dicere; h. e. de heminis et huiusmodi (V. Pers. 1. 150.). Plin. 11. 96. 1. Cameli lac suavissimum existimatur, ad unam mensuram tribus aquae additis. Id. 35. 57. 5. Creta Umbrica pondere emitur, Sarda mensura; a peso, a misura. Et ibid. 56. 29.

Tabulae pretium accepit aureos mensura, non numero. Id. 42. 43. 1. Frutex mensura pedali. Iuvenal. 14. 316. mensura tamen quae sufficiat census, si quis me consulat, edam; quanta entrata basti per mantenersi. Ovid. 8. Met. 748. trunci Circuiere moduin, mensuraque roboris ulnas Quinque ter implebat; la grossezza. Et 15. ibid. 578. de ranarum crurib. Posterior partes superat mensura priores; la lunghezza. Et 1. Art. am. 589. Dare alicui mensuram bibendi; prescrivere quanto debba bere. Tacit. Agric. 12. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; più lunghi. Iuvenal. 4. 74. Sed deerat pisci patinae mensura; piatto di capacità sufficiente. — Cyprian. ep. 21. Modicum panis accepimus et aquam ad mensuram. 5) Translate. Vulg. Interpr. Luc. 6. 38. Mensuram bonam et confectam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Qui mensuram superefluentem de liquidis intelligunt, non animadvertunt liquida sinu vestis excipi non posse, nec contineri. Id. Isai. 27. 8. In mensura contra mensuram; h. c. punietur mensura criminibus omnino aequali. Id. Prov. 20. 10. Mensura et mensura; h. e. diversa; idest iniqua, alia pro te, alia pro ceteris. Id. Luc. 12. 42. Ut det illis (servis) in tempore tritici mensuram? Cf. DEMENSUS §. 3. - 6) Spe

ciatim

III. Mensura apud Geometras est superficies finita, quae mensurari potest. Boëth. 1. Eucl. Geom. post init. Mensura est, quidquid poudere, capacitate, longitudine, altitudine, latitudine, animaque finiri potest. Id. 2. ibid. paulo post init. Mensura est complurium et inter se aequalium intervallorum longitudo finita. Geometricae autem artis mensuralis speculatio, trinae dimensionis; idest longitudinis, latitudinis, crassitudinis consideratione colligitur. Lib. Colon. 1. p. 246. Lachm. Meusurarum genera sunt tria, rectum, planum, solidum. V. PODISMUS. Adde Balb. exposit. et ratio Mensur. p. 94. Lachm. -7) Apud Scriptores rei agrariae duodecim mensurarum genera recensentur, ut Balb. loc. cit. docet, nempe digitus, uncia, palmus, sextans (semipes dicitur Boëth. loc. cit.), pes, cubitus, gradus, passus, decempeda, actus, stadium, miliarium. De his singulis V. suo loco.- Incert. Auct. ibid. p. 339. Lachm. inter has mensuras recenset ulnam et perticam (quae tamen aliis est eadem ac decempeda), praeterea etiam porcam, agnuam, iugerum, versum (vorsum), sela, lycum et unciam de quibus pariter V. suo loco. Cf. etiam Isid. 15. Orig. 14. et 45., ubi alia ad rem.—8) Praeterea alia erant mensurarum genera, ut ilinerum et viarum, de quibus idem Isid. ibid. 16., item frugum, humidorum et siccorum, de quibus item 16. ibid. 26., coll. Carm. de ponderibus et mensuris Prisciani vel Rhemnii Fannii. V. PONDUS. 9) Mensurae aridorum et liquidorum fuerunt etiam auctoritate publica constitutae, exemplis propositis, ad fraudes removendas, tum Romae, tum in provinciis, ut patet ex Inscr. apud Borghesi, Oeuvr. T. 3. p. 478. Mensurae ad exemplum earum, quae in Capitolio sunt auctore Sanctissimo Aug. N. nobilissimo Caes. per regiones missae curante D. Simonio Iuliano praef. Urbi C. V. Alia apud Fabretti, p. 526. n. 572. Mensurae exactae in Capitolio. Cf. ad rem De-Rossi in Bullett. Cristian. a. 1864. p. 57. et seqq., ubi etiam eorum figura exhibetur. - Inscr. apud Orelli, n. 4544. Mensurae liquariae. Alia apud Henzen, Suppl. Orelli, n. 7073. Mensurae oleariae. 10) Apud Arithmeticos mensura dicitur numerus divisor; il divisore: et communis mensura; il comun divisore. Capell. 7. §. 750. Prima et minima omnis numeri mensura singularitas est . . . Singularitas omnibus mensura communis, quibusdam unica est. Adde ibid. §. 751. et 774., item §. 784. et seqq., ubi de mensuris maxima et minima, et Boëth. 1. Arithm. 16. — 11) Apud Scriptores rei metricae mensura dicitur quantitas syllabarum, de qua V. Mar. Victorin. 1. p. 2481. Putsch. aliosque Grammaticos.

MENSŪRĀBILIS, le. Adiect. verbale a mensuro; qui mensura depreheudi potest; misurabile. Prudent. Apotheos. 881. Spatium non mensurabile. Vulg. Interpr. Ps. 38. 6. Ecce mensurabiles posuisti dies meos; h. e. breves, exiguae mensurae.

MENSŪRĀLIS (et Mesuralis), le. Adiect. a mensura; ad mensuram pertinens, ut Mensuralis linea, apud Sicul. Flacc. edit. Goës. p. 19. et 25. Adde Boëth. loc. cit, in MENSURA. · 2) Absolute, substantivorum more,

MENSURALIA, ium, a. (subaudi vasa). Sunt mensurae ad exemplum propositae in publicum civium usum . Inser. apud De-Rossi, Bullett. Cristian. a. 1864. p. 57. C. Cirrius Zosimus sodalibus suis mesuralia (sic) D. D. (h. e. Dono Dedit) Seresibus. Cf. MENSURA §. 9. — 3) Item mensuralia absolute, est titulus operis deperditi M. Terentii Varronis, de quo ita Priscian. 8. p. 817. Putsch. Infit, cuius Varro in Mensuralibus primam ponit personam, infio.

MENSURALITER. Adverb. a mensuralis; per mensuram. Hygin. de limit. p. 167. Goës. Extremitas mensuraliter obligata est.

MENSŪRĀTĒ. Adverb. a mensuralus; in mensura. Translate. Benedict. Reg. 31. Omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis. Adde ibid. 48. et Caesar. Reg. ad Virg. Recapit. 20.

MENSŪRĀTIO, ōnis, f. Verbale a mensuro; actus mensurandi, apud Varr. Auct. de limit. p. 264. Goës. mensuratione iugeri. Adde Iul. Valer. 8 Gest. Alex. M. 85.

MENSŪRĀTUS, a, um. Particip. verbi mensuro; mensura deprehensus; misurato. Frontin. de colon. p. 156. Goës. Ager eius veteranis est assignatus, postea mensuratus limitibus intercisivis.—2) Translate. Cassiod. 11. Variar. praef. Mensuratus eloquens; parlatore misurato'.

MENSŪRĪNUS. V. voc. seq. in fin.

MENSURNUS, a, um. Adiect. a mensis, contractum pro mensurinus; menstruus; di un mese. Cic. 1. Invent. 26. Annuum, mensurnum, diurnum, nocturnumve spatium. Ita legit Priscian. sub fin. l. 2. Alii menstruum. Legitur etiam apud Novatian. de Trinit. c. 1. (V. SPORTULA), et Cyprian. ep. 28. n. 2. et 34. ad fin. Mensurinus legitur in Onom. Lat. Gr. MENSŪRO, as, āvi, ātum, āre. Verbum transitiv. a mensura. Particip. mensurans, infra, mensuratus, V. suo loco. Est idem ac metior; misurare. Veget. 1. Milit. 25. A centurionibus fossa inspicitur ac mensuratur. Mar. Victorin. Comm. in Gen. 1. 104. Tempora quadrifidi mensurans quattuor anni. Coripp. 3. Laud. Iustin. 572. Quisque suas mensuret opes viresque suorum. Adde Vulg. Interpr. lerem. 31. 57. et Ezech. 45. 3.

[ocr errors]

-

MENSUS, a, um. Particip. verbi metior; mensuratus; misurato. Cic. 2. Nat. D. 27. Mensa spatia conficere. Curt. 5. 1. extr. Ducenis stipendium pedestrium mensum est. - 2) Active; chi ha percorso. Val. Flacc. 5. 476. tot casus, horrenda tot avia mensi. Ovid. 8. Met. 564. lamque duas lucis partes Hyperione menso; avendo il sole trascorso due parti del giorno. - 3) Absolute, substantivorum more, MENSUM, i, n. Quod mensura apprehensum est, demensum. Front. de nepot. am. ep. 2. Bonos viros luctu affici, malosve familiari incolumi frui, neque mensum neque pensum tuborum lanificum dueo. Apul. de Mund. 3. Post eam vero partem, quae sancti aetheris finibus coërcetur, cuius mensa pensaque distincta, est et naturae mutabilis regio.

MENSUS, us, m. Verbale a metior; mensura; misura. In quodam fragm. quod tribuitur Varroni de Geometr. Longitudines et altitudines mensu certo distinguere. Apul. de Mundo. Cuius mensu appensuque distincta est naturae regio.

Nota. Extra ablativum casum non usurpaverim, antequam exempla reperiam, inquit Forcellinus poster.

MENSUUS, a, um. Adiect. a mensis, idem quod menstruus. Legitur in Gloss. apud Mai, Class. Auct. T. 6. p. 552. et 7. p. 568. Mensui, mensales, mensuales.

MENTĂ, ae, f. Nomen herbae cuiusdam, ita dictae a Menthe, seu Minthe nympha, Cocyti filia, Plutonis pellice, quam Proserpina in hanc herbam mutasse dicitur: unde et mentha cum adspiratione a nonnullis scribitur. V. MENTHA in ONOM.—b) Derivata, mentastrum, mentiosus. Cf. MENTULA.

MENTA proprie est herba hortensis odorifera, quae Halice quoque menta dicitur; postea ab odoris suavitate dvosμos appellata: ab ýðù; suavis, et dou; odor; ut Plin. 19. 47. 1. et seqq. docet. Id. ibid. Grato menta mensas odore percurrit in rusticis dapibus. Colum. 10. 119. serpentis gramina mentae. Martial. 10. 48. Menta ructatrix. Ovid. 10. Met. 728. an tibi quondam Femineos artus in olentes vertere mentas, Persephone, licuit? Apul. Herb. 91. tradit Mentam a Gallis etiam mentastrum vocatam fuisse. V. voc. seq. — 2) Menta venerea dicta est etiam herba Sisymbrium, quod Mentae similis sit, sed latioribus foliis atque odoris summi et virtutis ferventis, teste Apul. Herb. 106.

[ocr errors]
[blocks in formation]

MENTAGRĂ, ae, f. Vox hybrida a mentum, et Graeca voce pu; captura, quasi menti captura; est enim ita appellatus morbus, aliter lichen, qui mentum, a quo incipit, deinde faciem, collum, pectus, manusque foedo quodam furfure occupat. Plin. 26. 2. 1. Lichenas appellavere Graeco nomine: Latine, quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lascivia (ut est procax natura multorum in alienis miseriis), mox et usurpato vocabulo, mentagram. Hunc morbum aliis verbis describit Martial. 14. 98. Nec triste mentum, sordidique lichenes, etc.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

captiosae, quam Graeci eudóμevo appellant: inde ducto nomine, quod ea saepe in exemplum formula afferri solet ex Gell. 18. 2. Cum mentior, et mentiri me dico, mentior, an verum dico?

MENTĪGO, ĭnis, f. Est morbus agnorum, de quo ita Colum. 7. 5. ad fin. Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per imprudentiam pastoris emissi agni, vel etiam haedi, roscidas herbas depaverint: quod minime committi oportet. Sed cum id factum est, velut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet. Haec Colum., ex quibus intelligimus, esse hunc morbum mentagrae speciem, a mento itidem dictum. V. OSTIGO. Onom. Lat. Gr. Mentigo; eczór.

* MENTILLA; êλxyistotáτn. Gloss. Gr. Lat., ad quod adnotat Vulcan. a forte minutula ».

MENTIO, onis, f. Verbale a memini; commemoratio; menzione, motto, parola. Cic. 7. Verr. 64. extr. Ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis assequi potuit. Id. Divin. Verr. 15. extr. Non consulto, sed casu in eorum mentionem incidi. Id. Cluent. 27. Manarat sermo, pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam. Id. 5. Att. 9. extr. Te amat, nec tui mentionem intermitti sinit. Plaut. Cist. 1. 2. 15. Quod saepe mecum mentionem fecerit, Puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi; tratiò meco, affinchè etc. Id. Most. 5. 2. 126. Noli facere mentionem, te has emisse; non far motto di etc. Cic. 4. Verr. 39. In senatu consules faciunt mentionem, placere statui, ne absentes homines rei fierent. Id. Rosc. Am. 2. et Pis. 10. Mentionem facere alicuius rei. Caius, Dig. 54. 5. 6. habere testamento. Cic. 3. Leg. 6. ad fin. de aliquo. Id. 3. Agr. 2. de aliqua re. Liv. 28. 11. movere alicuius rei. Id. 38. 56. Ne Gracchi quidem oratio aut accusatorum, aut diei dictae ullam mentionem habet. Id. 39. 11. Mentionem intulit, qui eo die faciendum esset. Id. 4. 1. Mentio sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit, ut etc. Vellei. 2. 65. Conditionum iacta mentio. Horat. 1. Sat. 4. 94. mentio si qua De Capitolini furtis iniecta Petilli Te coram fuerit. Plin. 13. 28. 1. Insularum arbores in mentione earum dictae sunt; quando si trattò dell'isole. Sic 35. 10. 1. Tabulae, quas dicemus sub mentione artificum. Id. 22. 82. 1. Ad vini transire mentionem; passare a parlar del vino. Et 33. 4. 5. Sine mentione anulorum; senza far parola delle anella. Et 28. 5. 4. Cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum a nobis non sollicitari? al nominarsi i morti. - In plur. num. Liv. 3. 43. L. Siccium secessionis mentiones ad vulgus militum sermonibus occultis serentem, ad locum castris capiendum mittunt.—3) Mentionem facere est etiam formula sponsaliorum, qua utitur, qui puellam in matrimonium sibi poscit: qui vero despondet, promittere vel repromittere dicitur. Plaut. Aul. 2. 2. 27. Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia, Mihi ut despondeat, sese a me derideri rebitur. Adde ibid. 4. 7. 3. Hine Florentin. Dig. 23. 1. 1. Sponsalia sunt mentio et repromissio futurarum nuptiarum. —4) Denique mentio est etiam mendacium in Gloss. Lat. Gr. Mentio; άváμvnois xai feŭjx.

MENTIO is, V. voc. seq. §. b.

-

MENTIOR, Tris, ītus sum, īri. Verbum intransitiv. transitivorum more saepe etiam adhibitum, a mens. — b) Forma deponens est; olim tamen et mentio, is, activa positione dictum fuit, teste Priscian. 8. p. 799. Putsch. Hinc passive. Modestin. Dig. 48. 10. 28. Si a debitore, praelato die, pignoris obligatio mentiatur, etc. Hinc etiam particip. mentitus passive saepe usurpatum est. c) Mentibor pro mentiar (quod in verbis quartae non est infrequens) Plaut. Mil. 1. 1. 35. Et assentandum est, quidquid hic mentibitur. Et 2. 2. 99. Vera ut esse credat, quae mentibitur. - d) Particip. mentiens et mentitus V. suo loco, mentiturus §. 1. — e) Derivata et Composita V. sub v. MENS.

MENTIOR proprie est contra id, quod in mente est, loquor, mendacium dico; dir bugia, mentire. Nep. Epam. 3. Adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. Cic. 4. Acad. 6. a med. Aperte mentiri. Ovid. Ib. 65. Haec tibi natali facito, lanique calendis Non mentituro quilibet ore legat. Plaut. Truc. 1. 2. 89. Mentiri palam. Cic. 12. Att. 21. a med. in re aliqua. Id. 3. Nat. D. 6. de re aliqua. Plaut. Aul. 4. 7. 9. adversus aliquem. Id. Amph. 1. 2. 6. alicui. Id. Poen. 1. 1. 24. apud aliquem. Gell. 15. 22. Sertorius mentiebatur ad milites, si mendacium prodesset. Propert. 2. 20. 3. Et quaecumque in me fueras mentita, fateri. Quintil. 5. 12. ante med. Non enim videtur in negando mentiturus fuisse. Cum infinito. Ovid. 1. Trist. 3. 55. certam me sum mentitus habere Horam, propositae quae foret apta fugae. Plin. 12. 34. 1. Fuere, qui e turis arbore utrumque nasci mentirentur; falsamente hanno asserito. Lucan. 7. 446. cum caeco rapiantur saecula casu, Mentimur regnare lovem. 2) Mentior, nisi, et si mentior, formulae sunt quippiam serio constanterque affirmantis. Senec. ep. 106. Mentior, nisi et quae alunt illud, corpora sunt; sono un mendace, se etc. (Adde ep. 118.). Ovid. 4. Fast. 227. si mentiar, inquit, Ultima, quam fallam, sit Venus illa mihi.—3) Trans

late de rebus. Cic. 1. Q. Fr. 1. 6. Frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. Huc spectat Vulg. Interpr. Osee, 9. 2. Vinum mentietur eis; h. e. vineae spem fallent, vinum deficiet. Id. Habac. 3. 17. Mentietur opus olivae. —4) Apud Eund. Psalm. 17. 46. Filii alieni mentiti sunt mihi; h. e. mihi subiecti sunt; sumpta est locutio a conditione servorum, qui dominis suis aut mentiri aut adulari solent, ut exponit Weitenauer et Lex. Bibl. ad h. v. —5) Transitivorum more,

II. Mentior frequenter ponitur pro fingere, simulare mendacii causa; fingere, contrassare. Sall. Cal. 49. Nisi de eo indicaret, cuins consilio tantam rem esset mentitus. Colum. 1. praef. ante med. Sexum viris denegatum muliebri motu mentiri. Iustin. 55. 2. originem alicuius. Martial. 6. 57. Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos. Id. 11. 52. Mentiar, ut venias, pisces, conchylia, sumen, Et cortis saturas, atque paludis aves; fingerò, e dirò d'avere. — 6) Item tegere, dissimulare. Apul. 10. Met. 2. Languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudinem. V. Hildebr. ad h. 1. — 7) De eo, qui alterum plane refert; assomigliarsi. Sil. 2. 656. Vos etiam primo, gemini, cecidistis in aevo, Eurymedon fratrem, et fratrem mentite, Lycorma: Cuncta pares. Martial. 3. 43. Mentiris iuvenem tinctis, Lentine, capillis. Arnob. 7. p. 250. de Aesculapio. In anguem convertisse se Deum, quo mentiri se posset, quisnam esset. Adde Apul. 5. Met. 14. et 11. ibid. 8. - 8) De eo, qui non stat promissis; mancar di parola. Cic. 3. Offic. 24. extr. Sed quoniam promisit, si altare in foro turpe ducet, honestius mentietur, si etc. Catull. 110. 3. Tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es. Propert. 2. 13. 57. Mentiri noctem, promissis ducere amantem. 9) Tribuitur et rebus inanimis, et significat similitudinem alicuius rei habere, imitari, simulare, cum re vera sit aliud. Virg. 4. Ecl. 42. Nec varios discet mentiri lana colores. Plin. 35. 29. 4. Color, qui chrysocollam mentitur. Claudian. 2. Laud. Stilich. 248. oceanique aestum mentitur amictus. Id. III. Cons. Honor. 140. de dracone picto. vivitque receptis Flatibus, et vario mentitur sibila tractu. Martial. 5. 59. semel fac illud, Mentitur tua quod subinde tussis; h. e. morere, quod tussis tua, cito fore, pollicetur, sed nos fallit. Claudian. IV. Cons. Honor. 527. felix arcus, certique petitor Vulneris, et iussum mentiri nescius ictum; h. e. fallere. Nota I. Constructio verbi intransitivorum more est cum dativo personae, pro quo et accusat. adhibetur cum praepos. ad, apud, in, adversus, vel cum ablat. rei et praepos. de vel in aut absolute; vel sequente infinito, aut cum coniunctivo et particulis nisi vel si. — Transitivorum autem more pariter adhibetur absolute, vel sequente infinito, vel cum accusat. rei aut personae. — Nota II. Mentiri et mendacium dicere interdum differunt. V. MENDACIUM §. 4. — 2) Discrimen inter fallere et mentiri, V. sub v. FALLO in Nota II.

MENTIŌSUS, a, um. Adiect. a menta; qui mentae odorem habet. Marcell. Empir. 33. sub init. Euzomi,quae appellatur herba mentio

[blocks in formation]

-

MENTĪTUS, a, um. Particip. verbi mentior; qui mentitus est; chi ha mentito o finto. Active. Lucan. 3. 198. populum Pholoë mentita biformem; h. e. fabulata centauros. Ovid. 2. Amor. 19. 11. sani capitis mentita dolores. Et 11. Met. 281. Mentitusque fugae causam. Adde Propert. 4. 7. 58. 2) De eo qui promissis non stetit; chi mancò di parola. Claudian. Cons. Prob. et Olybr. 108. geminisque fidem mentita tyrannis. V. MENTIOR §. 8. 3) Ad inanima quoque transfertur, et significat fallere, imitari, simulare, cum re vera sit aliud. Horat. 1. Ep. 7. 87. Spem mentita seges. Lucan. 9. 820. virgas mentita Sabaeas Toxica. Sil. 7. 160. Nunquam tellus mentita colono. 4) Passive est fictus, simulatus, falsus; finto, falso, contraffatto. Virg. 2. Aen. 422. primi clypeos mentitaque tela Agnoscunt. In carm. apud Suet. Oth. 3. Cur Otho mentito sit, quaeritis, exsul honore. Ovid. 5. Met. 326. Et se mentitis Superos celasse figuris. Plin. 6. ep. 20. a med. Fictis mentitisque terroribus vera pericula augere. Val. Flacc. 7. 155. Non iam mentitae vultum vocemque resumit Chalciopes.

MENTO, ōnis, m. Nomen a mentum; mentum habens solito maius; chi ha il mento grande. Arnob. 3. p. 108. Esse dicendum est quosdam capitones, silunculos, frontones: in his alios mentones, naevios atque pasicas. - Hinc C. Iulius Mento cos. ann. U. C. CCCXXIII. apud Liv. 4. 26. MENTOR, Ŏris, m. Nomen est proprium artificis celeberrimi in vasis caelandis, ut dicemus suo loco in ONOM.; quod metonymice pro ipsis vasis caelatis usurpatur. Iuvenal. 8. 104. rarae sine Mentore mensae. Martial. 41. 41. Te potare decet gemma, qui Mentora frangis.

MENTULĂ, ae, f. Deminut. a mentum, ut videtur (nam sunt qui diminut. habent a menta. V. hanc voc. §. 4.), significatur enim mem

« НазадПродовжити »