Зображення сторінки
PDF
ePub

Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu,
Moles egens certæ, aut solido sine robore, cujus
Denique mobilitas linquit, texturave partes,
Ulla nec orarum circumcæsura coërcet.
Hæc conjuncta adeò totå compage fatetur
Mundus, et extremo clamant in limine rerum,
(Si rebus datur extreinum) primordio. Firmat
Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum
Audeat ?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

Inde potestatum enasci densissima proles ; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse

est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè Detorquent, retròque docent se vertere flammas. Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu, Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra Auditûs queat allabi, sonitumque propaget. Cominùs interdum non ullo interprete per se Nervorum invadunt teneras quatientia fibras, Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.

RE
F

LIBER QUARTUS.
HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi
Musarum interpres, primusque Britanna per arva
Romano liquidum deduxi flumine rivum.
Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa

laboris,
Linquis, et æternam fati te condis in umbram!
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem ;
Et languere oculos vidi, et pallascere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum.
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemqueiterum roseo ore Salutem
Speravi, atque una tecum, dilecte Favoni!
Credulus beu longos, ut quondàm, fallere Soles :
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota!
Heu mestos Soles, sine te quos ducere fiendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes !

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctûs
Stellanti templo, sincerique ætheris igne,
Unde orta es, fruere ; atque Ô si secura, nec ultra
Mortalis, notos olim miserata labores
Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanam si fortè alta de sede procellam
Contemplêre, metus, stimulosque cupidinis acres,
Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tu.

multum

Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus Respice et has lacrymas, memori quas

ictus amore Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum Dum juvat, ex mutæ vana hæc jactare faville.

GREEK EPIGRAM.

Αζόμενος πολύθηρον εκηβόλου άλσος ανάσσας,

Τας δεινάς τημένη λειπε κυναγε θεάς,
Μούνοι αρ ένθα κύνων ζαθέων κλαγγείσιν

υλάγμοι,
'Ανταχείς Νυμφάν αγροτεραν κελάδω,

FINIS.

BRADBURY AND EVANS, PRINTERS WHITEFRIAR.9.

LONDON LIBRARY

OF

BRITISH

CLASSICS

COMPRISING WORKS BY SIR W. SCOTT, COWPER,

HANNAH MORE, S. T. COLERIDGE, THOMSON,

IZAAK WALTON, CHARLES LAMB, MILTON,

JOHNSON,
WASH. IRVING, GOLDSMITH, BACON,
M. G. LEWIS,

BEATTIE,
W. E. CHANNING,

FALCÓNER, E, HAMILTON, ABP. FENELON, GREGORY,

YOUNG, &c. &c. &c.

INCLUDING
SHAKSPEARE'S DRAMATIC WORKS,

Complete, with 53 Illustrations,

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

DAVID BOGUE, FLEET STREET,

LATE TILT AND BOGUE,

« НазадПродовжити »