Зображення сторінки
PDF
ePub

Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs,
Hinc indè accensâ contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.
Namque illic posuit solium, et sua templa sa-

cravit Mens animi : hanc circum coëunt, densoque

feruntur
Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum ,
Ecce autem paturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amues Velivolus Tamesis, flaventisque Indus arenæ, Euphratesque, Tagusque, et opimo flumines

Ganges, Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro In mare prorumpunt : hos magno acclinis in

antro Excipit Oceanus, natorumque ordine longo Dona recognoscit venientům, ultròque serenat Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet. Haud aliter species properant se inferre novellæ Certatim menti, atque aditus quino agmine com

plent. Primas tactus agit pertes primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus : im

plius ille Imperium affectat senior, penitusque medullis Visceribusque habitat totis, pellisque recentum Funditur in talem, et latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo

Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit; Sopitus molli somno, tepidoque liquore Circumfusus adhuc : tactus tamen aura lacessit Jamdudum levior sensus, animamque reclusit. Idque magis simul, ac solitum blandumque

calorem Frigore mutavit cæli, quod verberat acri Impete inassuetos artus: tum sævior adstat Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille Cunctantem frustrà et tremulo multa ore que.

rentem Corripit invadens, ferreisque amplectitur nlnis. Tum species primùm patefacta est candida Lucis (Usque vices aded Natura bonique, malique, Exæquat, justâque manu sua damna rependit) Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina

soles. Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cæli Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore Ut per prata levi lustras, et floribus halans Purpureum Veris gremium, scenamque virentem Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna ? Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum, Formarumque chorus sequitur, motusque de

centes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesquo æstus Curarum, atque anxius

Angor :
Undique lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

K

Omnia nec tu ided invalidæ se pandere Menti (Quippe nimis teneros posset vis tanta diei Perturbare, et inexpertos confundere visus) Nec capere infantes animos, neu cernere credas Tam variam molem, et miræ spectacula lucis : Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos Splendida percussit novitas, traxitque sequentes ; Nonne videmus enim, latis inserta fenestris Sicubi se Phæbi dispergant aurea tela, Sive Jucernarum rutilus colluxerit ardor, Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic verò sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arctè connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res ascendere rebus Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent. Nec minor in geminis viget auribus insita

virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset : Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis et tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quotiès, quoties Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jacunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cum Zephyri furtim sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci Alma Parens, sensûsque vias per rembra re

clusit; Haud solas : namque intùs agit viyata facultas, Quâ sese explorat, contemplatusque repentè Jpse -suas animus vires, momentaque cernit. Quid velit, aut possit, capiat, fugiatve, vicissim Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè so

rorum

Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripå
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum

prona in latices speculi de margine pendet, Mirata est subitam venienti occurrere Nymphain: Mox osdem, quos ipsa, artus, eadem ora ge

rentem Unà inferre gradus, und succedere sylvæ Aspicit alludens ; seseque agnoscit in undis. Sic sensu interno rerum simulacra suarum Mens ciet, et proprios observat conscia vultus. Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum

Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt; Hæ privos servant aditus : sine legibus illæ Passim, quà data porta, ruunt, animoque pro

pinquant.
Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos,
Sæva et in eternas mersit natura tenebras :
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu :
Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua

duplex,
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitiæ campus, mistæ lasciva feruntur
Turba voluptatis comites, formæque dolorum
Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni.
Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud,
Quo facere et fungi, quo res existere circùm
Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire
Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per

æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente

licebit

« НазадПродовжити »