Зображення сторінки
PDF
ePub

Se dominum vocat, et nostrå se jactat in aulâ.
Terras possim alias propiori sole calentes
Narrare, atque alias, jubaris queîs parcior usus,
Lunarum chorus, et tenuis penuria Phæbi;
Ni, meditans eadem hæc audaci evolvere cantu,
Jam pulset citharam soror, et præludia tentet.
Non tamen has proprias laudes, nec facta

silebo
Jampridèm in fatis, patriæque oracula famæ.
Tempus erit, sursùm totos contendere cætus
Quo cernes longo excursu, primosque colonos
Migrare in lunam, et notos mutare Penates :
Dum stupet obtutu tacito vetus incola, longèque
Insolitas explorat aves, classemque volantem.
Ut quondàm ignotum marmor, camposque

natantes Tranavit Zephyros visens, nova regna, Colum

bus ;

Litora mirantur circùm, mirantur et undæ
Inclusas acies ferro, turmasque biformes,
Monstraque fæta armis, et non imitabile fulmen.
Fedora mox icta et gemini commercia mundi,
Agminaque assueto glomerata sub æthere cerno.
Anglia, quæ pelagi jamdudum torquet habenas,
Exercetque frequens ventos, atque imperat undæ;
Aëris attollet fasces, veteresque triumphos
Hùc etiam feret, et victis dominabitur auris.

PART OF AN HEROIC EPISTLE,

FROM SOPHONISBA TO MASINISSA.

[ocr errors]

EGREGIUM accipio promissi Munus amoris,

Inque manu mortem, jam fruitura, fero : Atque utinam citius mandasses, luce vel unâ ;

Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti,

Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Masinissa, triumphi

Detractam, hæc pompæ jura minora suæ Imputat, atque uxor quòd nou tua pressa catenis,

Objecta et sævæ plausibus urbis eo : Quin tu pro tantis cepisti præmia factis,

Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar

Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea fama

requirit:
Detinet hæc animam cura suprema meam.
Quæ patriæ prodesse meæ Regina ferebar,

Inter Elisæas gloria prima nurus,
Ne videar flammæ nimis indulsisse secundæ,

Vel nimis hostiles extimuisse manus.
Fortunam atque annos liceat revocare priores,

Gaudiaque heu ! quantis nostra repensa malis. Primitiasne tuas meministi atque arma Syphacis

Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit,

Quodque decus, quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Penis

Quo te non puduit solvere vota deis; Mæniaque intrantem vidi : longo agmine duxit

Turba salutantum, purpureique patres. Fæminea ante omnes longe admiratur euntem

Hæret et aspectu tota caterva tuo. Jam flexi, regale decus, per colla capilli,

Jam decet ardenti fuscus in ore color! Commendat frontis generosa modestia formam,

Seque cupit laudi surripuisse suæ.
Prima gepas tenui signat vix flore juventas,

Et dextræ soli credimus esse virum.
Dum faciles gradiens oculos per singula jactas,

(Seu rexit casus lumina, sive Venus) In me (vel certè visum est) conversa morari

Sensi ; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo,

Credideramque tuos lentius ire pedes.
Quærebam, juxta æqualis si dignior esset,

Quæ poterat visus detinuisse tuos :
Nulla fuit circum æqualis quæ dignior esset,

Asseruitque decus conscia forma suum.
Pompæ finis erat. Totâ vix nocte quievi :

Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque re cursat

imago; Atque iterum hesterno munere victor ades.. DIDACTIC POEM, UNFINISHED:

ENTITLED, DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER PRIMUS.

AD FAVONIUM.

UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa Principiis seriem rerum, tenuemque catenam Mnemosyne : Ratio unde rubi sub pectore

tardum Augeat imperium; et primum mortalibus ægris Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes, Hinc eanere aggredior. Nec dedignare canentem, O decus! Angliacæ certè O lux altera gentis ! Si quà primus iter monstras, vestigia conor Signare incertâ, tremulâque insistere plantâ. Quin potius duc ipse (potes namque omnia)

sanctum

Ad limen (si ritè adeo, si pectore puro),
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater ; tibi enim, tibi, veri magne Sa-

cerdos, Corda patent hominum, atque altæ penetralia

Mentis. Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favoni, (Quod tibi crescit opus) simplex nec despice

carmen, Vec vatem : non illa leves primordia motus,

Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabilo

quicquid Usquam oritur, trahit hinc ortum ; nec surgit ad

auras, Quin ea conspirent simul, eventusque secundent. Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus, Dulce et amicitiæ vinclum : Sapientia die Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans, Deformesque fugat curas, vanosque timores : Scilicèt et rerum crescit pulcherrima Virtus. Illa etiam, quæ te (mirùm) noctesque diesque Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem Temperat in numeros, atque horas mulcet

inertes ; Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum foedus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, et cælestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras Nervorum instituit : tum toto corpore miscenso Implicuit latè ramos, et sensile textum, Implevitque humore suo (seu lympha vocanda, Sive aura est) tenuis certè, atque levissima

quædam Vis versatur agens, parvosque infusa canales Perfluit; assiduè externis quæ concita plagis,

« НазадПродовжити »