Зображення сторінки
PDF
ePub

A FAREWELL TO FLORENCE.

* * Ou Fæsulæ amena Frigoribus juga, nec nimiùm spirantibus auris Alma quibus Tusci Pallas decus Apennini Esse dedit, glaucâque suâ canescere sylvå Non ego vos posthac Arni de valle videbo Porticibus circum, et candenti cincta coronâ Villarum longè nitido consurgere dorso, Antiquam ve Ædem,et veteres præferre Cupressus Mirabor, tectisque super pendentia tecta.

IMITATION OF AN ITALIAN SONNET,

OF SIGNIOR ABBATE BUONDELMONTE,

Spesso Amor sotto la forma
D'amistà ride, e s’asconde :
Poi si mischia, e si confonde
Con lo sdegno, e col rancor.
In Pietade ei si trasforma ;
Par trastullo, e par dispetto:
Mà nel suo diverso aspetto

Sempr' egli, è l'istesso Amor.
Lusit amicitiæ interdum velatus amictu,

Et benè compositâ veste fefellit Amor.

Mox iræ assumpsit cultus, faciemque minantem,

Inque odium versus, versus et in lacrymas : Ludentem fuge, nec lacrymanti, aut crede furenti;

Idem est dissimili semper in ore Deus.

4

ALCAIC ODE,

WRITTEN IN THE ALBUM OF THE GRANDE CHAR

TREUSE, IN DAUPHINY, AUGUST, 1741.
Oh Tu, severi Religio loci,
Quocunque gaudes nomine (non leve
Nativa nam certè fluenta

Numen habet, veterusque sylvas;
Præsentiorem et conspicimus Deum
Per invias rupes, fera per juga,
Clivosque præruptos, sonantes

Inter aquas, nemorumque noctem;
Quàm si repostus sub trabe citrea
Fulgeret auro, et Phidiacâ manu)
Salve vocanti ritè, fesso et

Da placidam juveni quietem.
Quod si in videndis sedibus, et frui
Fortuna sacrâ lege silentii
Vetat volentem, me resorbens

In medios violenta fluctus :
Saltem remoto des, Pater, angulo
Horas senectæ ducere liberas;
Tutumque vulgari tunultu

Surripias, hominumque curis.

LUNA HABITABILIS.

This copy of verses was written by the desire of the

College, in 1737. It has been printed in the “ Musæ Elonenses," vol. ii., p. 107; but has not there the name of the author,

Dum Nox rorantes, non incomitata per auras
Urget equos, tacitoque inducit sidera lapsu;
Ultima, sed nulli soror inficianda sororun,
Huc mihi, Musa; tibi patet alti janua cæli,
Astra vides, nec te numeri, nec nomina fallunt.
Huc mihi, Diva veni; dulce est per aperta serena
Vere frui liquido, campoque errare silenti;
Vere frui dulce est; modo tu dignata petentem
Sis comes, et mecum gelidà spatiere sub umbrå.
Scilicèt hos orbes, cæli hæc decora alta putan-

dum est,
Noctis opes, nobis tantum lucere ; virûmque
Ostentari oculis, nostræ laquearia terræ,
Ingentes scenas, vastique aulæa theatri?
Oh! quis me pennis æthræ super ardua sistet
Mirantem, propiusque dabit convexa tueri;
Teque adeo, undè fluens reficit lux mollior arva,
Pallidiorque dies, tristes solata tenebras?

Sic ego, subridens Dea sic ingressa vicissim : Nou pennis opus hic,supera ut simulilla petamus:

Disce, Puer, potiùs cælo deducere Lunam;
Neu crede ad magicas te invitum accingier artes,
Thessalicosve modos; ipsam descendere Phæben
Conspicies novus Endymion; seque offeret ultrò
Visa tibi ante oculos, et notâ major imago,
Quin tete admoveas (tumuli super aggere

spectas),
Compositum tubulo: simul imum invade canalem
Sic intentå acie, cæli simul alta patescent
Atria; jamque, ausus Lunaria visere regna,
Ingrediêre solo, et caput inter nubila condes.

Ecce autem! vitri se in vertice sistere Phæben Cernis, et Oceanum, et crebris Freta consista

terris Panditur ille atram faciem caligine condens Sublustri ; refugitque oculos, fallitque tuentem; Integram Solis lucem quippè haurit aperto Fluctu avidus radiorum, et longos imbibit ignes : Verum his, quæ, maculis variata nitentibus, auro Cærula discernunt, celso sese insula dorso Plurima protrudit, prætentaque littora saxis ; Liberior datur his quoniam natura, minusque Lumen depascunt liquidum ; sed tela diei T.etorquent, retroque docent se vertere flammas.

Hinc longos videas tractus, terrasque jacentes Ordine candenti, et claros se attollere montes; Montes queîs Rhodope assurgat, quibus Ossa

nivali Vertice : tum scopulis infrà pendentibus antra Nigrescunt clivorum umbrå, nemorumque tene

bris.

Non rores illi, aut desunt sua nubila mundo; Non frigus gelidum, atque herbis gratissimus

imber; His quoque nota ardet picto Thaumantias arcu, Os roseum Auroræ, propriique crepuscula cæli.

Et dubitas tantum certis cultoribus orbem Destitui? exercent agros, sua monia condunt Hi quoque, vel Martem' invadunt, curantque

triumphos Victores : sunt hic etiam sua præmia laudi; His metus, atque amor, et mentem mortalia

tangunt. Quin, uti nos oculis jam nunc juvat ire per arva, Lucentesque plagas Lunæ, pontumque profun

dum ;

Idem illos etiàm ardor agit, cum se aureus effert Sub sudum globus, et terrarum ingentior orbis ; Scilicet omneæquor tum lustrant, scilicetomnein Tellurem, gentesque polo sub utroque jacentes ; Et quidam æstivi indefessus ad ætheris ignes Pervigilat, noctem exercens, cælumque fatigat ; Jam Galli apparent, jam se Germania latè Tollit, et albescens pater Apenninus ad auras; Jam tandem in Borean, en! parvulus Anglia

nævus

(Quanquam aliis longè fulgentior) extulit oras ; Formosum extemplò lumen, maculamque ni.

tentem Invisunt crebri Proceres, serùmque tuendo ; Hærent, certatimque suo cognomine signant : Forsitan et Lunæ longinquus in orbe Tyrannus

« НазадПродовжити »