Зображення сторінки
PDF
ePub

O ego felix, vice si (nec unquam
Surgerem rursus) simili cadentem
Parca me lenis sineret quieto

Fallere Letbo! Multa flagranti radiisque cincto Integris ah! quam nihil inviderem, Oum Dei ardentes medius quadrigas

Sentit Olympus.

ALCAIC FRAGMENT.

O LACRYMARUM fons, tenero sacros
Ducentium ortus ex animo; quater

Felix! in imo qui scatentem
Pectore te, pia Nympha, sensit.

1

CARMEN

AD C. FAVONIUM ZEPHYRINUM,

Written immediately after his journey to Frescali

and the cascades at Tivoli, which he had described in a preceding letter to his friend Mr. West.

MATER rosarum, cui teneræ vigent
Auræ Favoni, cui Venus it comes
Lasciva, Nympharum choreis

Et volucrum celebrata cantu !
Dic, non inertem fallere quâ diem
Amat sub umbrâ, seu sinit aureum
Dormire plectrum, seu retentat

Pierio Zephyrinus antro
Furore dulci plenus, et immemor
Reptantis inter frigora Tusculi
Umbrosa, vel colles Amici

Palladiæ superantis Albæ.
Dilecta Fauno, et capripedum choris
Pineta, testor vos, Anio minax
Quæcunque per clivos volutus

Præcipiti tremefecit amne,
Illius altum Tibur, et Æsulæ
Audisse sylvas nomen amabiles,
Illius et gratas Latinis

Naïsin ingeminâsse rupes;

Nam me Latinæ Naïdes uvida
Vidêre ripâ, quâ niveas levi
Tam sæpe lavit rore plumas

Dulce canens Venusinus ales;
Mirum! canenti conticuit nemus,
Sacrique fontes, et retinent adhuc
(Sic Musa jussit) saxa molles

Docta modos, veteresque lauri.
Mirare nec tu me citharæ rudem
Claudis laborantem numeris : loca
Amena, jucundumque ver in-

compositum docuere carmen;
Hærent sub omni nam folio nigri
Phæbea luci (credite) somnia,
Argutiusque et lympha et auræ

Nescio quid solito loquuntur.

FRAGMENT OF A LATIN POEM ON

THE GAURUS.

Sent by Mr. Gray to his friend West, with a reference

to Sandys's Travels, book iv. pp. 275, 277, and 278.

Nec procul infelix se tollit in æthera Gaurus,
Prospiciens vitreum lugenti vertice pontum :
Tristior ille diu, et veteri desuetus oliva
Gaurus, pampineæque eheu jam nescius umbræ ;
Horrendi tam sæva premit vicinia montis,
Attonituinquc urget latus, exuritque fercntem.

Nam fama est olim, mediâ dum rura silebant Nocte, Deo victa, et molli perfusa quiete, Infremuisse æquor ponti, auditamque per omnes Latè tellurem surdùm immugire cavernas : Quo sonitu nemora alta tramunt; tremit excita

tuto Parthenopæa sinu, flammantisque ora Vesevi. At subitò se aperire solum, vastosque recessus Pandere sub pedibus, nigrâque voragine fauces; Tum piceas cinerum glomerare sub æthere nubes Vorticibus rapidis, ardentique imbre procellam. Præcipites fugere feræ, perque avia longè Sylvarum fugit pastor, juga per deserta, Ah, miser! increpitans sæpè altâ voce per umbram Nequicquam natos, creditque audire sequentes. Atque ille excelso rupis de vertice solus Respectans notasque domos, et dulcia regna, Nil usquàm videt infelix præter mare tristi Lumine percussum, et pallentes sulphure campos, Fumumque, flammasque, rotataque turbine saxa.

Quin ubi detonuit fragor, et lux reddita cælo; Mæstos confluere agricolas, passuque videres Tandem iterum timido deserta requirere tecta : Sperantes, si forte oculis, si forte darentur Uxorum cineres, miserorumve ossa parentum (Tenuia, sed tanti saltem solatia luctûs) Unà colligere et justà componere in urna. Uxorum nusquam cineres, nusquam ossa paren

tum. (Spem miscram!) assuetosve Lares, aut rura

videbunt.

Quippe ubi planities campi diffusa jacebat; Mons novus ; ille supercilium, frontemque

favillâ Incanum ostentans, ambustis cautibus, æquor Subjectum, stragemque suam, mæsta arva, minaci Despicit imperio, soloque in littore regnat.

Hinc infame loci nomen, multosque per annos Immemor antiquæ laudis, nescire labores Vomeris, et nullo tellus revirescere cultu. Non avium colles, non carmine matutino Pastorum resonare; adeò undique dirus habebat Informes latè horror agros saltusque vacantes. Sæpius et longè detorquens navita proram Monstrabat digito littus, sævæque revolvens Funera narrabat noctis, veteremque ruinam. Montis adhuc facies manet hirta atque aspera

saxis : Sed furor extinctus jamdudum, et flamma quievit, Quæ nascenti aderat; seu fortè bituminis atri Defluxere olim rivi, atque effæta lacuna Pabula sufficere ardori, viresque recusat; Sive in visceribus meditans incendia jam nunc (Horrendum) arcanis glomerat genti esse futuræ Éxitio, sparsos tacitusque recolligit ignes. Raro

per clivos haud secius ordine vidi Canescentem oleam : longum post tempus amicti Vite virent tumuli; patriamque revisere gaudens Bacchus in assuetis tenerum caput exerit.arvis Vix tandem, infidoque audet se credere cælo.

« НазадПродовжити »