Зображення сторінки
PDF
ePub

POEMATA. .

HYMENEAL.

ON THE MARRIAGE OF HIS ROYAL HIGHNESS THE PRINCE

OF WALES.

Printed in the Cambridge Collection, 1736.

IGNARÆ nostrûm mentes, et inertia corda,
Dam curas regum, et sortem miseramur ini-

quam,
Quæ solio affixit, vetuitque calescere flammâ
Dulci, quæ dono divûm, gratissima serpit
Viscera per, mollesque animis lene implicat

æstus; Nec teneros sensus, Veneris nec præmia nôrunt, Eloquiumve oculi, aut facunda silentia linguæ :

Scilicet ignorant lacrymas, sævosque dolores, Dura rudimenta, et violentæ exordia flammæ ; Scilicet ignorant, quæ flumine tinxit

amaro Tela Venus, cæcique armamentaria Divi, Irasque, insidiasque, et tacitum sub pectore

vulnus ; Namque sub ingressu, primoque in limine

Amoris

Luctus et ultrices posuere cubila Curæ;
Intus habent dulces Risus, et Gratia sedem,
Et roseis resupina toris, roseo ore Voluptas :
Regibus huc faciles aditus ; communia spernunt
Ostia, jamque expers duris custodibus istis
Panditur accessus, penetraliaque intima Templi.
Tuque Oh! Angliacis, Princeps, spes optima

regnis,
Ne tantum, ne finge metum : quid imagine

captus
Hæres, et mentem pictura pascis inani ?
Umbram miraris : nec longum tempus, et ipsa
Ibit in amplexus, thalamosque ornabit ovantes.
Ille tamen tabulis inhians longum haurit

amorem,
Affatu fruitur tacito, auscultatque tacentem
Immemor artificis calami, risumque, ruboremque
Aspicit in fucis, pictæque in virginis ore :
Tanta Venus potuit; tantus tenet error amantes.
Nascere, magna Dies, qua sese Augusta

Britanno
Committat Pelago, patriamque relinquat ame.

nam;
Cujus in adventum jam nunc tria regna secundos
Attolli in plausus, dulcique accensa furore
Incipiunt agitare modos, et carmina dicunt:
Ipse animo sedenim juvenis comitatur euntem
Explorat ventos, atque auribus aëra captat,
Atque auras, atque astra vocat crudelia ; pectus
Intentum cxultat, surgitque arrecta cupido.

inite - *

Incusat spes ægra fretum, solitoque videtur Latior effundi pontus, fluctusque morantes. Nascere, Lux major, qua sese AUGUSTA

Britanno Committat juveni totam, propriamque dicabit; At citius (precor) Oh! cedas melioribus astris : Nox finem pompæ, finemque imponere curis Possit, et in thalamos furtim deducere nuptam ; Sufficiat requiemque viris, et amantibus umbras: Adsit Hymen, et subridens cum matre Cupido Accedant sternantque toros, ignemque minis

strent; Illicet haud pictæ incandescit imagine formæ Ulterius juvenis, verumque agnoscit amorem. Sculptile sicut ebur, faciemque arsisse venus

tam Pygmaliona canunt: ante hanc suspiria ducit, Alloquiturque amens, flammamque et vulnera

narrat; Implorata Venus jussit cum vivere signum, Fæmineam inspirans animam ; que guadia sur

gunt, Audiit ut primæ nascentia murmura linguæ, Luctari in vitam, et paulatim volvere ocellos Sedulus, aspexitque novâ splendescere flammâ; Corripit amplexu vivam, jamque oscula jungit Acria confestim, recipitque rapitque; prioris Immemor ardoris, Nymphæque oblitus eburneæ.

Tho. Gray, Pet. Coll.

SAPPHIC ODE.

TO MR. WEST.

Mr. Mason considered this as the first original pro

duction of Gray's Muse; the former poem being imposed as an exercise, by the College.

BARBARAS ædes aditure mecum
Quas Eris semper fovet inquieta,
Lis ubi latè sonat, et togatum

Æstuat agmen!

Dulcius quanto, patulis sub ulmi
Hospitæ ramis temerè jacentem
Sic libris horas, tenuique inertes

Fallere Musa ?

Sæpe enim curis vagor expedità
Mente; dum, blandam meditans Camanam,
Vix malo rori, meminive seræ

Cedere nocti;

Et, pedes quò me rapiunt, in omni
Colle Parnassum videor videre
Fertilem sylvæ, gelidamque in omni

Te Aganippen.

Risit et Ver me, facilesque Nymphæ
Nare captantem, nec ineleganti,
Manè quicquid de violis eundo

Surripit aura :
Me reclinatum teneram per herbam;
Quà leves cursus aqua cunque ducit,
Et moras dulci strepitu lapillo

Nectit in omni. Hæ novo nostruin ferè pectus anno Simplices curæ tenuere, cælum Quamdiù sudum explicuit Favonî

Purior horâ :
Otia et campos nec adhuc relinquo,
Nec magis Phæbo Clytie fidelis ;
(Ingruant venti licet, et senescat

Mollior æstas.) Namque, seu, lætos hominum labores Prataque et montes recreante curru, Purpurâ tractus oriens Eöos

Vestit, et auro: Sedulus servo veneratus orbem Prodigum splendoris : ameniori Sive dilectam meditatur igne

Pingere Calpen; Usque dum, fulgore magis magis jam Languido circum, variata nubes Labitur furtim, viridisque in umbras

Scena recessit.

« НазадПродовжити »