Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

Sala A Diz. 43/2

Hæc editio posita est sub tutela legum, quæ de proprietate litteraria latæ sunt..

C

C. Tertia alphabeti Latini littera, respondens, si ordinem respiciamus, Græcorum litterær vel (gamma) et Hebræorum (ghimel), si vero, affinitatem soni, quem, paucis exceptis, habuit jam inde a priscis Latinæ linguæ temporibus, potins litteræ K vel X, et Hebræorum (caph), a quibus per syncopen nomen ei, lenius prolatæ, est factum ce, ut colligi potest ex vocabulo Abecedarius, quod a nominibus priorum litterarum alphabeti est ductum. V. ABECEDARIUS. b) Quomodo sit pronuncianda, docet Terentian. p. 2587. Putsch., his versibus,

Utrumque latus dentibus applicare linguam ›

C pressius urget: dein hinc et hinc remittit,
Quo vocis adhærens sonus explicetur ore.
G porro retrorsum coit et sonum prioris
Obtusius ipsi prope sufficit palato.

e) Ex his etiam patet, quomodo pronunciatione differat a littera G, quod et Mar. Victorin. 1. 6. 12. tradit: « € etiam et G, ut supra sono proximæ oris molimine nisuque dissentiunt: nam C reducta introrsus lingua, hinc atque hinc molares urgens, hærentem intra os sonum vocis excludit: G vim prioris, pari linguæ lapsu palato suggerens, lenius reddit. » V. G littera et infra §. i et k. d) Sonum autem habet lenem, si præponatur vocalibus E et I, durum vero, si ceteris. Fuerunt, qui loco C, quoties. A sequatur, K scribendum esse necessarium crediderunt (V. Max. Victorin. p. 1945. Putsch.), quod improbat Quintil. 1. 7. 10.; nam C littera, inquit, ad omnes vocales vim suam perfert, quin K utendum sit. e) Hinc K litteram, supervacuam plerique dixerunt; quod pariter etiam de littera Q alii affirmare non dubitarunt, teste Mar. Victorin. 1. 6. 13., coll. Max. Victorin. loc. cit. in §. præced. V. K et Q suo loco.f) Ut aliæ litteræ, C quoque generis est neutrius, et cum addito, aut subaudito littera, etiam feminini, ut diximus in a §. c, et B §. d. g) A Grammaticis inter mutas consonantes refertur, et inter has, distinctionis gratia, muta spiritalis appellatur a Mar. Victorin. 1. 3. 30. h) Monet insuper Capell. 3. §. 276. C litteram duplicem aliquando fieri posse, ut in illo (Virg. 2. Æn. 664.); Hoc erat alma parens. Hoc autem, addit Prob. 1. p. 1390. Putsch., in solis pronominibus, nam in ceteris partibus duplicem non obtinet potestatem. Cf. ad rem et Serv. ad 6. En. 792.1) Ad ejus usum quod attinet, imprimis monendum est, antiquitus Latinos littera G caruisse, ac proinde

...

Cloco G adhibuisse. « Sed nec G quidem, nec Q Latinus sermo, inquit Mar. Victorin. 1. 4. 28., introduxit... pro quo (G) apud Antiquos C poni solitum, ut pro agro Gabino, Cabino, pro lege, lece: acua pro aqua, etc. » Sic et in Columna Duiliana legitur LECIONES, MACISTRATOS, CARTACINIENSI, pro LEGIONES, etc. Et in Inser. in Annali dell' Istit. Archeol. a. 1860. p. 250. Sex. Annio Sex. 1. Cluconi (sic) Tullia L. I. Anticona (sic) fecit. In acro (sic) p. II. In f. ped. V. Cf. Garrucci, ibid. p. 229–230. k) Hinc est quod in nominibus Cneus et Cajus (et fortasse etiam Cnidus] pronunciatur ut G, docente ipso Quintil. 1. 7. 28. et 29. « Nam et Gajus C littera notatur . . Nec Gneus eam litteram in prænominis nota accipit, qua sonat. » Cf. Spalding. ad h. 1. 1) Item antiqui Latini aspiratione carebant, nec litteras geminabant. Hinc usus litteræ C loco ch in vocibus pulcer, baca, Bacus, Bacanal, etc., pro pulcher, bacca, Bacchus, Bacchanal, etc. V. BACCHUS §. b. m) Ceterum C littera tam præponitur, quam subjungitur vocalibus; hinc reperitur tum initio, tum in fine syllabæ, ut cedo, accedo, etc. - n) « C finitus, inquit Capeil. 3. §. 279., duo tantum nomina facit, ut halec, quod producitur, et lac, de cujus declinatione dubitatur. » Cf. Prob. 2. p. 1445. Putsch. — 0) Id. ibid. §. 285. et 284. docet personas verborum et adverbia C finita producenda esse, ut produc, huc, illuc, etc. His adde pronomina, in quibus duplicem obtinet potestatem, ut dictum est supra §. h. - p) Præterea

[ocr errors]
[ocr errors]

C littera aut vi pronunciationis, aut vi declinationis, aut vi composi tionis, in aliam litteram sæpe mutatur affinem vel ejusdem organi. Sic vi pronunciationis frequenter permutatur in T, præsertim in vocabulis, quæ desinunt in icius. Hinc legimus nuncius et nuntius, fecialis et fetialis, unclare et antlare, induciæ et indutiæ, Accius et Attius, gentilicius et gentilitius, et alia hujusmodi. — Hine refert Quintil. 1. 11. 5., quod « quum C ac similiter G non valuerunt (proferre), in T ac D molliuntur. »> - q) Hinc etiam est quod aliquando inserviat aspirationi Græcorum exprimendæ, ut videre est in ceterus, quod ab repos, et paucis aliis. Cf. Bollett. dell'Istit. Archeol. a. 1844. p. 25. in Nota, et quæ infra dicentur in littera ¤ et cH. — r) Vi decli nationis pariter mutatur in quasdam alias consonantes, qua de re hæc habet Priscian. 1. 8. p. 42. Kr. « C transit in V consonantem, quiesco, quievi, pasco, pavi, ascisco, ascivi; in X, dico, dixi, duco, duxi, noceo, noxa, noxius ; in S, parco, parsi et peperci dicitur; in G antecedente N, quadringenta, quingenta, septingenta, ango quoque pro ancho... Nec non post S posita, transit aliquando in T, vel assu.“ mit eam, ut irascor, iratus, Ranciscor, nactus, nascor, natus, paciscor, pactus. » Cf. quæ suo loco dicentur in litteris G, S, T, V, X. ·s) Denique vi compositionis C in quibusdam mutatur in G, ut in negotium, ex nec et otium, negligo ex nec et lego, etc. Excipitur nec opinus. t) Apud Veteres aliquando etiam in Q, ut in oqVOLTOD, quod legitur in SCto de Baccanalib. pro occulto. - u) Item aliquando omittur, ut in dumque, numque, túmque ex donec, nunc, tunc et que. - Z) De particula QUUM loco CUM, V. suo loco. C, littera, quod attinet ad ejus valorem, numeris designandis inservit. Significat autem centum, et, si linca recta ei superaddatur (ī), centum millia, ut ait Auctor de Notis numerorum, qui vulgo adjicitur Probo p. 1685. Putsch. - 2) Sed si ordinem spectas, ut Aprimum, et B secundum, sie et C tertium significat apud Scriptores · de re agrar. p. 357. Lachm. 3) Aliquando in numeris inversa (5), scribitur, ut in C19; h. e. mille; 10, quingenta; 135, quinque millia, 1959, quingenta millia, CCC1555, centum millia. 4) Huc spectant loca Scriptorum de re agraria, in quibus casæ vel limites per litteras designautur. Sic Innocent. de litter. p. 511. Lachm. Casa per C nomen habens fines ante se habet, etc. Incert. Auct. ibid. p. 358. Climes hujus litteræ habet in longo ped. 'DCL. Et p. 363. ibid. C si in termino inveneris, a centuria numquam recedas.

C, littera singularis, puncto postposito, pro integra voce adhibetur. Hinc C. frequentissime in Inscriptionibus Cajum significat, et si inversa scribatur Cajam. · Item in tabellis judicum est nota condemnationis, sicut A absolutionis. Hinc illa dicitur tristis, hæc salutaris a Cic. Mil. 6. V. a §. 1. — Quæ plura de hac littera singulari dicenda essent, quære in Siglario.

CA

CABALLĂ, æ, f. Femina caballi, equa; cavalla. Vet. poet. in Anthol. Lat. T. 1. p. 628. Burm. Hanc fovet amplexu, blanditur, dum. que (lege molitor, cunnumque) caballæ Atterit assiduo pene fututor

hebes.

CABALLARIUS, ii, m. Nomen proprie adject. a caballus, absolute adhibitum de eo, qui caballorum, seu equorum, curam agit. Vet. Gloss. Caballarius, inoxóμos. 2) Item pro equite, vel milite qui equo in alis militat. Gloss. Lat. Gr. Caballarius, xéλ45, inneús, Gloss. Isid. n. 289. Caballarius, Alaris. Cf. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 39. n. 1. CABALLATIO, ōnis, f. Abstractum a caballus, pabulum caballi, annonæ loco præbitum. Impp. Honor. et Theodos. Cod. 12. 58, 14, et Cod. Theod. 7. 4. 34.

CĂBALLĪNUS, a, um. Adject. a caballus, ad caballum pertinens, equinus; di cavallo. Pers. prol. Fons caballinus; h, e. Hippocrene

Plin. 28. 81. 2. Caballina caro. Id. 30. 22.3. Caballini dentes. Id. ibid. 38. 1. Caballiuum fimum. Marcell. Empir. 10. stercus.

CABALLYO, ōnis, m. Idem quod caballus, a quo per augmentum est factum. Significari autem videtur hoc nomine piscis quidam, aliter equuleus dictus, quod aliquam equi similitudinem referat, et cujus usus in medicina indicatur Veget. 1. Veter. 20. 2. Equulei, id est caballiones marini. Adde 6. ibid. 12. 3. Sunt qui putant hos esse hippocampos.

CABALLION, Græca positione, ii, n. Herba eadem, quæ cynoglossa. Apul. Herb. 96. Alii leg. Caballation. V. CYNOGLOSSA.

CĂBALLUS, i, m. Vox parum certæ originis, qua significatur equus vilioris pretii. Sunt qui vocem derivandam putent a xxßßállo Dorice pro xxxßáll∞, dejicio, simili fere ratione, ut apud Latinos clitella et clitellarius a verbo clino. Alii deducunt a xά, excavo, inde factum cavo, vel cabo, a quo caballus, seu castratus, ut etiam caper et capus. Isid. autem 12. Orig. 1. 42. « Caballus, inquit, a cavando dictus, proper quod gradiens ungula impressa terram concavet, quod reliqua animalia non habent. » Sed rectius fortasse quis deducet a voce orientali Caball, qua apud Persas vocantur cameli, unde et Græci suum Kaßáλins efformarunt, a quo Latini caballus. b) Derivata, caballa, caballarius, caballatio, caballinus, caballio.

CABALLUS, idem ac cantherius, equus castratos; cavallo da soma. Hujusmodi equis usi sunt Veteres versandis in pistrino molis, oneribus portandis, et vecturis trahendis. Quod patet ex Senee. ep. 87. M. Gato censorius cantherio vehebatur, et hippoperis quidem impositis, ut secum utilia portaret. Mox: O quantum erat sæculi decus, imperatorem, triumphalem, censorem uno caballo esse contentum, et ne toto quidem partem enim sarcinæ ab utraque parte dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis, et asturconibus, et tolutariis præferres unicum illum equum ab ipso Catone defrietum? Hic vides Senecam eundem equum prius cantherium, deinde caballum appellare. Varr. 2. RR. 7. Peritus belli alios equos eligit, atque alit atque docet, aliter quadrigarius ac desultor: neque item qui vectarios (Schneiderus legit vecturarios) facere vult, neque eodem modo parantur ad ephippium aut ad rhedam: quod ibi ad castra habere volunt acres, sic contra in viis habere malunt placidos. Propter quod discrimen maxime institutum, ut castrentur equi: demptis enim testiculis fiunt quietiores, ideo quod semine carent: ii cantherii appellantur, ut in subus majales, in gallis gallinaceis capi. Lucil. apud Non. 2. 134. Succussatoris, tetri, tardique caballi. Horat. 1. Ep. 18. 36. aut olitoris aget mercede caballum. Id. 1. Sat. 6, 59. vectari rura caballo.

Isid. Gloss. n. 290. Caballus, cabo equus; h. e. capo equus, ut Barthius intelligit, ex solita litterarum permutatione, atque hinc perperam, ut videtur, ab aliis inducitur vox cabo pro equo, cujusmodi legitur ibid. n. 294. Cabo, caballus. V. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 40. n. 8.—2) Dicitur etiam, præsertim a Poetis, de equo nobili et generoso. Sic a Juvenal. 3. 118., ubi Pegasum Gorgoneum caballum appellat: item 10. 60. et 11. 195., item ab Horat. 1. Sat. 6. 59., nisi quod satyrice; h. e. ridendo, et per contemptum loquuntur. Theod. Priscian. 4. 1. Inguina si a caballo indoluerint, rosaceo tanguntur in balneo; dal cavalcare. 3) Lassus tanquam caballus in clivo, proverb. de valde defatigato: legiturque apud Petron. Satyr. 134. - 4) Item apud Horat. de homine, qui sua sorte non contentus, alterius invidet, 1. Ep. 14. 43. Optat ephippia bos piger, optat arare caballus. 5) De joco Martialis in quemdam cognomine Caballum, V.

[ocr errors]
[blocks in formation]

CABO. V. CABALLUS §. 1. fin. CĂBUS, i, m. Vox Hebraica,

(Kab), qua vasculum concavum significatur, deinde etiam mensura aridorum, Græce hinc quoque K&Bo; dicta, et respondens Græcorum xačng; h.e. chœnix (V. hanc voc.). Legitur apud Vulg. Interpr. 4. Reg. 6. 25. Facta est fames magna in Samaria, donec quarta pars cabi stercoris columbarum venundaretur quinque argenteis .

CACABACEUS et Caccabaceus, a, um. Adject. a cacabus, ad cacabum pertinens. - Hinc translate panis cacabaceus est panis sordidus et nigri coloris, instar cacabi fuligine aspersus. Zeno, 2. Tract. 44. Certe (panes) cacabacei non sunt, non vetustí, non usti, non crudi, non mucidi. Alii leg. cacabácii. Cf. CACABATUS. →→→→ 2) Apud Tertull. advers. Hermog. 41. Motus non turbulentus, nec cacabaceus, sed compo situs et temperatus; h. e. qualis est liquoris in olla ferventi ebullientis. CACABACIUS. V. voc. præced.

CACABĀTUS et Caccabatus, a, um. Adject. a cacabus, fuligine aspersus, fumidus, denigratus instar cacabi. Paulin. Nolan. ep. 32.

ad Sever. (al. 12.) c. 9. Cum ædificia, quæ immaculata adhuc operis tui gratia splendent, obscurata næniis insipientiæ meæ, et ut digno meis versibus verbo utar, cacabata conspicies; h. e. meis versiculis hic illic subscriptis non illustrata, sed potius offuscata.

CACABELLUS et Caccabellus, i, m. Diminut. a cacabus, parvus cacabus; calderuolo, pignattina. Legitur hæc vox in Papyro anni 564. apud Marini, Papiri Diplom. n. 80. col. 2. Caccavello (sic pro caccabello) rupto pensante libra una, etc.

CACABO et Caccabo, as, are. Verbum intransitiv. exprimens vocem perdicis, a Græco xaxxaßig✩ ductum: Græci enim perdicem z«nnáßer, et xxxxaßidz appellant. Auct. carm. Philom. 19. Cacabat hinc perdix, hine gratitat improbus anser. Auct. fragm. de Aucup. 12. maculosaque terga Inficiunt pullæ cacabantis imagine guttæ; h. e. ad similitudinem perdicis. In priore versu prima syllaba producitur, in posteriore corripitur, minus recte tamen: nam Græce duplici zz scribitur. CĂCĂBON, Græca positione, i, n. Herba eadem, quæ Nymphæa, Apul. Herb. 67. Alii leg. cetabon. Cf. HALICACABUM et NYMPHAEA. CACABULUS et Caccabulus, i, m. Diminutiv. a cacabus, parvus cacabus; pignattina. Tertull. Apolog. 13. Domesticos Deos domestica potestate tractatis, pignerando, venditando, demutando aliquando in cacabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva. Adde Arnob. 6. p. 200. et Apic. 4. 1. Nota. Sunt qui putant, cacabulum dici etiam lasagum, pitale, a cacando, sed non probant.

[ocr errors]

CACĂBUS et Caccabus, i, m. Vox Græca, xáxxxßos el xxxnáßn, qua significatur genus quoddam vasis fictilis, videturque esse a xxio, uro, et záßa, cibus, ut colligi potest ex Varr. 5. LL. 27. « Vas, ubi coquebant cibum, ab eo caccabum appellarunt. » Isid, tamen 20. Orig. 8. 5. « Cacabus, inquit et cucuma a sono fervoris cognominantur. Hæc in Græcis et Latinis communia nomina habent, sed utrum Latini a Græcis, an Græci a Latinis hæc vocabula mutuarint, incertum est. » - b) Quidquid de etymo statuas, scribi tamen potest vox etiam duplici cc, ut MSS. quædam testantur, et Inscr. apud Henzen, Suppl. Orell. n. 7288. Lingit ollam aut caccabum. c) Derivata, cacabaceus, cacabatus, cacabellus, cacabulus. CACABUS, proprie est vas fictile, in quo cibi coquuntur; potest tamen ex aliquo metallo esse, quo in casu adhibenda est vox cum addito æneus, stanneus vel argenteus; pignatta, pajuolo, laveggio. Colum. 12. 46. Radiculam in cacabo eneo coquito. Id. ibid. 41. Cacabus stanneus. Ulp. Dig. 34. 2. 20. Cacabi argentei. Scribon. Compos. 220. Cacabus fictilis. Stat. 4. Silv. 9. 44. Aut unam dare synthesim quid horres Alborum calicum, atque cácaborum? Plin. 25. 58. 1. Succus in cacabo novo coquitur. Vulg. Interpr. 2. Par. 35. 15. Pacificas hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis. 2) Proverbialiter dictum est apud Eund. Eccli. 13, 3. Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.

[ocr errors]

Nota I. Quomodo differat cacabus ab aheno, V. AHENUS §. 6. - Nota II. Scriptores Latini et Græci sæpe monent adhibendum esse cacabum novum ad quosdam cibos coquendos, propterea quod invetriatura non utebantur Veteres. V. Plin. loc. cit. §. 1., item 55. 16. 4., etc.

CACALIĂ, æ, f. Vox Græca, xxxudía, qua significatur herba, quæ et leontice dicitur, in montibus fere nascens, semine minutis margaritis simili, dependente inter folią grandia, ut tradit Plin. 25. 85. 4. Recentioribus quibusdam est Cacalia verbascifolia. Id. 26. 45. 2. Cacaliæ radix tussi et faucibus prodest. Adde ibid. 92. 1. et Apul. Herb. 7. Cf. LEONTOPODION.

CĂCATURIO, is, īre. Verbum intransitiv. a caco, specie desiderativum, cacare cupio, nitor; desiderar di cacare. Martial. 14. 77. In omnibus Vacerra quod conclavibus Consumit horas et die toto sedet, Cœnaturit Vacerra, non cacaturit.

CĂCĀTUS, a, um. Particip. verbi caco, adjectivorum more aliquando adhibitum. Translate. Catull. 36. 1. Annales Volusi, cacata charta; h. e. annales cacando compositi: vel conspurcati malis versibus. Hinc Martial. 12. 61. Scribit carmina, quæ legunt cacantes. CACCABUS. V. CACABUS §. b.

[ocr errors]

CĂCEMPHĂTON, Græca positione, i, n. Vox Græca xxxiμparov (pro quo et xaxipatov aliqui vitiose scribunt, unde et Latine quidam cacephaton quoque proferunt), qua significatur vitium illud sermonis, quod et cacophaton dicitur, a xxxèç, malus, et papi, dico. Capell. 5. §. 518. Vitandum etiam in eodem loco cacemphaton vel interpositione vel commutatione verborum. Inhonesta enim exempla sunt ut, arrige aures, Pumphile; atque, creptæ virginis ira: in his enim sordescit oratio. Claud. Sacerd. 1. 107. Cacempbaton est oratio turpem signi→ ficationem habens in turpibus verbis, ut lepus tute es, et pulpamentum quæris. Isid. 1. Orig. 83. 3. Cacemphaton est obscœna dictio, in- Græcis composite sonans. Adde Serv. ad 2. G. 13. et 1. Æn. 197. litteris scribitur apud Charis. 4. p. 242. Putsch., Cledon. Art. p. 1952. ibid. et Diomed. 2. p. 446. ibid. Quintil. 8. 5. 47. Cacopha ton appellat. V. CACOPHATON.

[ocr errors]

Nota. Discrimen inter cacemphutom et æschrologiam dedimus sub v. AESCHROLOGIA in Nota.

CACEPHATON. V. voc. præced.

CACHECTĂ, æ, m. Græce xxxixτns, dicitur a Medicis, qui cachexia laborat: a xxx, male, et exw, habeo; cachettico. Plin. 28. 53. 5. Lac bubulum bibunt phthisici, syntectici et cachectæ. Cf. voc. seqq.

CACHECTICUS, a, um. Adject. a cachecta, absolute adhibitum eodem sensu, quo cachecta; cachettico. Plin. 32. 39. 4. Cachecticis, quorum corpus macie conficitur, tethea utilia sunt cum ruta ac melle. Sillig. tamen h. l. legit cachectis.

CACHEXĨA, æ, f. Vox Græca, xxxeğin, a xuzòs, malus, et ēğış, habitus, qua significatur malus corporis habitus, Italice quoque cachessía, quo alimenta omnia corrumpuntur: quod fere fit, cum longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus affectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos et inutiles cibos aliquis assumpsit. Ita describit Celsus 5. 22., ubi tamen hanc vocem Græce scribit. Sed Latine usurpat non semel Cæl. Aurel. 5. Chron. 6. et Isid. 4. Orig. 7. 26.

CACHINNABILIS, le. Adject. à cachinnus, ad cachinnum pertinens. Apul. 5. Met. Totus populus risu cachinnabili diffluens; h. e. risu in cachinnos effuso. - 2) Item qui cachinnandi facultate præditus est. Id. Dogm. Plat. 3. Homo animal cachinnabile.

ri

CACHINNATIO, ōnis, f. Verbale a cachinno, actus cachinnandi, sus effusus; riso smoderato, sghignazzata. Cic. 4. Tusc. 31. Ut si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio.

CĂCHINNO, ōnis, m. Nomen per augmentum a verbo cachinno ductum, qui multum cachinnat; chi ride smoderatamente. Pers. 1. 12. Quid faciam? sed sum petulanti splene cachinno.

CACHRY, yos, n. V. voc. seq. §. 1.

CACHRYS et Canchrys, yos, Græca positione, f. (m. apud Plin. 27. 109. 2. et n. apud Scribon. Compos. 70. Sic et Dioscor. l. 5. c. 87. τὸ κάγχρυ). Vox Græca, κάχρυς et κάγχρυς, qua significatur pilula quædam nascens in roboribus præter glandem; item in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. Continet nucleum pineis similem: is crescit hieme: aperitur vere pilula tota: cadit, cum folia cœpere crescere. In medicina urendi vim habet. Hæc ex Plin. 16. 11. 1., coll. Cels. 5. 18. n. 5. — Plin. 27. 109. 2. Admixta cachry aut podio. Id. 22. 32. 4. Admixta cachry. Scribon. Compos. 70. Cachry animatum. 2) Est etiam genus roris marini. Plin. 24. 89. 1. Est et rosmarinum. Duo genera ejus. Alterum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum, quod cachrys vocatur. Id. ibid. 60. 1. Cachrys multa genera habet, ut diximus. Sed hæc, quæ ex rore supradicto nascitur, si fricetur, resinosa est. Adversatur venenis et venenatis, præterquam anguibus. Sudores movet, tormina discutit, lactis ubertatem facit. 3) Item nucleus candidus in semine crethmi. Plin. 26. 50. 1.

CĂCIZŎTĚCHNOS, Græca positione, i, m. Vox Græca, zxzığótexVOS, h. e. artem damnans, aut corrumpens, proprie adjectiva, a xozio, damuo, improbo, et rézy, ars. Ita cognominatus fuit ab Atheniensibus Callimachus statuarius, quod semper esset calumniator sui, nec finem haberet diligentiæ. Plin. 34. 19. 41. Porro mira est varietas Codicum MSS. in hoc vocabulo efferendo. Alii enim habent catatexilechnus, alii calatexitechnus, alii catotexitechnus, vel cacotexilechnus, aut texitechnus. Sillig. prætulit catatexitechnus, in quo et alios consentientes habuit. V. ejus adnotata ad h. 1. — Vitruvius pariter 4. 1. hanc eandem rem narrans, catatechnon appellatum fuisse tradit: hoc est artificiosum, industrium. Sed alii leg. cacotechnon, hoc est male in arte se exercentem, xxxótɛyvOU.

CĂCHINNO, as, āvi, ātum, are. Verbum intransitiv., cujus etymon fortasse est deducendum, inquit Furlanetto, ab Hebraico ph (Sachac), irrisit; sed alii per onomatopæiam hoc verbum confictum autumant, quemadmodum et Græcum καχάζω vel καγχάζω, ejusdem significationis. cacaturio. - b) Quidam deponentium forma proferunt, cachinner, aris; quam tamen alii plures non agnoscunt. V. loc. Cic. cit. §. 1. e) Particip. cachinnans §. 1. et 2. d) Derivata, cachinnabilis, cachinnatio, cachinnosus, cachinnus. - e) Compositum, decachinno.

[ocr errors]

CACHINNO, effuse, immoderate rideo; ridere smoderatamente, crepar dalle risa, sghignazzare. Lucret. 4. 1469. Quam famulæ longe fugitant, furtimque cachinnant. Id. 2. 974. et risu tremulo concussa cachinnant. Cic. 5. Verr. 25. Ridere convivæ; cachinnari ipse Apronius. Alii rectius leg. cachinnare forma activa. Suet. Vesp. 5. Nec illam quicquam aliud quam cachinnasse. Aurel. Vict. Epitom. 28. Petulantius cachinnans. 2) Translate cum accus. pro deridere, irridere. Apul. 3. Met. 7. At ille non contentus, quod mihi nec assistendi solatium præbuit, insuper exitium meum cachinnat. Alii leg, exitio meo. Cf. Hildebr. ad h. 1. Huc spectat Mamertin. Jun. Gratiar, act. 26. Quis nescit aliorum imperatorum hilarem diritatem, cachinnantemque sævitiam? —3) Quia vero effuse ridentes magnam etiam vocem emittere solent, hinc per catachresim cachinnare dicuntur, quæ strepitum vehementiorem edunt. Acc. apud Non. 6. 86. de mari. Simul et circum magnisonantibus Excita saxis, sæva sonando, Crepitu clangente cachinnat: unda scilicet. Ita hos versus anapæsticos dispescendos monet Scalig. in Varr. LL. p. 86.

* CĂCHINNOR, āris, āri. V. voc. præced. §. 1. CĂCHINNŌSUS, a, um. Adject. a cachinnus, facile cachinnans. Cal. Aurel. 4. Acut. 3. ad fin. Hilares natura, atque cachinnosi.

CĂCHINNUS, i, m. Nomen a cachinno, risus solutior, effusus, incompositus et perstrepens; riso smoderato, sghignazzata, cachinno. Cic. Brut. 60. Curio in agendo cachinnos irridentium commovebat. Id. Fat. 5. In quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse. Pers. 3. 87. Ingeminant tremulos naso crispante cachinnos. Catull. 34. Ridete quidquid est domi cachinnorum. Suet. Cal. 32. Effundi in cachinnos. Et ibid. 57. Edere cachinnum.. Horat. Art. P. 115. tollere. Ovid. 3. Art. am. 287. Distorquere ora cachinno perverso. Juv enal. 3. 100. Cachinno concuti. Id. 14. 3. Excipere aliquid cachinno. Adde Lucret. 5. 1596. et 1402. et Colum. 40. 280. - 2) Per catachresim dicitur de strepitu maris, ea ratione qua in CACHINNO, as §. 3. diximus. Catull. 64. 272. Quæ tarde primum clementi flamine pulsæ Procedunt, leviterque sonant plangore cachinni.

CACHLĂ, æ, f. Vox Græca, zéyiz, qua significatur herba cadem, quæ buphthalmos, ita vocata a zά×2×5, lapillus, calculus, quia, ut patet ex Plinii loc. mox afferendo, exppáμaтa, h. e. callosas darities, solvit. Plin. 25. 42. 1. Est et buphthalmus similis boum oculis, folio fœniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et manduntur decocti. Quidam cachlam vocant; hæc cum cera scirrhomata discutit.

concaco.

[ocr errors]

CÃCO, as, āvi, ātum, āre. Verbum intransitiv., aliquando et transitive adhibitum (V. §. 2. infra), quod videtur esse a xxxão seu *****, qua voce pueri utuntur cacare significantes.—b) Particip. cacans §. 1., cacandus §. 2., cacatus, V. suo loco. - c) Derivatum, d) Compositum, CACO, alvum exonero; cacare. Horat. 1. Sat. 8. 58. in me veniat mictum, atque cacatum Julius, etc. Pompon. apud Non. 2. 114. Ego quæro quod edim: has quærere quod cacent, contra jus est. Martial. 3. 89. Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes; h. e. vultum nitentis. V. NITENS. Petron. Sat. 74. Ceterum erit mihi curæ, ut testamento caveam, ne mortuus injuriam accipiam; præponam enim unum ex libertis sepulchro meo, custodiæ causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat. Inser. apud Mabillon, Iter Italic. p. 148. Qui hic mixerit, aut cacarit habeat Deos Superos et Inferos iratos. - 2) Figurate et transitivorum more cum accus. Phædr. 4. 17. Canes odorem mixtum cum merdis cacant. Auct. Priapej. 71. (apud Meyer, epigr. n. 1684.). Ad me respice, fur, et æstimato Quot pondo tibi mentula est cacanda. Cf. CACATUS.

CĂCŎETHES, is, n. Vox Græca, xxxoń‡ng, es, proprie adjectiva, ali. quando absolute adhibita, a xzxò, malus, et 9, mos; h. e. mala consuetudo, malus mos. Cacoethes a Medicis dicitur vitium ex genere carcinomatum, quod difficile quidem sanari potest, curationem ta→ inen recipit. Sic autem vocatur propter obstinatam repugnantiam adversus remedia. Cels. 5. 28. n. 2. Discernere cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit. Plin. 22. 64. 1. Sesama prodest ulceribus, quæ cacoethe vocant, rà xaxoń‡o. Sic 24. 47. 4. Hedera illinitur omnium ulcerum generi, etiamsi cacoethe sint. Id. 24. 3. 1. Glans intrita duritias, quas cacoethes vocant, sanat. T xxzones. Marcell. Empir. 4. circ. med. Inula in oleo discocta. . cacoethe maligna emendat. Adde Plin. 29. 39. 7., 50. 59. 5. et 52. 46. 5.2) Translate. Juvenal. 7. 51. tenet insanabile multos Scribendi cacoethes, et ægro in corde senescit.

CĂCŎMEMNON. V. CACOMNEMON .

CĂCŎMĚTER, tra, trum. Adject. Græcum, xxxčμerpos, a xxxòs, malus, et μirpov, mensura. Juba apud Priscian. de meir. Terent. §. 8. Attende, Jubam quoque scire, inveniri quosdam jambos, in quibus secundus et quartus (pes) absque observatione ponitur, quos cacome

tros vocant.

CĂCOMNEMON, Græca positione, onis, m. Vox Græca, composita a xxxò, malus, et prýμw›, memor, qui infelix memoria est, et male recordatur. Titulus est unius ex mimis Laberii apnd Gell. 46. 7. 8.4 ubi vulgo olim legebatur cacomemnon.

ད་་

CACOPHATON, Græca positione, i, n. Vox Græca, xuzópurov, proprie adjectiva, qua significatur illud sermonis vitium, quod etiam cacemphaton et cacophonia, item aschrologia dicitur, cam vel duo verba junguntur, quæ durum sonum efficiunt, ut Dorica castra apud Virg. 2. Æn. 27. et numerum cum navibus æquat, 1. Æn. 197., et legere leges apud Liv. 3. 34., et data mandata, 7. 31. a med., et megligens gens, 5. 46.; vel obscenum, ut cum nos te voluimus conve

« НазадПродовжити »